Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

641쪽

L1B. X. CAP. IV. s si V l. praeterea magis composita uteri partes quatu-

a) Fundum Grςci κολπον,id est,sinum vocant. Est autem pars illa amplior, latior & superior,quque si eae fundo incubat. In hoc unicus est sinus, v-nica caritas, quae tamen in dextram & sinistram partem diuidi sister. Hae partes nullo septo discretae sunt, sed linea tantum distinguuntur, quam δε- κρουν,id est, medianam vocavit Aristoteles, qualis in scroto & lingua percipitur. Fundum hoc uteri excipit & concipit semen virile, suoque complexu fovet ad foetus procreationem. In eo alitur,vivit,& augetur foetus. b orificium vieti , se uos interius uteri est meatus satis angustus, in quem uteri cauitas tandem dehiscit. Hoc angusto orificio maris semen prolectat uterus : quo concepto ita exquisite clauditur, ut ne aciem quidem acus

aut specilli admittat. Conniuet hoc perpetuo nisi cum aut semen admittere aut foetui mensibus que exitum praebere debet. co Cervicis & colli nomine id complectimur , quod ab ore interno ad pudendum & vulvam usque protenditur. CR nalis oblongus est admodum, vaginae instar, α penis virilis receptaculum. d) Soranus κολπον vocat, Latini vulvam,orificium cerui. Cis, aut Os uteri externum, sinum pudoris, Iar uam. ,

642쪽

s c Pnvs Ica HERME Tic, 4 VII. Connectitur uterus toti corpori. Hepati quidem & venoso generi per venas, taspermaticas, tum hypogastricas: cordi & arteriis

per Casdem numero arteriast cerebro &spinali medullae per neruos , tum a sexta coniugatione. tum a rachiti exortos: cum recto intestino & ve

sica per villos quam plures: cum osse secro, pubis,& ilium, tum per tunicam a peritonaeo OIta, quae uterum his ossιbus annectit, tum pervincula,quq laxa admodum sunt, ut moueri ila distendi facile posset.Sed inter caetera duo sum maxime conspi- cua,& ipsi utero propria, quae a lateribus proces suum orta & super os pubis delata ad inguina Se

r. D Artibus continetibus corporissentientissu A cedunt contenta, qua in contιnentibus exi- sunt erassunt,uel utiles. et inutiles. a. HIla contenta partes silist, quae aliquid orilitatis ad totius conseruationem corpora sentienιι erunt.

mam classem refero chylum se chmum. . Chylus eis mixta quaedam substantia ex cito potu ore asumptis, ου σου buum in vera

643쪽

hridaviam aetatis, alteratis, c= in gracilia intestina deiectis, amplius ibidem digestu constas,

ut vena me rasea ex ea puriorem naturam ex

figant ad hepar deferant.

Chylus in se duas naturas complectitur, purio rem & impuriorem.Puriorem ad hepar venae me-siraicae transmittunt, impuriorem beneficio amari fellis, quod per certum ductum in duodena desertur,in crassiora intestina natura detrudit, ut luo tempore excernatur. Natura quando intime occultatas essentias in lucem prostituere sibi proponit in id serio incumbit; ut omnia obstacula, quae praestantissimarum illarum occultarum ain turarum vires & lucem impediunt, tenebriiquὰ eonsecrant remoueantur: Secundo per subtiliora instrumenta limatius corpora efformat: Tertio, persectionis superiori gradu conuenientibus mediis exaltat, idque tamdiu continuat, usque dum perfectionem quam intendit, existis corporibu, in apricum produxerit. Quare cibus & potus inventriculo & intestinis primum in chylum conuertitur, corpus multis impuritatibus adhuc per mixtum: secundo venae mesaraicae exieiuno in testino chylum arripiunt, illumque in chymum conuertunt,subtilitatem maiorem impartiendor Tertio hepar ex me saraicis chymum arreptu amplius coquit,transmutatq; in sanguinem, postquaper dertos ductus vesica fellea & splen alios impuriores humores in siuos usus ex hepatis substan-

Lia attraxerint.

644쪽

1 8 PHYsICAE HERMETICAE iuno attractus,in iisque ampliu praeparatus, lao maioricum commoditate ab hepate recipiatur.

o. Secundae classis viri partessunt sanguis oFel. . Sanguis ea humor rubeus,in hepatissub faria excoctin, se pervenas in uniuersum corpus instributin.

Cum unaquaeque pars in corpore sentie te humorem & calorem innatum sibi habeat ; humorem , ut per illum vigeat & vegeretur: calorem ut Veg tationem eam actuet, & sic humorem de die in citem, vel alio pellat, vel in se absumat, nutrimento cotinuo opus habet,quo vigor quodamodo discedens restituatur, & humidii absumptum resarciatur. Ad hucusum sanguis singulis corporis sentientis partibus per conuenientes venas communicatur, &ab Archaeis ipsarum amplius digeritur, & conuertitur in substantiam plane simiathm , facit que ut eaedem partes vivant vita vege tabili.Ne tamen vitam hanc vivant solam, natura cordi impressit &in intimos eius sinus indidit Archaeum,qui purissimum sanguinem per venam cauam in cor delatum abundanti perfectione transformet in spiritum vitae animalem, quo per arterias in singulas partes distributo animal euidentioris vitae specimen edat.& cerebrum habeat materiam, ex qua subtiliores spiritus ad motus varios coiificiendos Sc sensuum actiones promo. uendas praeparet.

645쪽

LIB. X. CAP. V. s 'ebmo, dum ab hepatis i inchio insanguinem elaboratur, enatus, qu per certum ductam in duodenum defertur ad ρ omouendam excremento rum intesinalium expulsonem. Accidit aliquando vi fici per aduentitium aliquem ductum ventriculo insertum in ventriculum dilabatur, vel per vapores malignos ex inferioribus & crassioribus intestinis sursum agitatos violenter in ventriculum in trudatur,ib que excitet indispositionem quandam multorum mor borum causam , nisi benignitate naturae debitorempore,vel evomatur,vel connenienti medicamento in salutarem humorem comm Ut rur.

gulis partibus continentibin innatin , se calore uiuifico actuaIm ad conseruationem animainlisa Vulgo dicitur humidum primigeneum&radi-icaler habet in se duas naturas , aquam & ignem. Aqua intelligitur non gelida illa & re tollacea, sed coelestis, aerea, pinguis.&primigenea. Igurs nomine venit calor ille aethereus & vivificus, qui oleagineae isti aquae implantatus est,atque animae totius uniuersi particula.

tiam en stiritus e bal amo emanantis materia, ac proindepaulatim absumitur. i Mm 3 Non

646쪽

sio. PHYSICAE HERMETIO AENon aliter acoleum lampadis est flammae mam teria &proximum pabulum:ita etiam oleosa subristantia balsami est spirituum in viventibus animmalibus nutrimentum & materia, e qua enastu tur. Vnde fit, ut innatus balsamus magis mingisque minuatur & consumatur. Ne tamen ampi mal adeo subito pereat, ex olei innati absum diptione natura innato balsamo indidit Archaequm , seu calorem aethereum , quo ex sangui:

Dis portione purissima aliam portiunculam ole sim prolietat, & in absumptae partis locum resti tuat Id quod fit quando Archaeus innatus atri ractum sanguinem uberius concoquit, dige rit , & in consimilem naturam subiecti balsis mici transmutat. Potest tamen etiam accidere ut balsami innati genuina substantia submini stratione congruentis pabuli perpetuo mane re videatur, quando beneficio alicuius inco fruptibilis medicinae ignis balsamicus, seu Archaeus in iusto vigore conseruatur, ut impuritates quaslibet diu vegete-viriliter a pabulo adueniente separet , & sic paratas sine ulla molistia etiam expellat, atque sic constantiam quandidam & diuturnitatem vitae animali impartiam i ur. Sed vitae vera pei petuitas haec non est. Id

quod ipsa experientia loquitur: Philosophi ill

minato suo intellectu animaduertentes harmo-Wam su periorum & in seriorum, & intuentes qRam igneam supercuelestem , coelestem & ter erea eam similiter deprelienderunt in animalis:

647쪽

L1B. X. CAP. V. 3s ex superioribus, quam ex inferiori b. leuamina Mauxilia ferre queant, ac proinde balsamus similis

tanquam albor vliae ex iis rebus, quae nulli corruptioni sunt obnoxiet.& sine defectu vitalem flammam ex in combustibili oleo pro manantem fundant , vesti mentis & velaminibus impuris detractis educatur, Dianaque nuda sine veste conspiciatur. Si est possibile arte fieri& ex impuris corporibus oleum quoddam ardens & tamen in- combustibile. quod etsi in omnia secula ardeat, flammamque de se edat, tamen non absumatur: multo mag s Deo se liciter iuuante illud idem oleum δέ remedium balsamicum humanae naturae conuenienter praeparati potest, ut hinc homo v- statos vitae terminos transgrediatur , Vitamque suam etiam in mille annos protrahat. Tanto beneficio quidam Philosophi praesertim Patriarchae

V T. ante dduuitim diuinitus donari fuerunt. Ne Vero arbitrare, tantum thesaurum sapientiae hoc nostro seculo hominibus piis diuinitus esse de , negatum & plane ademptum. Certo enim cer lius scio. filiis doctrinae Theosophisque veris, me diantibus precibus continuis a Deo hoc etiam abiecto tempore permitti ut in accommodatio nem olei istius ineombusti bibis perpetuoque ardentis inquirant, oculi'; suis deprehendant rationζm dc viam, qua oleum ipsorum in combustibile ita disponatur, ut etiam in aqua perpetuam flammam, re si c perpetuam vitam edere possit. Si ergo tu quicunq; ad diuinam hanc sapietiam adspiras, Philosophi cui studo Ilaum sanguini nostroi miniscere, illudq; in eo constanter flagrare curam

. Disit

648쪽

Veris, aditum habes dubio procul ad nobilissimuquendam thesaurum, quo post verbum D E i in hoc mundo vix maior possidetur. Vr propius ad rem accedam, oleum &baliamum in combustibile, quod ad vitae prolongationem facit, e metallis, per, ini& cum metallis producitur. Igitur misnerale est. At mineralia animalibus per se conue ni re & prodesse non possunt, priusquam in natu Iam Vegetabilem transmutata fuerint e quia infimum non potest fieri supremum, nisi per mediu. nec infimum potest se premo aliquid utilitatis asserre,nisi auxilio medii, quod prius transiri oportet. Cum ergo mineralia inferiorem locum occumpent,animatia superiorem, Ela vegetabilia media in regnis naturalib. ecesse est ut mineralia prius in naturam vegetabilium abeant, quam utiliter ad conseruationem sanitatis animalium promo uendam adhibeantur. Videmus animalia imm .diate non frui mineralibus , sed vegetabilia eo rum Virtutes δc tincturas sibi e terris, quibus innascuntur,attrahere, atque diuinitus dotata esse scientiis, quartam auxilio mineralia transponan tur&transplantentur in naturam ipsorum Vegetabilium, eo fine, ut postea animalia in vegetabilibus commodius fiui queant mineralibus : Mineralia enim cum propter indispositione actualidi notabili vita destituantur, obscurioremque Vi tam traducant, non sine magna molestia ab iis, quae illustrius'eminentius vivunt, assumi, tr moari& utiliter adhiberi queunt. Quod vel ex eo videre est, quod potentissimi spiritus mineralium in animalibus a sanit Me aberrantibus potentissi-

649쪽

LIB. X. CAP. V. ssamas turbas excitare soleant,&econtra remedia e , vegetabilium promptuario deprompta maioricum commoditate sine ulla molestia alteratione in corporibus animalium moueanr: ut vel binc sumamus exemplum in praeparandis remediis ex mineralium penu, & mineralium naturam in na-- turam vegetabilium prius, debitis digestionibus& coctionibus transformemus, quam homini aegro propinemus. Ratum ergo & firmum esto, Oleum incombustibile metallicum non debere homini administrari, priusquam in vegetabili Scanimali natura , praemissis variis alterationibus, Philosophice coctum fuerit, de naturam vegeta

bilium sibi propriam feceiit. Sapienti sat dictum. Si haec,quae dixi intelligis, facile diiudicabis eorsi

labores,qui secundum vulgarem viam mineralia resoluere, & ex iis medieamenta praeparare solent.

Π. Spiritus eis vapor oleaginem ubilia, e balsamo effluens, vitaque actualis certissimum indi

erum Quia vapor oleagineus est, ex oleo balsamico eleuatur,& a balsamo reuera non differt nisi subtilitate. Quemadmodum omnis flamma subtilitate & claritare oleum, e quo oritur rari quam ex suo proprio nutrimento, superat, ab eoque alio modo non differt : Ita etiam spiritus in homine subtiliores liant balsamis singularum partium, Equibus emanant, & ab ipsis balsamis essentialiter non differunt. Intuere olea per descensum facta

ς lignis: Si ligna libero in aere comburutur, flami Mm s ma abie

650쪽

Tota ineri composito duabus a ) tuni- eis, duabus b) venis,totidemque arteriis o

neruis constituitur. a) Tunicarum exterior communis dicta, omnium quae a peritona o peritonaeum est

membrana tenuis , latis & eontinuis aranea tum telis simili ma , Omnia membra natura

lia inuoluens , continens & dorso alligans oriuntur , crassissima est i interior vero reliquas totius ventris membranas crassitie superat, non tamen omni ex parte pariter crassa vis tur. Namque ad fundi osculum crassissima est: qua vero in obtusos desinit angulos, tenuior apparet. Triplici haec villorum genere intertexta est. Rectos primum habet maxime conspicuoS, quibus semen e sua ceruice allicit: tum obliquos , quibus foetum retinet e postremo transuersos & circulares ad exclusionem foetus &ηordium Interior haec tunica valde carnosa est, ut ad , conceptionem augeatur uteri caro. b) Duas habet venas uterus , alteram a spermatica, quae per uteri corpus excurrite alteram insigniorem ab hypogastrica , quae ad interiorem tum Vteti, tum ceruicis faciem riuulos diffundit. Illius oscula acetabula dicuntur, per quae

scelus cum matre συμ-

φum habet. Praeterea'

Diuili se by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION