Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

951쪽

STUDO MEDICI

dicis ἀν cursum inleverint,

- te examen ingen, se consecrare UMusis

Medicu. N on exiguum impedimentum est, si quis medicinam bractare dediscere sibi proponit, prius. quam ingenii sui naturam & vires probauerit. Voce ingenij non tantum intellectum, sed etiam mores in vita cum omnibus circumstantiis complector. Quis dubitat, multos dari homines stupidi intellectus & incultorum morum , qui res difficiles m Edico scita necessarias propter indispositionem apprehendere nequeunt, atque animo vel insuperbiam,vel in ambitionem vel in auaritiam ferantur Hi omnes profecto haud digni sunt, qui ad secreta medica admittantur. Cum vel plane medicinam ex arte facere neque ant, vel ad deprauationem medicinae maxime

sint procliues. a. Sunt & aliij homines, quibus quidem per ingenium in medicum sacra- Ddd rium

Di iii so hy Coostel

952쪽

ter error parentum&. dominorum, qui liber suos certo studii generi quasi alligant, atqHnon conliderant 3 num habiles ta capaces stiguas eruditionis, cui alie quendae eos destinan

STUDII MEDICi REMORA.rium intrare liceat; Verum propter amoris in midicinam calentiam non vacet. Huiusmodi hi mines, cum ad alia studia nati videantur , armum suum prius exploranto , atque suam inplicii duiem ad sacrum: nostrum studium agniicianto a Secus si fecerint . ipsi tandem , posquam iudicialia cum aetate accesserit maturius ipolitius, inconstanter medicis adhaerescent &:nimum ad aliud Musatum genus applicabur 3. Sunt etiam homines, qui magis ocio qua negorio delectantur. Hi cum se ad otiurn pripeti sos e se mature animaduertant , medicia .e studium aggredi non debent, quia ad vium fundamentum & debitam perfectione perueniae non possunt. QMe omnia cum isse habeant, morbo recensito Oppono huium odi

Remedium.

ut Musis M. dicti se consecrant,si exam

pigra, ' Superbiae, ambitiovis se auaritia os res o o. quasi uati uo amore in medicinam I

rantur.

Hisce virtutibus si induti fuerint, &ante chinia Deum rimuerint, dignos eos arbitror, qt

953쪽

formandos committunt, ut inde ad summos euehantur honores. Hoc tempore plurimi studium iuris persequuntur, non ut in eo aliquid proficiant, atque proximo utilitatem afferant, sed ut ad illud tantum adspirare videantur, quod autoritatem & honores apud Magnates conciliet, & ex aliorum loculis miranda arte dimitias colligat. Unde caeterae artes & facultates etiam ab ingeniosis 3c sagacibus hominibus frequenter contemnuntur, ut vix vel difficulter bonum & doctum medicnm reperire liceat; murimi ad superbam dc inflatam scientiam ma-g S propendent, quam ad Reipub. salutem. Plurimi sua potius quam proximi quaerunt commoda. lmprobandi ergo sunt illi , qui superbia &ambitione turgentes , auaritiamque sectantes artem medicam tractant: Si quidem in iis scientia putatilia& apparens tantum est , non firma . oc constans. Laudanda pluit mum est , inquit Rodericus Episcopus Zam oracensis, Romanae

Ecclesiae Castellanus in speculo suo vitae huma- hae, ars medica si bonum subiectum virtuti . deditum reperit; Si denique id ipsum sciendi ge-

nus optimum ac naturalibus scientiis, infallibilibusque fundamentis communitum prius me dici discerent,quam exequerentur.

Mundum,non Deum coore. Quis sanae mentis unquam dubitat ; omnia perfecte bona aDeo unico ad hominem redunda. Ddd a te

954쪽

ς 3 SrvDir MEDICI REMORA.re, cum omnia quae sunt & subsistunt, sexcepto peccato) a Deo ortum suum trahant ξ Inueneris tamen permultos, qui illud non agnoscant, sed adeo corrupti vivant, ut partim labori suo, si quid possident, tribuant; partim eo hono miserandum in modum abutantur, achac ratione cultum Deo dc bitum non raro ipsi mundo praestare videamur. Mundus tum colitur, quando in eo sine Deo sapientia quaeritur, illi honos nomine datoris bonorum defertur, & impie vivitur. Mundum cognoscere sapientia est: At sine Deo propria meditatione & scrupulosa cogitatione , imperfectio. Si nobis tanquam e nombis rerum accuratam notitiam attribuimus,

mundi rudia & imperfecta opera approbamus, atque ea ratione mundum magis quam Deum colimus: Hinc fit ut non tantum in theologicis, philosophicis & iuridicis, sed etiam medicis rebus multum hallucinemur, & a veritatis semita saepissime exorbitemus.

Remedium.

Deum recte colito, qui fenester notabili eum prosecta medicinam addisiere in animum inducit suum. Deum recte colit i. qui suam in sum cientiam agnoscens a Deo perfici & sufficiens reddi desi. derat, proinde pro impetranda sussicientia submisse Deo supplicat. a. Qui Deum continuis precibus sollicitat. 3. Qui credit a Deo id, quod perit, praestari posse , & de exauditione

nullus dubitat. 4. Qui id,quod mandat Deus, dilia

955쪽

SτvDII MgDI cI REMOR A. cyy diligenter obseruat, & legi eius obsequi sibi ex animo proponit. s. Qui id, quod sibi ex mandato Dei proponit, etiam occasione data prae stat, & reipsa se filium Dei esse ita ostendit, ut ex animo diligat Deum lc proximum sicut se ipsum. Quae omnia si obseruauerit, Deos alienos non habebit, nec adorabit, Dei nomine non abutetur, frequenter Dei verbum meditabitur, in proximum omnia beneficia confert, nunquam illi aliquid damni inseret; imo hostibus benedicet, atque omne , quod faciet, ad aedificationem proximi diriget, ac proinde inanes sectarum logo machias postponet & unicae pietati se totum dabit. Ethnici, qui Christum veritatis Doctorem & salutis monstratorem, nostrumque saluatorem non nouerunt, ubi deuote vixerunt, recompensationem sitorum ope

rum sensibiliter deprehenderunt l Quid quaeso nos reportabimus, si per Christum fidem nostram piis operibus exornauerimus, atque bene agendo alios ad pietatis studium excitaue rimus 3 Profecto reipua comperiemur deinceps, pietatem esse ad omnia utilem, ideoque inalsequenda non exiguum auxilium nobis afferre.

Linguas peregrinas addisere anquam n eessarias ad medicinam.

Sunt multi in ea opinione, quod sine linguarum peregrinarum cognitione medicina perfecte intelligi non possit, ut eadem de causis suos natos ad scholas mittant, & in linguis ipsos in-

. Diuiti se by Cooste

956쪽

formandos praeceptoribus committant. Lingua rum cognitio lane magnum Dei donum est in eo, qui ea praeditus est: sed iis adhaerescere, qua in do quis bene de rebus naturalibus iudicare potest, non est e re tyronis medici; Studium enim medicinae longum est, & longam exquirit experirientiam : Linguarum vero studium quia circa

rerum consides andarum cortices versatur, a naturalium rerum cognitione au Ocat, atq; Vocibus:

nos plus aequo immorari facit, impedit, ne pro 'funde ea, quae ad medicinam faciant, meὸ itemur. Caetervmi nemo sanae mentis affirmabit, quod medicina adeo linguae alicui, etiam verna-cWlae, sit alligata , ut sine ea medicina addisci non possiti, nec potuerit. Si exc peris latinam linguam, nihil agis: nam in Graecia multi medicinam sciuerunt & factitarunt, qui tamen linguam latinam non calluerunt. Si Graecae linguae necessitatem praedicaueris , frustra praedicas :Dam sine Graecae linguae peritia permulti fuerundine dici. D in Arabica lingua medicinae pei sectionem quaeris, nihil quae iis: Nam se medici facti sunt&fiunt absque illa lingua. Si vernaculam linguam, nimirum Germanicam ad studiumi

edicum tanquam necessariam requiris, te te

meritatis accusabunt omnes ij medici, qui inialiis regionibus felici cum successu praxinexer- ςent, & tamen Sermanorum linguis loqui ne Ustiunt. d ergo statuendum hic arbitraris . num nulla sit lingua ad medicinam necessaria ΤΑbsit ut hoc aiam. imo potius in benue fateor,

nec persege insci nec doceri posse medicinam

957쪽

sTUDII Man rei REMORA 68rsne aliqua linguat sed ad unam cenam linguam

medicinam esse determinatam& necesilario alii-xam inficior; ut vel hinc sciatur non adeo peregrinarum lingvarii cognitionem esse tyroni medicinae necessariam,ut sine iis medicas Musas colere non possit; ac proinde impedimentum afferri ei, qui medicinam sectari, & tamen peregrinas linguas nosse in animum inducit suum. Bonum

medicum non tam πολυγωίiα , quam πολυπροο-

εία efficit, Medicique ab aegro opera conducitur, non oratio. Non desiderat Cicero in Philosopho eloquentiam: multo minus Celsus eandem in medico : sed ut rebus & doctrinae satisfaciat. Hic obiicere videris , quod sine Graeca lingua medicina percipi vix possit,cum Galenus & Hippocrates , Medicorum colyphaei dogmata sua Graece scripserint. Verum ut respondeam, scia43: Medicinam ab Hippocrate & Galeno non pendere, ac proinde sine iis studio acquu i posse a. Galenum &Hippocratem imperfecte de medicina commentatos esse. 3. Deum non esse inuidum, qui hominem nostrae nationis similibus donis exornare nolit, sed tantam esse in omni um nationum homines Dei beneficentiam , ut quod in antiquis tantum adumbrauit, in nobis hodie consummet & perficiat. Non ergo est, ut Dei potentiam nastro arvo contractiorem putemus de iniquiorem quam vetusto, cum beneficiis maioribus secem mundi beauerit quam florem Quemadmodum in

negoci O theologico ratio non habetur dictorum ab hominibus prolatorum, quatenus dici

958쪽

68a ST uni I MEDI cI REMORA sunt. sed quatenus cum verbo in sacris litteris manifestato consentiunt ma non fidem habemus Galeno, Hippocrati , Fernelio, Mercato & aliis medicis niti quatenus ea agunt, quae eX lumia

ne naturae nata sunt & cum natura bene conspirant. Hodie studia sine praeiudiciis non tractantur. Principia artibus per humana figmen ..ta inseruntur, non ex altibus efferuntur. Vt na

tura: lumen & vel bum Dei ad ipsa contorqueantur, non haec ex illis examinentur & formentur. Praeceptores hodie id docent, quod ex suis antecessoribus audiuerunt, S: id alta mente re positum aliis concredunt, atque hac ratione O piniones quasdam iuuentuti ingenerant, Vt has ceu principia indubitata amplectantur, easque ex Veritatis testibus, verbo Dei & lumine naturae Omni conatu praepostere confirmare & probare sibi proponant. Sed satius facerent informatores.s studiosos ad leges naturae lumenque ipsius, Vidi ad verbum Dei sine sectarum diuersarum explicatione deducerent, atque mentem eorum

omni praesudicio eximerent, ut incorrupte de rebus, de theologicis ex sola Sacra scriptura , de physicis & medicis ex uno lumine naturae, de iuridicis ex legibus rectae rationi contentaneis rein natura fundatis iudicare addiscerent .' Sic fieret ut principia medicinae potius ex lumine namtusae, si iram ex Galeno, Aristotele & aliis ante signanis desumerent.

Remedium. a uicunque bene in litteris medicu proficere

959쪽

evit, peregrinis linguis nimis ne adhaeresibilo sed ea livgua, quam optime nouit, in cur sustudiis

Si Aristoteles priusquam philosophiam didicisset,peregrinas linguas tractare easq; plene imbibere debuisset, Iibi in assequendo sapientiae scopo fuisset impedimento. Hoc ut praecaueret,phi losophiam Graeco Idiomate, quod ex suis parentibus didicerat, tractauit & explicauit. Tem pus , quod in linguas impenditur, artibus detrahitur: ac proinde ob vitae nostrae breuitatem debita elegantia artes destituuntur, cum elegantia ex magno studio ad artes redundare soleat. Galenus propterea in medicina inclaruit, quod ex peregrinis linguis medicinam non hauserit, sed Graece prosecutus fuerit: Sic enim factum suisit, ut iudicium illud, quod linguarum studio alias conseruasset, uni medicinae dicaret & nuncuparet, atque sic diligentius squam alias factum fuisset, si peregrinis linguis se exornare voluisset ex praxei medica principia artis secundum asse- clarum opinionem conformaret. Paracelsus recte in haec verba trach . I.de pestilitate conclu

itii Nili id est, Labore multo minore opus est ad coelum uniuersum cum omnibus herbis di- Ddd e scendum,

960쪽

STVn Ir Mgnior REMORA Respondeo id non fieri viti raedicinae, sed vitio

hominum, qui latinam linguam tanquam Idomium hactenus coluerunt. E re esset reipubl. vi medicina. Omnesque aliae artes publice proponenrentur in vernacula lingua: Sic enim fiet et, ut et

iam ij, quibus propter inopiam vel negotia latina linguam discere non licuisset , medici euaderent. Quod si fieret, medicina non adeo ineontemptum abiret, sed summo cum splendo re floreret . Siquidem tum saepe magis naturae in doles, quam parentum & amicorum suasio ad medicinam hominem traheret. Quia dubitat, praestantia ingenia, quae propter certa obstaeula linguam Latinam 5c Graecam assequi non po tuerunt, hoc tempore per earum linguarum ignorationem manere inculta λ Imo hoc recte&vere assirmauerim, quod sepe satius esset, ut ingeniosus puer ab aratro ad medicinam admitteretur, quam obtusi ingenii diues ad litteras. Ordinatione hominum qui Musis suam destinit operam, minus proficit, quam qui Dei instinctet& propensione. Quem homines alicui arti destinant, is omnia quasi coactus facit, & plerunque arti aliena & heterogenea immiscet. Quod parentes liberorum bene pensitare debent, ut & li- , beris& artibus recte consulant. Non ex quouis ligno fit Mercurius. Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.

SEARCH

MENU NAVIGATION