Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

961쪽

STUD It MED Ici REMORA.' 687retur,pura ignis essentia in aequabbrio cum aqua consistens purae superiorum naturae adderetur, dc tandem nunc Globus longe purior, persectior&praestantior priore inde in hominis, ob quem factus est mundus, utilitatem educeretur. Inferiora ergo haec corpora propter impuritatum admixrionem Deus mutationibus subiecit, ut interior superiorum natura. quae est ignis &aqua pura, magis magisque prodiret, & tandem, quando Deo visu infuerit, & status mundi necessario postulauerit, ignis re aqua in aequilibrio starent, mediam naturam ab omni corruptione alienam constituerent, piisque in Deo sint perpetuum purum domicilium: in quo qui habitauerit. propter mutationum& discordiarum omnem sublationem nutrimento perpetuitatis, quod est arboris vitae fruinus, in omnia fecula consederabitur. Ideo vero haec uniuersi natura cognoscenda est, ut, cum microcosmus ex hac uniuersi natura constet, utpote quae ex alimentis & elementis per alterationem & assimilationem ab insito nostro balsamo sibi propter aquae& ignis discordiam non constante inhumanae naturae continuationem assumitur; homo circumspiciat & videat, num Dei indultu dc benedictione subiectum eiusmodi exquirat & inue mat, quod nostrum humidum radicate ad summam mediocritatem & constantiam deducere. atque in mediam incorruptibilem naturam conuertere possit: Quam naturam si obtinuerit. atque ex debita materia Philosophice elicuerit, medicinam nostrae naturae conuenientissimam ,hab in

962쪽

ό38 STu Dir MEDICI REMORA.habebit: Quae cum sit summe pura, insitum nostrum basiamum molestare, eique negotium facessere nequit, ut ne in impuritate eius per digestionem separanda Ac exturbanda laborare quemadmossum alias in crudis & impuris ref mediis fieri solet teneatur : sed potius vel citi csime mirabili metamorphosei in hominis balsamum agit, eumque ad temperiem ut perfectam; ita suauissimam promouet: Nobilissima haec medicina fons vitae & lux lucens in tenebris eri Est arbor vitae, cuius fructus improbat manus attingere non possunt, ne habeant unde perpetuum vivant. Tantum de natura Uniuersi hoe in loco philosophari lubuit. Hominis natura, quae cognoscenda est, est humidum ipsius radi- cale-na tuus calor: Dicitur Hermericis una voce balsamus; qui quando nos recte moderatur & integre valet quicquid vitiosum est aut re dundat, id omne ex corpore excludit, ac proim de sanitatem in corpore producit. Quod si vero balsamus heterogenea & a natura hominis Mliena separare & excernere propter accedenrem quandam organorum indispositionem & imbecillitatem tuam non potis est, aliunde ex macrocosmico aliquo remedio balsamus corroboranisdus est ut ita corroboratus balsamus morbos quoscunq; extrudat&extirpet.Remedij huius

haec natura esto, ut non tantum Vnius membri ,

sed omnium aliorum in homine consistentium balamo respondeat, maximeque sit similis. Quod si vero accidit , ut balsamo unius membri remedium conueniat, abias ' ν

963쪽

STvDII MED Ici REMORA. 68salterius membri dissentiat, non pro remedio a gnoscendum est illud, sed penitus e foro medico

exterminandum, nisi arte singulis partibus conuenienter praeparetur. Errant ergo omnes me dici . qui ita curant, eo fine medicamenta administrant, ut dum ex uno membro morbum

pellunt, per te medium alii membro morbum inferant , nisi illud membrum minus nobile fuerit, & conuenientior meatus, per quem causamoi bifica ex corpore secedat , dari nequeat. halsamus etsi unus in homine est, tamen insingulis humani corporis membris per characteristicam tincturam verbo Dei impressam atque in singulis parribus variantem diuersus est: Quem admodum ergo unus panis aliut tur, ut 1ingula diuersaque membra inde conseruentur, & ita totus homo in simitate permaneatuta etiam v-ria medicina adhibenda est, qua singularum Muniuersatum partium balsamus ad tollendos moibos, ubicunque fuerint, confortetur, ut talo corporis cum anima firmiter persieueret.

Praeter medicinam aliasbi proponere:

- Id est: uno & eodem tempore , uno & eo dem modo, filo & stilo diuersorum generum studia tractare : Qui hoc facit, feliciter mediiscinam haud facit, nec eius fastigium assequi

tur. ε

Pluribus intentia non est adsimula sensis.. Non frustra ipse Hippocrates ad persectam

964쪽

STvDII MED Icr REMORA. 689ptum est,non raro tollitur, Velialtem minuitur. Hinc non improbanda est licentia , qua luliis honesti discipulis permittuntur, ut a labore stu. dij ferientur oc maiori cum delectatione ad Musas redeant. Uidendum tamen est, nequis ei studio, quoi a principali Musarum cultu auo cet, se consecret& dedar. Con illum ergo est ut qui medicinae nati sunt at quando in Philosophicis pratis animum pascam. ad naturae arca na abeant & in iis se oblectent : nec minus incommodum eth; ut veterum Medicorum pra xin in libi is ad nos delatam legant , intueantur, ponderent & cum hodierna medicorum praxei conserant. Quod si fecerint , immensum leprofectum in litteris Medicis fecisse ipsi breui temporis spacio agnoscent, dc mea haec consilia magnifacient. Caeterum notabunt medicinae studiosi, quod in remedij paulo ante dati explicatione velim, et praxei, quae ab alio Medicinae sufficienter perito exercetur, eiIe adhaerescen dum i Non enim medicinae studiolus adeo sagax esse potest, ut ex sola lectione & pensitatione scriptorum medicorum proficere & feliciter curare queat. Indiuidua, quae curantur , &media, quae ad curam eorum adbibemur, frequentissime multis modis variant ita ut hoc tempore medicina propter morborum vehemen tiam & fixam inhaerentiam, atque propter diuersissimam hominum constitutionem alium tractandi modum necessario requirat. Quae cum ita sint, merito reprehendimus omnes eos, qui

medicum in forum se inii iunt, & ex se, alio-

965쪽

Praeferre vocem mortuam voci visae studiosi quidam hanc habent indolem', ut potius domi sedeant, atque ex muris praeceptoribus, quales sunt libri, discant, quam ut publicas lectiones audiant , atque publicis colla tionibus se immittant. Sed quanto cum errore & detrimento illud fiat, euehius tandem loquitur. Studiosi medicinae parum proficiunt, si briuatim res medicas tractant, atque ex solis li-btis hauriunt: i. enim libri vulgares plerunque ita sunt dispositi, ut omnia, quae continenῖ. ex aliis transportata & desumpta videantur, ae proinde cum eiusmodi compilationes ex diuersis autoribus detractae fuerint , frequentissime cimmeriis tenebris inuoluantur. magnalque dissicultates secum vehant. a. libri in vulgus noti praxin rite hon ostendunt: Cum impossibile est, ut uniuersalibus praeceptis praxis includatur. 3. inanes quaestiones non raro tractant ut tyro vix sine praeceptore eas ab utilibus segregare queat. 4. Adeo sunt saepe obscuri,ut Oedipo opus sit,si recte intelligi debent pauci sunt studiosi, qui libros debite&stu.ctuose legere sciant. Et quamuis multi sibi me. thodum quandam imaginantur, tamen ipsa re tandem testatur eam methodum lectionis esse maxime contiassem, Eum se nihil ex ea pro-

nosse ipsi tandem animad

uertant.

966쪽

Remedium.

Recte crgo praefert vocem vivam voci mortua qui rei medicae fundamentum quarit. Id est, praecepto ies audit in Iola docentes,& mutos Doctores, quales sunt libri, ita legit

domi, ut horum explicationem a Viva praecepto rum voce expectet. Utilitas huius remedii cernitur in stadio medico maxima: Qui enim abore medici quotidie pendet,dc ex eo uniuertalium theorematum ad usium explicationem in praxei medica nequenter percipit, non tantum praece pia medica abunde intelliget, sed ita se firmabit, ut breui cum aegrorum salute ipsi manum rite admouere sci .it. Quemadmodum omnium artium praecepta ex praxei nata sunt: Ita etiam ex eadem recte & pei secte intelliguntur. Ex pra-Xei vero praecepta medica non intelliget, nisi vi-uo cuidam se coni ungat, cum eo quotidie versetur, atque ex eius praxei praeceptorum Veritatem audiat, experientia tyronis propria infirma est. nec praxis eius admitti debet: Cum impossibile sit praxin esse iustam, quae ex sola librorum lectione nata sit.

v I f. In Lbris potias hominum, quam natura sun

damentum medicina ponere. Adeo scripti libri de medicina & eius controuersiis hodie excoluntur& obseruantur, ut in iis non pauci medicinae perfectionem collocent, atque vel Galeno vel Paracelso nimium quid tribuanis

967쪽

buam, Sebastianus Aquila inis praef. Iibri mi de

morbo Gallico ait, illum vere in medicina profecisse, cui Galenus placeat. Et si non dissitear,ex Galeni librorum lectione polle ad medicinae

studiosum multum utilitatis redundare , atque statum medicinae pristinum exinde cognosti, tamen verum in medicina profectum adscribere ei, cui Galenus placeat. mihi videtur esse absonum&a veritate prorsus alienum: si quidem Galenus imperito Alino placere potest, vel quia excellens medicus Galenus fuit, vel quia sub ipsi- Us nomine suam regit inscitiam : vel denique quia Galeni asseclas singulari fauore prosequitur. Ille autem rn medicina lolide profecit, qui ex Galeni laboribus ea, quae ipsius seculi & terraefuerunt propria & quaecum aliis doctis omnibus aliis seculis habuit communia inter se dis cernere,

atque vere uniuersalia axiomata a Galeno addu- sta ad hodiernam praxin accommodare novir, nec non praeterea defectus & excessus Galani ex naturae lumine solide & vere exploratiit, naturae-quc humanae confortatione balsamica omnes

morbos pellere ex sana Philosophia& certa ex . perientia didicit. Caeterum hod e etiam se offerunt plurimi, qui Galeni methodum nauseabundi reiiciunt, atque in uno Pare celso medicinam ad perfectionem summam peruenisse, ac proinde eam ex ipsius & non aliorum I bris elle discendam statuunt. Sed hic quoque in excessii peccatur: Tribuendum est multum Theophrasto Paracelso , Mut&ipsi Galeno, ac ille sua laude non priuandus, quod medicinam prae aliis exeo-

Eee 3 luerit,

968쪽

Srvnii MEnrci REMORA. quando e macrocosmo glimentum conueniens sibi assumit & contra externos venenorum insul, tus defenditur. Quamuis ergo hanc ob causam in naturae libro medicinae fundamentum iaciendum est,tamen libros scriptos ὸ studio rum manibus excutiendos esse non arbitramur, quippe ex iis ad naturae veritatem perscrutandam datur introitus; Modo in hoc iucumbamus, ut natu ram, non aliorum cogitata inde exploremus siepius enim accidit, ut dum naturam ex aliquo libro addiscere nobis proponimus, id mentibus nostris inculcemus, quo in naturae lumine non

continetur.

vIII. Multos se varios autores medicos ne eis mone legere. Plurimi ex studiosis inueniuntur, qui se tumhene studere opinantur, quando undique multos sibi ςoemunt libros,atque indiscretim eos legunt,non eligentes certum autorem, quem sibi prae cat Ieris maxime familiarem reddant Sed

quemadmodum qui ubique est, nusquam eta videtur et ita etiam qui varios libros sine discretione legit, haud seciet felices progressus, inueheris multos medicinae studiosos, qui iam Galenum i iam Hippocratem, iam Fernelium, iam Hercgium, iam glios legunt, & in iis amoribus

praecepta a controuersiis distinguere nesciunt

Nunquam hi persecti euaseri sunt medici, nisi

mature resipiscant, atq; unum ex iis sibi primario legendum proponat quo certum fundamentum iudicii sui in uno iaciant,&deinceps selicius alio

conferre possint. ' Lee 4 R.,

969쪽

798 STu Dii MEDICI REMOR A.

Remedium.

Consilium eroo meum hoc est, ut medicina stadios autorem ab quem compendiosum quic ter os eruditionis se praxeos eminentia facile antecellat,in manus Ab initium simant, ex eo te minos medicina addiscant, eumque multoties repetita lomonesbιfamiliarem reddant.

Sic enim fiet, ut deinceps cum fructu mederi Sc alios autores utiliter conferre sciant. Si quis fieri cupit Galcnicus medicus, ipsi sub initium Sennerti institntiones medicas diligenter tractandas esse quis inficiabitur 3 Paracelsi cum compendium , quod sit informationi sum ciens nondum in lucem editum video. Si Paracelsi&Dogmatico tum sententiae coo ferrσmur , atque in unum coi pus congererentur,ita ut dissensio.

Des omnes tollerentur, Medicinae studiosi cum fluctu insigni medicinae fastigium breui temporis spatio attingerent: Maiorem vero utilitatem reportarent si medicum compendium absque affectit & prauudicio conscriberetur & ex naturae lumine deduceretur: Hac enim via scopum ad Uiscendae medicinae, qui est remediorum debita & naturae hominis balsamicae conueniens pro loco, tempore &subieeto modo administratio, felicius assequerentur. Faciam ego breui periculum. Id quod defututum est, abj superaddere possunt. Suffecerit mihi aliis occa-1ionem dc ansam ad maiora

dedisse.

970쪽

IX. De nouo aliquid legere se disicere , pri- quam illud, quod ante ex praeceptoris praestripto lectam essene intellectum fuerit.

Maxime cursum suorum studiorum intercipiunt & impediunt, qui variis delectantur lectionibus,& non curant, ut id, quod antea legerunt, bene intelligant : Quis enim nescit, eo fine aliquid legi, ut ex eo lecto intellectus aliquid proficiat ξ At quando id, quod legitur,

non intelligitur: intellectus non perficitur, nec sibi unquam de profectu gratulabitur. Notari hic velim, quod in Aphorismo subinnuam praeceptoris praescriptum esse in legendo obseruandum: ut hinc arbitrariam lectionem artium: plane sub initium studi j medici reiiciam &eos redarguam , qui pro libitu iam hanc iam illam partem in facultate medica legant, & immaturo iudicio sibi leges legendi fingunt.

Remedium. Consultum ergo est, ut tyro medicina id. quod ex praeceptoris praescripto sub initiam legit , bene pensetet, eius senseum,s non satis ipsi patuerit, ex Doctore petat se deinceps, eo in

tellecti. adseqWntia progrediatur. . Quantum hac methodo studiosus medici - .nae libi profuturus sit, si modo ea legerit, quar ad rem faciant, & medicinae terminis concludantur,non eloqui possium. Euentus ipse testa-

SEARCH

MENU NAVIGATION