Io. Gottlieb Heineccii, IC. et antecessoris, Praelectiones academicae in Sam. Pufendorffii De officio hominis et civis libros 2

발행: 1749년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

3ret L I B. II. CAP. XV Leeri sierat ' S. I. a. quaenam in sinete svi eaussae belli specificae l

r. Quinam in genere bellum pro illicito . aut saltim pro indigno Christianis certandi genere habeant , supra vidimus b. I. cap. 8. g. s. Vbi et ERASM i argumenta profligauimus, quae iam repotere nihil attinet. At quia hic ita dissentit Hon B Eslus, ut in alterum extremum ruat, et bellum pro statu hominis maxime naturali venditet, etiam huic satisfaciendum erit. Naturale dicitur , quod aut a Deo inditum est creaturis, adeoque ex Dei intentione omnibus inest , quo sensu viuere, edere,

bibere, dormire homini naturale esse diximus ; aut naturale vocamus, quod rationis dictamini congruit, quo sensu conseruationem sui , procreationem et educationem sobolis, immo totum ius, quod ratio constituit , naturale vocamus. Neutro sensu bellum pro statu maxime naturali homin . haberi potest, quia nec ad id nos Deus creauit, ut i la gereremus Carationi hoc consentaneum est, ut populus populum laedat , sed ut Pacem colant. . Quemadmodum vero multa in se non sunt naturalia , quae tamen in statu extraordinario necessaria et rationi consentanea sarit, Veluti venae sectio , resecatio membri putridi, vstulatio, cauterium e ita et bellum in statu hominis extraordinario est iustum. Pax colenda, hic est status naturalis et ordinarius hominis): at si Pacem colere non licet per aliorum iniurias , bellum gerendiam. Quid vero est bellum' est status societatum liberarum de iure Controuerso inter se vi certantium , et propositum certandi reti

nentium.

Status. Non actus; nam saepe actu non inter se certant helligerantes, e. g. hyeme; vel si mari bellum geritur, et classes iii Portum subducuntur, et tamen manet bellum.

Societatum liberarum. Nam quae aliorum imperio subsunt, belli erendi ius non habent, quia habent iudicem suum; hinc detestaria bella ciuilia, bella priuata, rebelliones seu bella inter imperan

tem et ciues.

E. De iure controuerso. Est enim bellum modus litigandi iri satunaturali, ergo plus, quam barbarum est, bellum honoris et ni riae, aut latrociniorum, aut ampi scandi territorii caussa gerere; hinc Alexander vocatus laro totius Orbissi

332쪽

DE BELLO ET PACE. 3x3

n Murdum ergo est bellum, ubi tantum caIamis distadiantur inter se principes, vel legati inter se disputant.

Propositum certandi retinentium. Pertinet haec clausula ad te pus induciarum ; saepe enim suspenditur vis armorum ad tempus , vel breue, vel longum: ubi quaeritur, utrum illae induetae ad be Ii , an ad pacis tempus et satum pertineant i Resp. ad bellum , I. quia adhuc certandi propolitum remanet; a. quia ius controuersum nondum ad liquidum perductum est.

f. a.

At quaenam In specie caussae belli iustificae' Hie ante omnia distinguendum inter caussas ivsificas, politicas, et praetextus et 1. caussae iustificae sunt, ob quas bellum dicitur iustum, e. g. vim vi repellere; a. caussae politicae, ob quas bellum habetur rei publicae utile, e. g. Cato oecernebat Carthaginem delendam ; 3. pra textus sunt caussae iustae, sed in facto falsae; e. g. lupus conquerebatur, oues sibi aquam tumidam reddidisse. Nos loquimur de primi generis caussis , quarum tres statuit GRΟ- Tl Vs , de iur. heli. et pae. II. I. I. a) vindicationem iuris ab altero nobis iniuste interuersi; talis erat caussa, ob quam gerebatur bellum Hispanicum; eo etiam pertinet laesio , ob quam satisfactio denegatur ; hinc Sagunto exciso Romani bellum inserebant Carthaginiensibus ; b9 propulsationem vis iniustae ; e. g. si quis armis nos adgrediatur, quem nulla iniuria laesimus; e) poenam; si gens eno mi facinore contra ius naturae admisso se polluerit ; quale bellum ab Israelitis gestum Dd. XVIIII. Sed causiam postremam falsam esse, iam supra demonstrauimus , quia gens gente non est superior poena auton semper a superiore instigenda. Vid. quae diximus supra

libr. II. cap. II. Remanent ergo duae caussae priores; s ergo vindicamus ius nobis per iniuriam interuersum, bellum erit OFFENSivvae ; sin propulsamus vim iniustam , DEFENSIUVΜ. Itaque facile deciditur quaestio, an omne bellum defensium sit iustum ' Negatur, quemadmodum nec omne offensivum iniustum est ; culpa non redit in auctorem pugnae, sed in eum , qui alteri fecit iniuriam , siue adgressias sit, liue non. Quaeritur etiam , an laesionem, quae bello gerendo sufficiat, magnam esse oporteat, et quantam' Resp. quantacumque sit, Vel quantulacumque, perinde est, nam I. laedens etiam nos in re minima

333쪽

et satisfactionem denegans, hostilem animum declarat; et qui in minimo laesiit, elura et maiora adsectabit, simulac suerit occasio; ῖ quemadmodum in statu ciuili ne minimam quidem iniuriam pati teneor, sed semper mihi integram est, actionem eo nomine instituere, ita et de bello idem sentiendum , quippe quod loco actionis ciuilis est in statu naturali. Alia vero quaestio est, au prudenter agat, qui ob ea Q sis nullius

momenti ad arma ruit 7 tu istum est, ob rem minimam actionem in

stituere. sed non ideo prudenter agit , qui id facit. sumtibusque duplo maioribus rem minimi pretii vindicat; ita et de bello ita-

tuendum

Hinc recte suadet auctor, antequam belli aleae res committatur, experiunda ei Ie quaevis, ut de controuersia amice transigatur. Eleganter CiCTRO , de ossis. I. II. Quum duo sui genera decertandi, virum per discestiationem, alterum per vim o quumq:ιe illud proprium si semiuis, hoe belluarum o confugiendum es ad roserius sit non licet Priore. Habet hoc iustus caussas, nam I. Omne bellum etiam iusiuracum clade subditorum coniunctum est ; a. sumtus immeiasi requiruntur ; 3. res aleae plena est. et tam qui iustum bellum gessit, quam adgrestor succumbere potest Hunc in sinem prodita I. colloquia, deductiones, legatorum conuentus ; 2. prouocatio ad arbitros , sponsores ; sc Athenienses et Megarenses de Salamine compromisserunt in Lacedaemonios; 3. addit auctor in maiore opere lib. VIII. cap. 6. 3. sor em commendant quidem hoc medium CH Rusos in us , Orat. de fι tuna, AvGusti Nus, de doctrina Chrisiana, libr. I. e. 28. GROT. de tur. bess. et pae. II. a J. 9. sed id parum prudens consilium. Uliae facile apparet , quid sentiendum de bello repraesecitatiuo ,s cauila per duellum decidatur tale quid factum inter Aeneam et Turnum, inter Horatios et Curiatios . de quibus Metius Susteticis apud Livium libr. III. Ineamus aliquam viam, qua uter v r, imporet. me magna clade, sue multo sanguine viri que populi decerni

Certamen eius modi singulare in se non iniustum QR i. si enim Iicet in statu naturali integros committere exercitus, quidni

334쪽

etiam pauciores' a. ita res reuera in compendium mittitur, parciturque sanguini. Sed consultum id numquam est, quia incertus sum, an alter sit sidem habiturus viribus integris; 3. quia sic nullum superest remedium emendandi cladem , quum contra in iusto bello raro res uno praelio transigatur.

S. q. Vidimus iustas bellorum caussast iam de iniustis quibus plerumque illae iustificae praetexuntur; eae Vel S. Apertae , quarum iniquitas et iniustitia in oculos veluti o Currit ; quales a P auaritia et cupiditas fines proferendi, qua in primis laborabant Romani , quidquid pro iis digerat ALBERl Cus GENTILIS in libello de iustitia armorum Romanorum . :b Gloriae studium , quo laborabat Alexander M. Absurda ergo sententia Rabinorum , qui Israelitas existimant bella serere, et populos subiugare Potuisse ex decreto synedrii sine alia iusta caussa, modo id fecerit ad augmentum gloriae Israelis. Vid. SELDENVS de iuri natur. et gent. secundum disciplin. Hebraeor. VI. 3. et I a. a. Subtiliores , quae facilius pallici iustitiae velantur ; quales a in metus ex vicini potentia ; haee iniusta eaassa , niti potentia illa iniuste quaesita; b metus ex vicini apparatu ; 'haec quoque caussa an iusta, nisi certis argumentis constet, aligrum arma aduersus nos parare; c utilitas iure desiituta; e. g. 4 urca iam sollicitatur a Gallis ad arma contra Imperatorem , quia commodissima sit occasio amissa recuperandi; d 9 cupiditas sedes nouas quaerendi; inde notum bellum Cimbrorum eum Romanis ; non possunt enim nouae sedes occupari, ubi non est vacua possessio, aliisque iam est ius

f. s. Haec de prima parte ; iam II. de modo gerendi bella I ubi priamo quaeritur , utrum bella vi tantum aperta gerenda sint, an et do sis et strat agematibus mi liceat i Adfirmant hoc plerique; Cleandrites apud PILIAE N. strata manlibr. II. qua leonina non pertingit, vulpina adsuenda es. Et quidem non male ; Nam

r. Hosti licet nocere; id nuum et stratastematibus fiat, quidni his utendum 'R r a

335쪽

2. Ita parcitur multo sanguini, et sic finis facilius attingitur.3. Saepe id necessarium.est ob virium inaequalitatem. . Ipse Deus heroibus veteris testamenti stratagemata praescripsit, veluti losuae in capienda urbe Al. Enim vero quum hac in re facile quis possit a iustitiae regulis deflectere , distinctione opus est. Aut hostis cum hoste agit,

tamquam cum hoste , aut tamquam cum paciscente e priore casu car-

cum uenire potest hostem , non posteriore ; hinc turpe, hosti quoque

fidem non seruare.

Recte Agesilaus apud PLvTAR H. in eius vita: fidem in federe

fallere nihil aliud est, quam Deos contemnere, hostium vero circum-tientio non modo cum iusilia , sed et cum magna laude et iucundo coimiundia est compendio. Praeterea etiam cauendum, ne stratagemata in se sint contra honestum et decorum , qualia sunt omnia I. quae dolo malo innocentum cladem intendunt; quamuis enim haec plane caueri non

possit: tamen etiam non adsectanda est studio. Hi ne ad strat agemata non pertinet insectio aquarum per venena; a. quae d corobellico aduersantur, e. g. vii armis vetitis, percussores immῆttere capiti hostis, cet.

Hactenus de dolo : iam a. de vi , de qua ius naturae et gentium commendat regulam : Hosi in sessem in infinitum omnia I cent. Haec regula recte intelligenda; sensus non est , licere omnia in infinitum , quod ad qualitatem , ut possit quis omni scelerum genere aduersus hostem impune uti, uti ViRGiraus existimasse videtur , dum cecinit Aen. II. 39α- dolus, an virtus, quis in sese requirat lnec sensus est, laedendi animum non habere debere snem; potius

enim bellum debet geri propter pacem ; alias homo brutis .ipsis eo set deterior; sed sensus est , posse quis aduersus hostem vi uti, non donec reparata si iniuria, sed donec ille ad satisfactionem paratus sit, quamuis inter damna, quae nobis intulit et ipse pastas est, nulla sit proportio. Ratio est x. quia, qui bellum nobiscum iniustum gerit, hom-li est animo, eumque retinet, quamdiu non paratus est ad satisfactionem, ergo et laedi potest tamdiu, donec satisfaciat , quamuis plus detrimenti Pati Mur.

336쪽

a. Quia ea proportio seruari nequit in bello, ut includieiis, ubi auctoritas omnia moderatur, quum in bello per hostem ipsum

stet, quamdiu laedi velit. seo tamen hunc rigorem temperat merito x. humanitas, quae et humani generis, innocentum et posterorum rationem haberi i bet; hine non probandum a) si praeter necessitatem omnia ferro

flammisque deuastentur; b arbores et siluae exscindantur ; c victi populi in seruitutem perpetuam abripiantur, d ) in victis occidendis crudelitate , stupris, similibusque sceleribus delectentur. a. Ratio belli r est decorum in bellis ex iudicio humaniorum gentium obseruandum ; hinc non probantur a P arma Velita , C. g. falces , sagittae veneno insectae; b) seruitus bello captiuorum; Gsupplicium dedititiorum.

f. 'Ad modum bella gerendi pertinet etiam diuisio belli in sor

LEMNE, et minus SOLLEMNE, quae dupliciter potest intelligi; vel I. de personis bellum suscipientibus; tunc sollemne est inter tib ras gentes, minus sollemne inter eas, qui superiorem habent, ade que eius generis sunt omnia bella ciuilia, priuata, dissidationes; vel a. de ritu bellum suscipiendi , tune bellum sollemne est , quod sollemnit et indictum, minus sollemne, quod minua sollemniter. Talis ritus apud Perus erat postulatio terrae et aquae, de qua a M HERODOTvs ; apud Romanos indictio per laeciales, sacerdotes. qui sagminibus et annis instructi in hostium fines ibant et res reis petebant , non auditi hastam in finis hostium proiiciebant, cum Certa imprecationis formula , de qua BRIssoN. deformian et soller

Inter Europaeos sapeulo adhue XVI. bellum indici solebat per cyrices, Herolde, qui certo induti vestium genere litteras dissid tionis ipsi hostili Regi tradebant; quale exemplum historia refert de Carolo V. Imperatore, qui hoc ritu Francisco I. hellum indixit. Hodie id fieri solet per clarigationem et manifesta, de qui

bus I. H. BOECLERVs, eorumque publicationem ad sonitum tub rum et tympanorum. leti: Q iaeritur vero, an Me diserimen ag roseat iso natisae et gen tium'. Resp. priore sensu hinc diuisionem omnino esse realem, nam bellum liberarum gentium est iustum , ciuile et priuatum iniustum.

337쪽

LIB. II. CAP. XVI.

heu. et pae. III. 3. I . in priuato tamquam rebelles. At posteriore sensu res redit ad arbitrium gentium; ritus enim sunt arbitrarii, hincbet ratione populorum, et ratione temporum

variant.

Illud modo obseruandum , x. denunciationem belli non debere fieri per ritus impios, et regulis iusti, honesti, decori contrarios; sic Turcae bellum denunciant, legatos illius nationis in diros car ceres abripiendo ; a. ratibus his semel receptis utendum esse , ne alter deinde conqueratur, bellum iustum secum gestum non esse; latrocinia et diisdationes in se sunt turpia, ab iis ergo ut distinguantur bella iusta, aliquo ritu opus est ; 3. non violandos ei se hostes conuitiis et iniuriis scurrilibus ; nam a) res agitur inter Reges magnosque principes ; b eo ipso alteri populo ius damus par

pari reterendi s c in litterae eius modi semel scriptae manent etiam Pace init , et perpetuo impediunt amicitiam gentium. g. 8.Quum ergo et personae bellum gerentes discrimen inter berula faciant; quaestio est , quis bellum gerere pes it ' Res p. gentes liaberae ; hinc status imperii habent quidem ius belli et pacis ratione

exterorum, non autem inter se; fractae pacis rei sunt, qui arma aduersus constatum accipiunt.

Nam bellum est ob defectum iudiciorum; deseetns hic tacitum est in statu naturali, ubi nullus superior, non in ciuili et v bi s perior est, ergo et in illo bulum iustum est, in hoc iniustum.

ι Hinc pendet solutio quaestionis, au magistratus, e. L. Praeses

prouinciae possit bellam indicere et gerere iniussu principis vel populi'

dieg. I. quia habet superiorem, cuius auspiciis prouinciae praeest; a. quia res cum periculo totius rei publicae coniuncta est. Talia inter ipsos priuatos speciale requirunt mandatum. Legatorum Fabiorum audacia apud Liv. V. 36. Excipiuntur tamen casus i. I. si hostis prouinciam adgrediatur ;defensio enim semper commissa censetur praesidi prouinciae 3 a. si prouincia sit admodum remota, ut non possit speciale mandatum exspectam; hinc Batauorum praeses Indiae bella cum barbaris prius aliquando conscit, quam de eo illato nuncii aduenerunt.

Sed id si I. ex mandato cum libera; a. quia bella ista Indica

338쪽

breui tempore confici solent, Indis artis bella gerendi et armorum admodum imperitis, et nec terra marique satis validis aduersus totclailes et munimenta, quae Bataui ibi habent. f. 9.Sed quaeritur , an et ob facta non riuitatis, sed aliena , e. q. priuatorum , bellum iuste geratur ' Resp. in se hoc seri non potest, uia bellum est status gentium libcrarum de iure controuers i intere certantiam : ubi ergo non est ius controuersum , ibi nec bellum esse potest. Ius vero controuersiam hic non inter duas ciuitates , sed inter unam ciuitatem et priuatum, quocum bellum non gin

ritur.

Sed quemadmodum supra in doctrina de impuratione dem'

strauimus, multis modis contingere posse, ut cui alieni in iactum imputetur: ita id hoc casu ita contingit, i. si Inpirans , et respublica denegat satistactionem . et potius factum d endit hinc Gal-ti Romam delebant . quid legati l obii adiuuerant Clus nos, eOrumque dediti a denegaretur. Liv. V. ι 6. Corinthus suo litus exscinciebatur, , quia ciues quidam legatos Romanorum violarunt; ita Carthaginienses negabant stio iussu cxcisam Saguntum, et timen iure fello polebantur, quia hoc: Hannis Mis factum probabant dei ei

debantque, et Hannibalem poena eximebant; 2. 1i quis hosti receptum dat, eumque Ope et consilio adiuuat; utrumque zoni gi debet : hinc ob solum persogium bellum non mouetur iure ; lic C. g. ideo numquam iniuriam tibi fieri dixerunt Angli, quod Papa laco-hum Stuartum, Hispani Duceni Ormondiae receperunt. At perpetuum fere bellum erat inter Regem Angliae Guil elinum in. et Ludovicum XIlII. Regem Franciae, quia hie non modo receperat Iacobum II. Regem ex Anglia profugum, verum etiam Pecunia, nauibus, militibus iuuabat ad inuadendam Hiberniam. Quid vero si profugi petatur deditio 8 Ea non semper iure petitur, ii nimirum paratus sit princeps, ad quem alter pro sugit, ad iustitiam administratidam , et sane , ii innocens est . cur dedcreturi' sinnocens, cur non aeque puniri pollet a iudice de prehensionis , quam in foro delicti pEnim vero circa huius modi priuatos raro sidet oriri contςouersit; irim vix unius priuati caussa hellum tibi arceii et Princ ps, si aliae desint; nec deditionem admodum urgebit natio, si Fericulum siet di

339쪽

3 a LIB. ΙΙ. CAP. XVI.

sit, ne inde bellum nascatur. GROT. de iis heg et pae. II. at

Attamen si Princeps imperii priuatum proscriptum ex Imperii decreto recipiat, ipse quoque in proscriptionem potest incidere. Exemplum Io. Friderici, Ducis Saxoniae , Grumbachium recipientiis Gothae notissimum est.

Quum vero casu, qui superiore paragrapho explicatus est, magis plerumque repressaliis utantur gentea, quam bello e quaeritur, quid sint repressaliae lRepressaliae sunt ius, quo Imperans utitur, quum sibi vel fu ditis iustitia denegatur, ut gentis istius bona tam diu arresto constringantur , donec sibi suisque satisfactum sit; e. s. Fridericus Gublielmus fiustra a Rege Hispaniae exegerat aes alienum , ergo a mabat nauem , et Hispanicam nauem intercipiebat. Disserunt hae ab arresto; a arresto enim constringunt cir bona debitoris, repressaliae etiam ad bona non debitoris pertinent, mindo eiusdem sit nationis; bin arrestum forum fundat, non repres

Oiscia circa repressalias sunt: I. non utendum repressaliis, nisi iussu magistratus; contra sentiunt GROT. m. a. T. BODIN. de repubI. I. IO. a quia vis prohibita priuatis; b quia saepe sunt belli praeludium et at solide eos refellit Z lEGLERus ;a. Non plus retinendum ex rebus interceptis, quam ad exsoluendum debitum requiritur; sic enim non esset satisfactio , sed laeso , si e. g. pro debito IOOPa. imperialium retineretur nauis IO OO. imperialium. 3. Is, qui bona amisit, regressum habet aduersus debitorem et hinc etiam iure potest petere, ut iura sibi a creditore cedantur, quo ex iure etiam cesso aduersus debitorem agere possit.

f. II.

Denique quum repressaliis vi Vtamur contra alium, quam qui nobis debet, quaeritur , au et vis adhiberi possit pro aliis, id est, AEu pro aliis bellum geri queat '

340쪽

DE BELLO ET PACE. yat

Id procul dubio adfirmandum; saepe enim non minus ad nos pertinet vicini periculum, quam ad illos ipsos:

ne tua res agitur, paries quum proximus ardet.

Sed facile patet, requiri t. iustam caussam, sine qua ne pro nobis quidem bellum iure gerimus , nedum pro aliis. a. Vinculum aliquod, quale dat a) subiectio; ita Mithridati bellum illatum a Romanis, qui ciues Romanos et publicanos in Asia occiderat; b foedus; ita Carthaginiensbus bellum indixere

Romani , quod Saguntum, sociam ciuitatem, inuaserant 3 c cognatio; hanc causiam hodierno bello praetexere videmus Legem Galliae: adfinitatem cum Stantilao ; d) communis caussa; ita sa Pe mouente arma Turcarum Imperatore, reliqui Christiani principes socios se praebuere ad communem hostem coercendum. Sed quaeritur, an tunc, quum belltim pro aliis suscipitur, et I erari quid ex bello pessimus ' Adfirm. ideo, I. quia non solum id agitur, ut iniuria vindicetur , sed et ut in posterum securiores fiamus; quod obtinetur, si ad mediocritatem redigatur nimia potentia; a. quia multae impensae impendendae suerunt ob alterius in iustitiam, quae refundantur. Hinc vitio verti non potest Anglis quod Gibraltar, Minoricam sibi: retinuerint in pace.

Hac paragrapho agitur de decoro I belli: sed hane materiam iam paullo ante occupauimus; nihil ergo attinet, eam hic repetere. f. 13. II I. Sequitur tertia pars capitis, de adquistionibus in bel . Quemadmodum iusto titulo habemus, quod nobis adiudicatum a iudice: ita et quod bello . modo leg timo , adquisiuimus. Prouocat ad hunc titulum ipse Iacobus moriens, Genes XXXXVIII. 23.

Hanc terram gladio et arcu meo comparaui; id praelegebat Iosepho. Titulum nunc vel modum adquirendi veteres vocabant OCC PATIONEM; quum vero occupatio sit rerum nullius, fingebant et res hostium ratione hostium esse nullius, adeoque cedere occupanti.

Sed hoc iam refutauimus supra libr. I. cap. II. I. I l. si enim esset mineceii Prael. Pubendorss. S s res

SEARCH

MENU NAVIGATION