De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

commodum proprium, nihil gratis sacere pota est, Sed aut aequale, aut melius, aut laudem vel favorem pro benefactis consequi sperat, ei multum ponderari sua gesta et dona et dicta concupiscit. Gratia vero nil temporale quaerit, nec aliud praemium, quam Deum Solum pro mercede postulat; nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum haec sibi ad assecutionem aeternorum vale aut deservire.

1 . Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem et inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum nec ortum natalium reputat, nisi virtus major ibi suerit; lavet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocentiquam potenti; congaudet veraci, non sallaci; exhortatur semper bonos meliora charismata aemulari, et Filio Dei per virtutes assimilari. 15. Natura de defectu et molestia cito conqueritur: gratia conStanter fert inopiam

282쪽

l6. Natura omnia ad se reflectit, pro Se certat et arguit: gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant; nihil boni sibi adscribit, nec arroganter praeSumit; non contendit, nec suam sententiam aliis praefert, sed in omni sensu et intellectu, aeternae Sapientiae ac divino examini se submittit. II. Natura appetit scire Secreta et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci et agere,

unde laus et admiratio procedit. Sed gratia

non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptionis est ortum. cum nihil novum et durabile sit super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et in omni scientia, utilitatis fructum atque Dei laudem et honorem quaerere. Non vult se nec Sua praedicari, sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera caritate largitur. 18. Ilaec gratia supernaturale lumen et

283쪽

DE IMITATIONE CB INSTI

quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum et pignus Salutis aeter nae: quae hominem de terrenis ad coelestia amanda Sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur et vincitur, tanto major gratia infunditur; et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei reformatur.

CAPUT LV.

De corruptione naturae et efficacia gratiae divinae

Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam, concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti tam magnam et necessariam ad Sahitem, ut vincam peSSimam naturam meam, trahentem ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea Iegem peccati, contradicentem legi mentis meae, et captivum me ducentem ad obediendum Sensualitati in multis; nec possum resiStere paSSionibus ejus, nisi aSSistat tua SanctisSima gratia, cordi meo ardenter insuSa.

284쪽

2. opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura, ad malum Semper prona ab adolescentia Sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines poena hujus maculae descendit: ut ipsa natura, quae bona et recta a te condita suit, pro vitio jam et infirmitate corruptae naturae ponatur, eo quod motus ejus sibi relictus ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quae remansit, est tanquam scintilla quaedam latens in cinere. IIaec est ipsa ratio naturalis, circumsusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri salsique distantiam; licet impotens sit adimplere omne, quod approbat, nec pleno jam lumine veritatis,

nec sanitate assectionum suarum potiatur.

3. II inc est, Deus meus, quod conde lector legi tuae secundum interiorem hominem, Sciens mandatum tuum fore bonum,

justum et Sanctum, arguenS etiam Omne ma

lum, et peceatum fugiendum. Carne autem servio legi peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. II inc est, quod velles B

285쪽

bonum mihi adjacet, persicere autem non invenio. II inc saepe multa bona propono, Sed quia gratia deest ad adjuvandum in irmitatem meam, ex levi resistentia resilio et delicio. Ηinc accidit, quod viam perlaetionis agnosco, et qualiter agere debeam, clare salis video: sed propriae corruptionis pondere pressus ad

perlaetiora non aSSurgo. . O quam maxime est mihi necesSaria,

s Domine, tua gratia ad inchoandum bonum, adi proliciendum et ad perficiendum i Nam sine

ea nihil possum facere: omnia autem poSSumtu te, confortante me gratia. O vere coelestis gratia, Sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturae ponderandat Nihil artes, nihil divitiae, nihil pulchritudo vel sortitudo, nihil ingenium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia . Nam dona naturae bonis et malis sunt communia; electorum autem proprium donum est gratia sive dilectio, qua insigniti digni habentur vita aeterna. Tantum eminet haec gratia, ut nec donum prοphetiae, nec Signorum operatio, nec

286쪽

quantalibet alta speculatio aliquid aestimetur sine ea. Sed neque sides, neque Spes, neque aliae virtutes, tibi acceptae sunt sine caritate et gratia. 5. O beatissima gratia, quae pauperem Spiritu virtutibus divitem facis: et divitem multis bonis, humilem corde reddis. Veni, descende

ad me, reple me mane consolatione tua, ne

deficiat prae lassitudine et ariditate mentis anima mea. obsecro Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis; sussicit enim mihi gra

tia tua, ceteris non obtentis, quae desiderat natura. Si fuero tentatus et vexatus tribu Iationibus multis, non timebo mala, dum mecum suerit gratia tua. Ipsa sortitudo mea, ipsa consilium confert et anxilium. Cunctis hostibus potentior e St, Sapientior universis sapientibus.

6. Magistra est veritatis, doctrix disciplinae, lumen cordis, Solamen pressurae, fugatrix tristitiae, ablatrix timoris, nutrix deVotionis, productrix lacrymarum. Quid sum sine ea, nisi aridum lignum, et stirps inutilis ad ejiciendum ' Tua ergo me, Domine, gratia Semper et

287쪽

praeveniat et Sequatur, ac bonis operibus jugiter praestet eSSe intentum, per Iesum Christum Filium tuum. Amen.

CAPUT LVI.

Quod nos ipsos abnegare et Christum tari debemus per crucem.

Fili, quantum a te vales exire, tantum in me poteris transire. Sicut nihil laris concupiscere, internam pacem facit, sic se interius relinquere, Deo conjungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea sine contradictione et querela. Sequere me: Ego sum via, veritas, et vita. Sine via non itur, sine veritate non cognoscitur, sine vita non vivitur. Ego sum via, quam Sequid ebes; veritas, cui credere debes; vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas insallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, Veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si manseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te, et apprehendes vitam aeternam.

288쪽

LIBER III. CAPUT 56.

2. Si vis ad vitam ingredi, serVa mandata . Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis persectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temet ipSum Si vis beatam vitam possidere, praeSentem vitam contemne. Si vis exaltari in coelo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crucem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt viam beatitudinis et verae luci S. 3. Pomine Iesu, quia arcta est via tua et mundo despecta, dona mihi, te cum mundi despectu imitari. Non enim major est Servus domino suo, nec discipulus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et Sanctitas vera. ouidquid extra eam lego vel audio, non me recreat nec delectat plene.

d. Fili, quia haec scis et legisti omnia, beatus eris, si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est, qui diligit me; et ego diligam eum et manifestabo

ei me ipsum, et faciam eum conSedere mecum in regno Patris mei.

289쪽

is DB IMITATIO XL cti IUSTI

5. Domine Iesu, sicut dixisti et promisisti. sic utique si at, et mihi promereri contingat.

Suscepi, Suscepi de manu tua crucem; portabo, et portabo eam usque ad mortem, Sicut imposuisti milii. Vere vita boni monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum eSt, retro abire non licet, nec relinquere oportet. 6. Eia fratres, pergamus simul, IeSus erit nobiscum. Propter Iesum suscepimus hanc crucem; propter Iesum perseveremus in cruce. Erit adjutor noster, qui est dux noster et praeces Sor. En, Rex noster ingreditur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori sortiter in bello, nec inferamus crimen gloriae nostrae, ut fugiamuS B cruce.

CAPUT L VII.

Quod homo non sit nimis dejectus, quando in aliquos labitur desectus.

Fili, magis placent mihi patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et

290쪽

devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum Si amplius

suisset, commoveri non debuisses. Sed nunc permitte transire: non est primum nec novum, nec ultimum erit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi. Bene etiam consulis, et alios nosti roborare verbis; sed cum ad januam tuam venit repentina tribulatio, desicis consilio et robore. Attende magnam fragilitatem tuam, quam saepiuS experiris in modicis objectis; tamen pro Salute tua ista fiunt, cum haec et similia contingunt. 2. Pone, ut melius nosti, ex corde; et si te

tetigerit tribulatio, non tamen dejiciat nec diu implicet. Ad minus sustine patienter, Si non potes gaudenter. Etiamsi minus libenter audis, et indignationem senti S: reprime te, nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuli scandaligentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus revertente dulcorabitur gratia. Adhuc vivo ego, dicit Dominus, juvare te paratus, et solito amplius

SEARCH

MENU NAVIGATION