장음표시 사용
302쪽
308쪽
evota exhortalio ad sacram Communionem vox CERISTI.enite ad me omne S, qui la-ν boratis et onerati . estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Pani S quem ego dabo, caro mea e St,
pro mundi vita. Accipite et comedite, hoc est Corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite
in meam commemorationem. Qui man-Diuitiata D, Cooste
309쪽
ducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Verba, quae ego locutus Sum vobis, spiritus et vita sunt.
Cum quanta reverentia Christus sit suseipiendus. Vox DISCIPULI.
IIaec sunt verba tua, Christe, Veritas aeterna, quamViS non uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. ouia ergo tua Sunt et vera, gratanter mihi et si deliter cuncta sunt accipienda. Tua sunt, et tu ea protulisti; et mea quoque Sunt, quia pro Salute mea ea edidisti. Libenter suscipio ea ex ore tuo, ut arctius inserantur cordi meo. Excitant me verba tantae pietatis, plena dulcedinis et dilectionis, sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo ver borum tuorum, sed onerat multitudo vitiorum
310쪽
2. Ictes, ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem; et ut immortalitatis accipiam alimoniam, si aeternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerati e Stis, et ego reficiam vos. O dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quod tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad Communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Domine, ut ad te prae Sumam accedere' Ecce, coeli coelorum te non capiunt; et tu dicis: Venite
3. Quid sibi vult ista piissima dignatio et
tam amicabilis invitatio ' Quomodo ausus ero venire, qui nihil honi mihi conscius sum, unde possim praesumere ' Quomodo te introducam in domum meam, qui saepius ossendi benignissimam faciem tuam Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt sancti et justi; et
tu dicis: Venite ad me omnes. Nisi tu Domine hoc diceres, quis verum esse crederet' Et nisi tu juberes, quis accedere attentare I