De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

bulationem, quocumque modo fuerit etiam implicatus, citius per te eruetur, aut a te conSolabitur: quia tu non deseres in te Sperantem usque in finem. Rarus sidus amicus, in cunctis amici perseverans preSSuri S. Tu, Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et praeter te non est alter talis.

3. o quam bene sapuit sancta illa anima, quae dixit: Mens mea solidata est et in Christolandata. Si ita mecum foret, non tam facile

timor humanus me sollicitaret, nec verborum

jacula moverent. Quis omnia praevidere, quis praecavere sutura mala sussicit' Si praevisa saepe etiam laedunt, quid improvisa nisi graviter feriunt' Sed quare mihi misero non melius providi' Cur etiam iam facile aliis credidi 8 Sed homines sumus, nec aliud quam

fragiles homines sumus, etiamsi angeli a multis aestimamur et dicimur. Cui credam, Domine' Cui credam, nisi tibi' Veritas es, quae non fallis, nec falli potes. Et rurSum: Omnis homo mendax, infirmus, instabilis et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix

252쪽

2os credi debeat, quod rectum in facie sonare videtur. d. ouam prudenter praemonuisti, cavendum esse ab hominibus, et quia inimici hominis, domestici ejus; nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Docius Sum damno meo, et utinam ad cautelam majorem et non ad insipientiam milii. Cautus esto, ait quidam, cautus esto, Sema apud te, quod dico. Et dum ego si leo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit, sed statim prodit me et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me Domine, ne in manu S eorum incidam, nec unquam talia cοmmittam. Verbum verum et stabile da in os meum, et linguam callidam longe fac a me. Quod pati uolo, omnimodo cavere debeo. 5. O quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indisserenter omnia credere, neque de facili ulterius essari, pauciS se ipSum revelare, te semper inspeetorem cordi S quaerere, nec omni vento verborum circumferri, Sed ii

253쪽

DE IMITATIONE CURISTI

omnia intima et externa secundum placitum tuae voluntatis optare persici . Quam tutum pro conservatione coelestis gratiae humanam fugere apparentiam, nec appetere, quae soris admirationem videntur praebere: Sed ea, tota sedulitate sectari, quae vitae emendationem dant et fervorem l ouam multis nocuit virtus scita ac praepropere laudatat ouam sane profuit gratia silentio servata in hac fragili vita quae tota tentatio fertur et militia.

CAPUT XLVI.

De eonfidentia in Deo habenda, quando insurgunt ver horum jacula.

Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba Per aerem volant, sed lapidem non laedunt. Si reus es. cogita, quod libenter emendare te velis; si nihil tibi conscius es, pensa, quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est, ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt, nisi quia adhuc

254쪽

earnalis es et homines magiS, quam oportet, attendis' Nam quia despici metuis, reprehendi

pro excessibus non vis et excusationum umbracula quaeris.

2. Sed inspice te melius, et cognoSces, quia vivit adhuc in te mundus et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis et confundi pro defectibus, constat utique, quod nec verus humilis Sis, nec vere mundo mortuus, nec mundus tibi crucifixus.' Sed audi verbum meum, et non curabis decem millia verba hominum. Ecce, si cuncta contra te dicerentur, quae singi malitiosissime possent, quid tibi nοcerent, si omnino transire permitteres, nec plus quam festucam perpenderes ' Numquid vel unum capillum tibi extrahere possent 3. Sed qui cor intus non habet, nec Deum prae oculis, faciliter verbo movetur vituperationis. Qui autem in me confidit, nec proprio judicio stare appetit, absque humano terrore erit. Ego enim sum judex et cognitor omnium Secretorum; ego Scio, qualiter res actali m

255쪽

est, ego injuriantem novi et sustinentem. me exiit verbum istud, me permittente hoc accidit, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum et innocentem judicabo, sed occulto judicio utrumque ante probare volui. d. Testimonium hominum saepe fallit; meum judicium verum est, Stabit et non Subvertetur. Latet plerumque et paucis ad singula patet; nunquam tamen errat, nec errare potest, etiamsi oculis inSipientium non rectum videatur. Ad me ergo recurrendum est in omni judicio, nec proprio innitendum arbitrio. Iustus enim non conturbabitur, quidquid a Deo ei acciderit. Etiamsi injuste aliquid contra eum prolatum fuerit, non multum curabit; sed nec vane exultabit, si per

alios rationabiliter excusetur. Pen Sat namque, quia ego Sum scrutans corda et rene S, qui non judico secundum saciem et humanam apparentiam. Nam saepe in oculis mei S reperitur culpabile, quod hominum judicio creditur

laudabile.

256쪽

5. Domine Deus, judex juste, fortis et patiens, qui hominum nosti si agilitatem et pravitatem, e Sto robur meum, et tota siducia mea; non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti, quod ego non novi; et ideo in omni reprehensione humiliare me debui et mansuete sustinere. Ignosce ergo mihi propitius, quoties sic non egi, et dona iterum gratiam amplioris su sferentiae. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia ad consecutionem indulgentiae, quam mea opinata justitia pro defen-Sione latentis conscientiae. Et si nihil mihi con Scius fium, tamen in hoc justificare me non possum: quia remota misericordia tua non justificabitur in conspectu tuo

omnis vivenS.

CAPUT XLVII.

Quod omnia gravia pro aeterna vita sunt toleranda,

Fili, non te frangant laboreS, quos aSSumpsisti propter me, nec tribulationes te deji-

Disit illed by Cooste

257쪽

. DE IMITATIONE clinisTi

ciant usquequaque: sed mea promissio in omni eventu te roboret et consoletur. Ego sumetens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non diu hic laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Exspecta paulisper, et videbis celerem Iinem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis laboret tumultus. Modicum est et breve omne, quod transit cum tempore.

2. Age, quod agis; fideliter labora in vinea

mea, ego ero merceS tua. Scribe, lege, canta, igeme, tace, ora, suStine viriliter contraria; digna est his omnibus et majorihus praeliis vita aeterna. Veniet pax in die una, quae nota est Domino. Et erit non dies neque nox, hujus scilicet temporis, sed lux perpetua, claritaSinfinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: ouis me liberabit de corpore mortis hujus 8 Neque clamahis: II eu mihi, quia incolatus meus prolongatus est lquoniam praecipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla, jucunditas beata, societas dulcis et decora.

258쪽

3. o si vidisses Sanctorum in coelo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemptibiles et quasi vita ipsa indigni putabantur: profecto testatim humiliares usque ad terram, et affectares potius omnibus subesse, quam uni praeesse; nec hujus vitae laetos dies concupisceres, sed magis pro Deo tribulari gauderes, et pro nihilo inter homines computari maximum

lucrum ducereS.

d. O si tibi haec saperent et prosunde ad

cor transirent, quomodo auderes vel semel conquerit Nonne pro vita aeterna cuncta laboriosa sunt toleranda' Non est parvum quid, perdere aut lucrari regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in coelum. Ecce, ego et omneSSancti mei mecum, qui in hoc saeculo magnum habuere certamen, modo gaudent, modo consolantur, modo Securi Sunt, modo requiescunt, et sine fine mecum in regno Patris mei permanebunt.

259쪽

DE IMITATIO XL cI RISTI

CAPET XLVIII.

De die aeternitatis et hujus vitae angustiis.

O supernae civitatis mansio beatissimat Odies aeternitatis clariSSima, quam nox non obscurat, Sed Summa Veritas semper irradiat; dies semper laeta, Semper Secura, et nunquam

flatum mutans in contrariat O utinam dies illa illuxisset, et cuncta haec temporalia sinem accepissenti Lucet quidem Sanctis perpetua claritate splendida, sed non nisi a longe et per speculum peregrinantibus in terra. 2. Norunt coeli cives, quam gaudiosa sit illa; gemunt exules filii Evae, quod amara et taediosa sit ista. Dies hujus temporis parviet mali, pleni doloribus et angustiis: ubi homo multis peccatis inquinatur, multis passionibus irretitur, multis timoribus stringitur, multis curis distenditur, multis curiositatibus distrahitur, multis vanitatibus implicatur, multis erroribus circumsunditur, multis laboribus atteritur, tentationibus gravatur, deliciis enervatur, egeState cruciatur.3. O quando erit sinis horum malorum l

260쪽

LIBER III.

ouando liberabor a misera servitute vitiorum Quando memorabor, Domine, tui solius 'Puando ad plenum laetabor in te' ouando ero sine omni impedimento in vera libertate, sine omni gravamine mentis et corporis ouando erit pax solida, pax imperturbabilis et secura, pax intus et foris, pax ex omni parte firma' Iesu bone, quando stabo ad videndum te 2 ouando contemplabor gloriam regni tuit ouando eris mihi omnia in omnibus 8 O quando ero tecum in regno tuo, quod praeparasti dilectis tuis ab aeterno Relictus Sum pauper et exul in terra hostili, ubi bella

quotidiana, et infortunia maxima. . Consolare exilium meum, mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne desiderium meum. Nam onus mihi totum est, quidquid hic mundus offert ad solatium. Desidero te intime laui, sed nequeo apprehendere. Opto inhaerere coelestibus, sed deprimunt res temporales, et immortificatae passiones. Mento omnibus rebus superes Se Volo, carne autem invite subesse cogor. Sic ego homo infelix

SEARCH

MENU NAVIGATION