De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

mecum pugno, et factus Sum mihimet ipsi gravis, dum Spiritus sursum et caro quaerit esse

5. O quid intus patior, dum mente coelestia tracto, et mox carnalium tentationum et cogitationum turba occurrit oranti l Deus meus, ne elongeris a me, neque declines in ira a servo tuo. Fulgura coruscationem tuam et dissipa eas; emitte sagittas tuas, et conturbentur omnes phantasiae inimici. Recollige sensus meos ad te; fac me oblivisci omnium mundanorum; da cito abjicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurre mihi, aeterna Veritas, ut nulla me moveat vanitas. Adveni, coelestis suavitas, et

fugiat a lacie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi et misericorditer indulge, quoties praeter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere, quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum, ubi corporaliter sto aut sedeo, sed ibi magis sum, quo cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio mea est. Ibi est frequenter cogitatio

262쪽

mea, ubi est, quod amo. IIoc mihi cito occurrit, quod naturaliter delectat aut ex usu placet. 6. Unde tu, Veritas aeterna, aperte dixisti: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Si coelum diligo, liuenter de coelestibus penso. Si mundum amo, mundi felicitatibus congaudeo et de adversitatibus ejus tristor. Si carnem diligo, quae carniS Sunt, saepe imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quaecumque enim diligo, de his libenter loquor et audio, atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo, qui propter te, Domine, omnibus creaturis licentiam abeundi ii iuuit, qui naturae vim facit, et concupiScentias carnis servore spiritus crucifigit: ut serenata conscientia puram tibi orationem olferat, dignusque sit angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris et intus ellclusis.

263쪽

DE IMITATIONE CRRISTI

CAPUT XLIX.

De desiderio aeternae vitae, et quanta Sint certantibus bona promi SSa.

Fili, cum tibi desiderium aeternae beatitudinis desuper insundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis: dilata cor tuum, et omni desiderio hanc Sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernae bonitati gratias, quae tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter Subtexat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernae gratiae et divini respectus: quatenus in virtutibus et majori humilitate prosicias et ad sutura certamina te praepare S, mihique toto cordis affectu adhaerere ac ferventi voluntate studeas deservire. 2. Fili, saepe ignis ardet, sed sine fumo stamina non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad coelestia stagrant, et tamen a tentatione carnalis assectus liberi non sunt. Idcirco

264쪽

LIBER III. CAPUT s.

nec omnino pure pro honore Dei agunt, quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et tuum Saepe desiderium, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et persectum, quod propria commoditate est

. 3. Pete, non quod tibi est delectabile et commodum, sed quod mihi est acceptabile

atque honorificum: quia si recte judica S, meam ordinationem tuo desiderio et omni desiderato praeserre debes ac sequi. Novi desiderium tuum, et frequenter gemitus audivi. Iam velles esse in libertate gloriae siliorum Dei; jam te delectat domus aeterna et coelestis patria gaudio plena: sed nondum venit hora ista, sed est adhuc aliud tempus, scilicet tempus belli, tempus laboris et probationis. Optas summo repleri bono, Sed non potes hoc assequi modo. Ego sum; exspecta me, dicit Dominus, donec veniat regnum Dei. a. Probandus es adhuc in terris et in multis exercitandus. Consolatio tibi interdum dabitur, sed copiosa Satietas non concedetur.

265쪽

Confortare igitur, et esto robustus tam in agendo quam in patiendo naturae contraria. Oportet te novum induere hominem et in alterum virum mutari. oportet te saepe agere, quod non vis; et quod vis, oportet relinquere.

Quod aliis placet, processum habebit; quod tibi placet, ultra non prosiciet. Quod alii dicunt, audietur; quod tu dicis, pro nihilo

computabitur. Petent alii, et accipient; tu petes, nec impetrabis. 5. Erunt alii magni in ore hominum, de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud commitate tur, tu autem ad nihil utilis judicaberis. Propter hoc natura quandoque contristabitur; et magnum, si silens portaveris. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiter se abnegare et in omnibus frangere queat. Vix est aliquid tale, in quo tantumdem mori indiges, sicut videre et pati,

quae voluntati tuae adversa sunt; maxime autem, eum disconvenientia, et quae minus utilia

tibi apparent, sieri jubentur. Et quia non audes resiStere altiori potestati, sub dominio

266쪽

constitutus: ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare, et omne proprium sentire

omittere.

6. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque praemium nimis magnum: et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiae tuae solamen. Nam ei pro modica hac voluntate, quam nunc Sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in coelis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare poteris. Ihi aderit tibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua, una Semper mecum, nil cupiet extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo impediet, nillil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt praesentia, totumque assectum tuum resicient et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpesSa, pallium laudis pro moerore, pro loco novissimo sedem regni in saecula. Ibi apparebit fructus obedientiae, gaudebit labor poenitentiae, et humilis subjectio coronabitur gloriose.

267쪽

DE IMITATIONE clinis Ti

. Nunc ergo inclina te humiliter sub omnium manibus; nec sit tibi curae, quis hoc dixerit vel jusserit. Sed hoc magnopere cus rato, ut sive Praelatus sive minor aut aequa-l lis aliquid a te expoposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et Sincera Voluntate Studeas adimplere. Puaerat alius hoc, alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto, laudeturque millies mille: tu autem nec in isto, nec in illo, sed in tui ipsius gaude contemptu, et in mei solius beneplacito ac honore. IIoc optandum est tibi, ut sive per vitam, Sive per mortem Deus semper in te gloris cetur.

Qualiter homo desolatus se debet in manus Dei offerre.

Domine Deus, Sancte Pater, sis nunc et in aeternum benedictus, quia sicut vis, sic lactum s est, et quod saeis, honum est. Laetetur in te Servus tuus, non in se, nec in aliquo alio; quia tu solus laetitia vera, tu Spes mea et cos rona mea, tu gaudium meum et honor meus,

268쪽

Domine. ouid habet servus tuus, nisi quod a lte accepit, etiam Sine merito suo Tua sunt omnia, quae dedisti et quae fecisti. Paupersum et in laboribus a juventute mea:

et contristatur anima mea nonnunquam US-que ad lacryma S, quandoque etiam conturbatur Spiritus meus a se . propter imminenteSpas Sion e S.

2. Desidero pacis gaudium, pacem filiorum tuorum flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium Sanctum infundis, erit anima servi tui plena mo- ίdulatione et devota in laude tua. Sed si te

Subtraxeris, Sicut saepissime soleS, non Poterit currere viam mandatorum tuorum, Sed

magis ad tundendum pectus genua ejus incurvantur: quia non est illi sicut heri et nudiustertius, quando splendebat lucerna tua super caput ejus, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus. 3. Pater juste, Sancte et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum eSt, ut hac hora patiatur pro l S

269쪽

te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora, quam ab aeterno praesciebas assuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus, vivat vero semper

apud te intus; paululum vilipendatur, humilietur et deficiat coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus: ut iterum tecum in aurora novae lucis resurgat et in coelestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti et sic voluisti; et hoc factum est, quod ipse praecepisti. d. IIaec est enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore tuo, quotiescumque et a quocumque et quomodocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas, et

omnes elationes cordis atque praesumptiones

abjiciam. Utile mihi, quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius, quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inserutabile judicium tuum expavescere: qui

270쪽

amigis justum cum impio, sed non sine aequitate et justitia. 5. Gratias tibi ago, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, instigens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est, qui me consoletur, ex omnibus, quae sub coelo sunt, nisi tu Domine Deus meus, coelestis medicus animarum: qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me, et virga tua ipsa me docebit. 6. Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis sum

ego, Sub virga correctionis tuae me inclino. Percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea

ad corrigendum commendo; melius est hic corripi, quam in futuro Tu scis omnia et singula, et nil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura; et non opus est tibi, ut quis te doceat aut admoneat de

SEARCH

MENU NAVIGATION