장음표시 사용
271쪽
his, quae geruntur in terra. Tu scis, quid expedit ad pro laetum meum, et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandam. Fac mecum desideratum heneplacitum tuum, et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius nec clarius, quam tibi soli notam T. Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare, quod amandum est, hoc laudare, quod tibi summe placet; hoc reputare, quod tibi pretiosum apparet; hoc vituperare,
quod oculis tuis sordescit. Non me Sinas Secundum visionem oculorum exteriorum judicare, neque Secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere,
atque Super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.8. Falluntur saepe hominum Sensus in judicando; falluntur et amatores Saeculi, visibilia tantummodo amando. Quid est homo inde melior, quia reputatur ab homine major 8 Fallax sallacem, Vanu S vatium, caecuS caecum,
272쪽
insirmus infirmum decipit, dum exaltat; et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in οculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis
Quod humilibus insistendum est operibus, eum deficitur a summi S.
Fili, non vales semper in ferventiori desiderio virtutum stare, nec in altiori gradu contemplationis consistere: sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere, et onus corruptibilis vitae etiam invite et cum taedio portare. ouamdiu mortale corpus geris, taedium senties et gravamen cordis . oportet ergo saepe in carne de carnis onere gemere, eo quod non vales spiritualibus studiis et divinae contemplationi indesinenter inhaerere.2. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere, et in honis actibus te recreare, adventum meum et supernam visita-Disii iaces by Go le
273쪽
tionem firma considentia expectare, exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre, donec iterum a me visiteris et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci et interna quiete perlaui. Expandam coram te prata scripturarum, ut dilatato corde currere incipias viam mandatorum meorum. Et dices: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
Quod homo non reputet se consolatione dignum. sed magis verberibus.
Domine, non sum dignus consolatione tua, nec aliqua spirituali visitatione; et ideo juste mecum agis, quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris Iacrymasiundere possem, adhuc consolatione tua dignus non eSSem. Unde nihil dignus sum, quam flagellari et puniri, quia graviter et saepe te ossendi et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione, nec minima sum
274쪽
dignus consolatione. Sed tu, clemens et misericors Deus, qui non vis perire opera tua, ad ostendendum divitiat bonitatis tuae in vasa misericordiae, etiam praeter omne proprium
meritum dignaris consolari Servum tuum Supra humanum modum. Tuae enim conSolationes non sunt sicut humanae confabulationeS.
2. ouid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam coelestem consolationem ' Ego nihil boni me egisse recolo, sed semper ad vitia pronum et ad emendationem pigrum fuisse. Verum eSt, et negare non possum. Si aliter
dicerem, tu Stares contra me, et non eSSet,
qui defenderet. Quid merui pro peccatis meiS, nisi infernum et ignem aeternum In veritate confiteor, quoniam dignus sum omni ludibrio et contemptu, nec decet me inter tuos devotos commorari. Et licet hoc aegre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam merear impetrare. 3. Quid dicam reus et omni confusione
275쪽
plenus 2 F on habeo os loquendi, nisi hoc tantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi; mi Serere mei, ignosce mihi, Sine me paululum, ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et miSero peccatore requiris, nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis In vera contritione et cordis humiliatione nascitur Spes veniae, reconciliatur perturbata con- Scientia, recuperatur gratia perdita, tuetur homo a sutura ira, et occurrunt sibi mutuo, in osculo sancto, Deus et poenitenS anima. . IIumilis peccatorum contritio, acceptabile tibi est, Domine, sacrificium, longe SuaViuSodorans in conspectu tuo, quam thuris incensum. IIoc est gratum etiam unguentum, quod sacris pedibus tuis infundi voluisti: quia cor contritum et humiliatum nunquam despexisti. Ibi est locus refugii a sacie irae inimici. Ibi emendatur et abluitur, quidquid aliunde contractum est et inquinatum.
276쪽
ouod gratia Dei non miscetur terrena sapientibus.
Fili, pretiosa est gratia mea, non patitur Semisceri extraneis rebus nec consolationibus terrenis. Abjicere ergo oportet impedimenta gratiae, si optas ejus insusionem Suscipere. Pete secretum tibi, ama solus habitare tecum, nullius require confabulationem: Sed magis ad Deum devotam essunde precem, ut Compunctam teneas mentem et puram conscientiam. Totum mundum nihil aestima; Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a caris oportet elongari, et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus Apostolus Petrus, ut tamquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles. 2. O quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei asseclus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere ab omnibus, aeger necdum capit animus, nec animalis homo no-
277쪽
vit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse Spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis quam propinquiS, et a nemine magis cavere, quam a se ipso. Si tenui ipsum perfecte viceris, cetera facilius subjugabis. Perfecta victoria est, de semet ipso triumphare. Qui enim semet ipsum subjectum tenet, ut sensualitas rationi et ratio in cunctis obediat mihi, hic vere victor est sui et domi
3. Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere, et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam et inordinatam inclinationem ad te ipsum, et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio, quod homo semet ipsum nimis inordinate diligit, paene totum pendet, quidquid radicaliter vincendum est: quo devicto et Suhaeto malo pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsis perfecte mori laborant, nec plene extra se tendunt, Propterea in se implicati remanent, nec Supra se in spiritu elevari possunt. Qui autem libere me-
278쪽
cum ambulare desiderat, necesSe eSt, ut omnes pravas et inordinatas assectiones suas mortisicet, atque nulli creaturae Privato amore concupiscenter inhaereat.
De diversis motibus naturae et gratiae.
Fili, diligenter adverte motus naturae et gratiae, quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix, nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis praetendunt; ideo sub specie boni multi falluntur. 2. Natura callida est, et multos trahit, illaqueat et decipit, et se semper pro sine habet: sed gratia simpliciter ambulat, ab omni specie mala declinat, fallacias non praetendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et sinaliter requieScit. 3. Natura invite vult mori, nec premi, nec superari vult, nec subesse, nec sponte Suhjugari: gratia vero studet mortificationi pro-
279쪽
priae, resistit sensualitati, quaerit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate iungi; sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit
dominari, sed sub Deo semper vivere, Stare et esse; atque propter Deum omni humanae creaturae humiliter parata est inclinari. d. Natura pro suo commodo laborat, et quid lucri ex alio sibi proveniat, attendit: gratia autem, non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis conSiderat. 5. Natura libenter honorem et reverentiam accipit: gratia vero omnem honorem et gloriam Deo fideliter attribuit. 6. Natura confusionem timet et contemptum: gratia autem gaudet pro nomine Iesu pati contumeliam. . Natura otium amat et quietem corporalem; gratia vero vacua eSSe non poteSt, Sed libenter amplectitur laborem. S. Natura quaerit habere curiosa et pulchra, abhorret vilia et grossa: gratia vero simplicibus delectatur et humilibus, aspera non aspernatur, nec VetuStis refugit indui pannis.
280쪽
s. Natura reSpicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur levi injuriae verbo: sed gratia attendit aeterna, non inhaeret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque Verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in coelo, ubi nil perit, constituit. Io. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat, amat propria et privata: gratia autem pia e St et communis, vitat Singularia, contentatur paucis, beatius dare judicat quam accipere. II. Natura inclinat ad creaturas, ad carnem propriam, ad vanitates et discursus: sed gratia trahit ad Deum et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, reStringit evagationes, erubescit in publico apparere.12. Natura libenter aliquod solatium habet externum, in quo delectetur ad sensum: sed gratia in solo Deo quaerit consolari, et in Summo bono super omnia visibilia delectari. 13. Natura totum agit propter lucrum et