장음표시 사용
91쪽
unde aeternaliter vivasi Veniet, quando unum diem seu horam pro emendatione desiderabis, et nescio, an impetrahis. 6. Eia, carissime, de quanto periculo te poteris liberare, de quam magno timore eripere, si modo semper timoratus fueris et suspectus de morte' Stude nunc taliter vivere, ut in hora mortis valeas potius gaudere, quam timere. Disce nunc mori mundo, ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere, ut tunc possis libere ad Christum pergere. CaStiga nunc corpuS tuum per Poenitentiam, ut tunc certam valeas habere considentiam.
T. Ah stulte, quid cogitas te diu victurum, cum nullum diem habeas hic securum ouam multi decepti sunt, et insperate de corpore extracti l ouoties audisti a dicentibus, quia ille gladio cecidit, ille submersus est, ille ab alto ruens cervicem fregit, ille manducando obriguit, illo ludendo sinem fecit Alius igne,
alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit; et sic omnium sinis mors est, et
92쪽
S. Quis memorabitur tui post mortem' et quis orabit pro te' Age, age nunc, cariSSime, quidquid agere potes; quia nesci S, quando morieris, nescis etiam, quid te post mortem sequetur. Dum tempus habes, eongrega tibi divitias immortales. Praeter salutem tuam, nihil cogites; solum quae Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos, venerando Dei Sanctos, et eorum actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in
s. Se a te tanquam peregrinum et hospitem Super terram, ad quem nihil spectat de mundi negotiis. Serva cor liuerum et ad Deum SurSum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc preces et gemitus quotidianos cum lacrymis dirige, ut spiritus tuus mereatur ad Dominum post mortem feliciter transire. Amen.
93쪽
De judicio et poenis peccatorum.
In omnibus rebus respice finem, et qualiter ante districtum stabis judicem, cui nihil est occultum; qui muneribus non placatur nec excusationes recipit, sed quod justum est, judicabit. O miserrime et insipiens peccator, quid respondebis Deo, omnia mala tua scienti; qui interdum formidas vultum hominis iraii' Ut
quid non provides tibi in diem judicii, quando
nemo poterit per alium excusari vel defendi, Sed unusquisque, sussciens onus erit sibi ipsi Nunc labor tuus est fructuosus, stetus acceptabilis, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgatiVUS. 2. IIabet magnum et salubre purgatorium patiens homo, qui suscipiens injurias, plus dolet de alterius malitia, quam de sua injuria; qui pro contrariantibus sibi libenter orat, et ex corde culpas indulget; qui veniam ab aliis petere non retardat; qui facilius miseretur, quam irascitur; qui sibi ipsi violentiam frequenter facit, et carnem omnino spiritui sub
94쪽
jugare conatur. Melius est modo purgare peccata et vitia resecare, quam in laturo purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem, quem ad carnem habemus.
3. Quid aliud ignis ille devorabit, nisi peccata tua' ouanto amplius tibi ipsi nunc parcis
et carnem Sequeris, tanto durius postea lues et majorem materiam comburendi reServaS.
In quibus homo magis peccavit, in illis gravius punietur. Ibi acediosi ardentibus stimulis pungentur, et gulosi ingenti fame ac siti
cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure persun- dentur, et sicut furiosi canes prae dolore invidiosi ululabunt. a. Nullum vitium erit, quod Suum proprium cruciatum non habebit. Ibi superbi omni confusione replebuntur, et avari miserrima egestate arctabuntur. Ibi erit una hora gravior in poena, quam hic centum anni in amarissima poenitentia. Ibi nulla requies est, nulla consolatio damnatis; hic tamen interdum cessatur a laboribus, atque amicorum fruitur
95쪽
solatiis. Esto modo sollicitus et dolens pro peccatis tuis, ut in die judicii securus sis cum beatis. Tunc enim justi stabunt in
magna constantia ad ver Sus eos, qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc Stabit ad judicandum, qui modo se subjicit humiliter judiciis hominum. Tunc magnam siduciam habebit pauper et humilis, et pavebit
undique SuperbuS. 5. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo fuisse, qui pro Christo didicit stultus et de- Spectus esse. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus, et moerebit omnis irreligiosus. Tunc plus exultabit caro afflicta, quam si in deliciis fuisset semper nutrita. Tunc splendebit habitus vilis, et obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium, quam deauratum palatium. Tunc plus juvabit conStans patientia, quam omnis mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex obedientia, quam omnis Saecularis astutia.
96쪽
6. Tunc plus laetificabit pura et bona conscientia, quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum, quam totus
thesaurus terrigenarum. Tunc magi S conSolaberis super devota oratione, quam Super dolicata comestione. Tunc potius gaudebis deservato silentio, quam de longa fabulatione. Tunc plus valebunt Sancta opera, quam multa pulchra verba. Tunc plus placebit stricta vita et ardua poenitentia, quam omnis delectatio terrena. Disce nunc in modico pati, ut tunc a gravioribus valeas liberari. IIic primo proba, quid possis pati postea. Si nunc tam parum
non vales sustinere, quomodo aeterna tormenta poteris susserre' Si modo modica passio tam impatientem te essicit, quid gehenna tunc faciet ' Ecce vere non potes duo gaudia habere, delectari hic in mundo, et poStea regnare cum Christo. T. Si usque in hodiernum diem semper inhonoribus et voluptatibus vixisses: quid totum tibi profuisset, si jam in instanti mori contingeret Omnia ergo vanitas, praeter amare
97쪽
Deum et illi soli servire. Qui enim Deum cxtoto corde amat, nec mortem, nec Supplicium, nec judicium, nec infernum metuit; quia perfectus amor Securum ad Deum acceSSum facit. ouem autem adhuc peccare delectat, non mirum est, si mortem et judicium timeat. Bonum tamen est, ut si necdum amor a malo te revocat, saltem timor gehennalis coerceat. oui vere timorem Dei postponit, diu stare in bono non valebit, sed diaboli laqueos citius
De ferventi emendatione totius vitae nostrae.
Esto vigilans et diligens in Dei servitio, eteogita frequenter: Ad quid venisti, et cur Saeculum reliquisti Nonne ut Deo viveres et spiritualis homo sieres Igitur ad profectum servea S, quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies; nec erit tunc amplius timor aut dolor in sinibus tuis. Modicum nunc Iaborabis, et magnam requiem, imo perpetuam laetitiam invenies. Si tu permanseris fidelis
98쪽
et fervidus in agendo, Deus procul dubio erit fidelis et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes, quod ad palmam pervenies; sed securitatem capere non oportet, ne torpeas aut elatus Das. 2. Cum quidam anxius, inter metum et Spem frequenter fluctuaret, et quadam vice moerore confectus, in ecclesia ante quoddam altare se in oratione pro Stravisset, haec intra se revolvit, dicens: O si scirem, quod adhuc perSeVeraturus essem l statimque audivit divinum intus responsum: Quod si hoc scires, quid facere velles 2 Fac nunc, quod tunc sacere velles, et
bene Securiis eriS. Moxque conSolatus et confortatus divinae se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose investigare, ut Sciret, quae sibi essent sutura: sed magis studuit inquirere, quae esset voluntas Dei beneplacens et perfecta, ad omne opus honum inchoandum et persiciendum. 3. Spera in Domino et fac bonitatem, ait Propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Unum est, quod
99쪽
multos a profectu et ferventi emendatione re- ltrahit: horror dissicultatis seu labor certaminis. Enimvero illi maxime prae ceteris in virtutibus proficiunt, qui ea, quae sibi magis
gravia et contraria sunt, virilius vincere nituntur. Nam ibi homo plus prosicit et gratiam
meretur ampliorem, ubi magis se ipsum vincitet in spiritu mortificat. . Sed non omnes habent aeque multum ad vincendum et mortificandum. Diligens tamen aemulator valentior erit ad proficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius
bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem juvant: videlicet subtrahere se violenter, ad quod natura vitiose inclinatur, et serventer instare pro bono, quo amplius quis indiget. Illa etiam studeas magis cavere et vincere, quae tibi frequentius in aliis displicent. 5. Ubique profectum tuum capias, ut si bona exempla videas vel audias, ad imitandum accendaris. Si quid autem reprehensibile conia Sideraveris, cave, ne idem facias; aut si ali-
100쪽
quando fecisti, citius emendare te StudeaS. Sicut oculus tuus alios considerat. Sic iterum ab aliis notaris. Quam jucundum et dulce est, videre fervidos et devotos fratres, bene morigeratos et disciplina tost ouam iriste est et grave, videre inordinate ambulantes, qui ea, ad quae vocati sunt, non exercenti Quam nocivum est, negligere vocationis Suae propoSitum, et ad non commissa sensum inclinaret 6. Memor esto arrepti propositi, et imaginem tibi propone crucifixi. Bene verecundari potes inspecta vita Iesu Christi, quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei fuisti. Religiosus, qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet. omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet; nec opus e St, ut extra Iesum aliquid melius quaerat. O si Iesus crucisi xus in cor nostrum veniret, quam cito
et sussicienter docti essemust T. Religiosus fervidus omnia bene portat et capit, quae illi jubentur. Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribu-