Gasparis Contareni cardinalis De magistratibus, & republica Venetorum.

발행: 1589년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

prope causa compertum est nec id esse euenturum latuit praecipuos Romanos Senatores. ex quibus Nasica consuit Carthaginem, tametsi Romani nominis aemulam, uel potius inimicam sempiternam, minime diruendam esse: ut semper Romanus hostem haberet, cum quo agendum armis esset: ne inimico atque aemulo sublato ea respublica instituta ad bellum, iuuentusque in armis educata in sese larma conuerteret. Quod alicae consilium, quamuis a Senatu tunc repudiatum fuerit, contraque eius sententiam decretum, rerum tamen ipsarum euentu prudenti stimum suisse ostendit nam euersa Carthagine continuo se rebella ciuilia exarsere, quibus tandem florcntissi m Macpotcntissima Omnium, quae unquam fuerunt, spublica concidit, ac demum in Barbarorum pra :dam cessit opulentissima, seu potius rerum domina ciuitas. Sed ut aliquando ad institutum opus ueniamuS, maioreSΠΟ-stros, qui Venetam rempublicam instituerunt, mira quadam sapientia atque egregia probitate praeditos fuisse apparet, qui nihil praetermiserint, quod ad rectam reipublicae institutionem pertinere uideretur. Primum namque ad usum muneraque uirtutis instituere omnem uitam, functionemque suorum ciuium, semperque eis iuere potiora studia pacis quam belli. Et in eam curam potissimuincubuere, ne qua ratione concordia ciuilis solui posset, non neglectis interea ossiciis bellicis, his inquam quae nostrae ciuitati maxime conuenirent nam is est urbis situs, ut ualde idoneus sit maiitimae militiae, terrestri uero paruaptus. Neque enim huic urbi aliquo pacto accommodari queunt, aut equitum turma aut peditum acies, ut ex his, quae supra de urbis situ a nob: s accurate descripto dixi

22쪽

DE VENETORUM

anus, perspicue coniici potest. Eam uero in hac repV m deratiorem ac temperamentum adhibuere, eam q. mistionem omnium statuum, qui recti sunt,ut haec una Respub.®ium principatum optimatium gubernationem, ciuile item rcginacia reserat adeo ut omnium firmas pari quodam libramento commiscuisse uideantur, quod clare ex operis processu liquebit. Verum, ut tandem Reipublicae Venetae institutionem aggrediamus, summa Otius ciuitatis auctoritas, d cx cuius decretis Megibus, tu Senatus, tum magistratus omnes iis potestat cinq; habet, penes illud consilium cst, in quod nobiles omnes ciues coueniunt, qui annum XXV excessere, nam plerique alii qui nondum id aetatis habcnt,ubitan cn innum X. p rcgerint, hoc ius sonis beneficio adit in tu de cuius rei uniuersa ratione inserius dicciarius. Nunc a nobis illud primu ommum statuatur, probe a maioribus nostris cautum suisse, ne plebs admitteretur ad conuentum hunc ciuium, in quo est summa reipublica potcstas Deinde non minore prudelia factam suisse ciuium hanc definitionem generis nobilitate potius quam facultatum censu, quemadmodum sic rici,nsueuerat in priscis rebuspub. ac plerique veteres philosophi praecipiunt esse faciendum. Civitas nanque ciuium societas est nec tamen omnes hi homi nes, quibus indiget ciuitas, aut qui intrare nia urbis

habitant, sunt habcndi pro ciuibus, neque iure in ciuium numero sunt collocandi. Opificibus enim cuiuis ciuitati est opus, aliisq; permultis qui mercede operam suam locant, ac priuatis demum seruis at nullus horum ciuis uere dici potest nam ciuis liber est homo hi uero omnes seruitutem serviunt, vel priuatam , vel publicam. Me

23쪽

renarii namque&opifices omnes veluti serui publici haberi debent. Etenim non dissimili modo a natura constitutum fuisse animal putandum est, ac ciuitatem ab hominibus constitui oportere. In animante vero multae sunt partes, quae animatae non sunt illis tame indiget animal, ut vivat sic in ciuium coetu multis hominibus est opus, qui tamen minime partes ciuitatis aut esse, aut haberi debeant, nec in ciuium numero collocari. Quamobrem sapienter a maioribus nostris cautum est , ne uniuersus populus summam potestatem habeat in hac republica, qua longe optimam uoluerunt. Summa enim turbatio, popularesq; tumultus freqnenter concitantur in illis ciuita

tibus, in quibus summa rerum est apud populum quod etia in quibusdam rebvspublicis obseruatu suisse legimus&a nonnullis philosophis praeceptum hoc tamen recte se posse assequi arbitrati sunt, si ius hoc administradae reipublicae definiretur censu atque copia rei familiaris V

rum in maximas difficultates, nec mediocria incommoda incidere nam frequenter euenit, ut infimae plebis homines comparent sibi ingentes facultates quippe qui plerunque sordidis artibus, ossiciisq; minime liberalibus dat operam augendae rei, neque unquam sibi parcunt, quin potius genium fraudant, ut opes accumulent. Contra ingenui ciues ac liberaliter educati pauperes fiunt, seu ad uersa fortuna, ut frequenter accidit seu quod liberalibus studiis addicti uniuersam hanc augendae rei familiaris operam negligunt qua ratione fit ut ibrdidi homines, qui nil

aliud sapiunt quam lucrum bonarum vero artium eX pertes sunt, paulatim rempublicam capessant ingenui vero

ac liberaliter educati opibus sensim deficientibus a iure ciuium

24쪽

DE VENETORVM

ciuium decidant. Inde maximas seditiones oriri,acrei publicam turbari necesse est. Ideo maiores nostri sapientissimi homines, ne sua respubl: ca quandoque in has calamitates incideret, hanc definitionem publici iuris, generis nobilitate longe melius fieri censuerunt, quam magni

tudine census ea tamen temperatione, ne tantum supre

tire nobilitatis viri hoc ius haberent. illud enim paucorupotent fuisset, non rei publicae sed etiam quicunq; alii

ciues non ignobiles. Itaque omnes qui aut genere nobiles extitere, aut virtute insignes, aut de republica bene meriti, principio hoc ius ciuitatis rege iar adepti sunt. Quod si post eum primum ciuium conuentum nobiles alii fuere qui tum opibus, tum strenuis gestis rempublicam auxerint, nimirum illis omnibus ius administrand. e reipublicae concessum fuit, id quod leporibus nostris vidimus.

nam nonnulli etiam aduenae, esterniq; homines in huc numerum ciuium asciti sunt, vel ob eam causim, quod nobilissimi, vel quod officiosi erga rempublicam fuerint.eamque insigni quopiam facinore honestarint. Vniuersus ergo hic ciuium conuentus, seu sit dicitur magnum hoc consilium,penes quod summum totius reipublicuius est a quo etiam Senatus magistratuumq; omnium auctoritas pendet in hac republica vicem refert popularis status. Dux vero qui praefinitum imperandi tempus non habet, sed dum vixerit, praesidet, regiam praeseseri potestatem, praesertim cum regiam speciem habeat, ac grauitatem dignitatemq; regis seruet. Reliqui vero ciues regia vcne ratione Ducem prosequuntur, omniaq; decreta&leo eritum etiam publica iterae, sub Ducis nomine prodeunt.

At Senatus X viri, seniorumq; seu praeconsultorum collegium a

25쪽

REPVB. LIBER I. 1 o

kgium, qui apud nos vulgd sapientes appellantur, eorum inquam qui pr consulunt, ac de republica ad Senatum referunt, ostendunt quandam optimatium speciem. Que clim sint praecipuae reipublicae huius partes, antequam ad inferiores magistratus deueniamus, de iis primo sigillatim dicendum est . Initium vero sumatura maiori consilio, a quo niuersa pendet respublica. Omnes ordinis patricii iuuenes, qui XX annum exegere, ad magistratum, qui

vulgo Advocatorius dicitur, accedunt, cui praecipuel gum tutela demandata est, coram quo constituti cum patre, aut matre, si pater decesserit, aut proximi ore generis cognato, si utroque parente orbati fuerint, adhibitis duobus testibus, honestis viris, sed alienis a matre, probat se- senatos ex eo, quem patrem profitentur,no purios sed mattimonio legibus statuto ex matre honesta muliere. Testes vero in haec verba iurant, sibi id compertum esse ex omnium quos nouere attestatione, atque ex omnium assensu. Deinde pater seu mater, vel consanguineusu nere proximus, si fuerit is iuuenis utroque parente orbatus, iureiurando asserit adolescentem X X annos excessisse. Quae quum rite ascriba magistratus illius in codicem fuerint relata, diem quartam mensis Decembris operiuntur: eademque die Omnium horum adolescentum nomina, qui nondum sortis beneficio ius ciuis adepti sunt, nec

vi esimum quintum annum excesserunt, in urnam conii

ciuntur, Dad Principem deseruntur ibique coram Consiliariis ea urna constituitur. Penes quam cit&altcra, in qua tot sunt pilulae seu globuli, quot nomina in priori suerint, suis quaeque notata syngraphis Pilularum quinta pars aurea est, reliquae omnes argentes. Extrahit Prii ceps

26쪽

DE VENETORUM

ceps ex priori Tna nomen, mox&ex altera pilulam: qu gli aurea suerit, iuuenis is cuius nomen exierat, cosestim publicae potestatis ius habet, in maius consilium admittititur' sin argentea, sorte decidit, ac insequentis anni sorte Operitur, nisi eo temporis spatio XXV annum exe erit. nam quicunque patricius ad id artatis peruenerit, continuo ius habet ciuis publicari potestatis est particeps, a que in hoc consilium maius admittitur. Haesi itur ratione quinta pars candidatorum iuuenum quotannis r

cipitur ad iussu stragii ferendi cum aliis ciuibus. Quod si accidat ut cuiuspiam patricii pater atque auus, vel propterea quod absentes fuerint, vel ob aliam causam nunquam hoc iure sum agit ferendi sint usi, eorumque nomina nunquam fuerint relata in publicos codices, in quibus patriciorum omnium nomina sunt descripta ne qua fraus co-tici posset, neve quispiam degener furtim obrepat in hunc nobilitatis coetum, noluerunt arbitrio tantum Advocatori magistratus eam rem constitui ac decernu sed e cautum est, ut hi reserentibus Ad uocatoribus ad XI. viros a gnationem patriciam probent, atque testibus, scripturis publicis: sicque causa cognita discrepantibus quadra ginta vita decernitur, an ad ordinem patricium admittendus sit. Ne autem quispiam impune tentare huiuimodi iudicium audeat, itidem decretum est, quicunque referre de nobilitate sua voluerit, ad eos iudices, prius ad magistratum afferat quingentos nummos aureos, qui in aerariureferuntur, si ille deciderita causa. Eafuit maiorum nostrorum diligentia, nequa labe nobilium hic coetus inlaceretur qua de causa etiam illi ciues, qui vigesimum quintum annum excesserunt, non prius adipiscunturius suis

27쪽

gii serendi, quarta coram Advocatoribus constituti iurem rando patris seu matris, aut proximioris cosanguine probauerint, se ad id aetatis deuenisse ac duobus item testibus se ex eo patricio genitos quem patentem profitenetur, non spurios nec matre pudenda. Postquam omnis fere ratio a nobis exposita est, qua ciuibus ad ius publicae potestatis aditus fiat, illud animaduertendum existimo,

maiores nostros sensisse plurimum ad amicitiam 4nionem ciuium conciliandam&conseruandam conserre, si pius in unum conuenirent. quare tum legibus, tum veteri consuetudine inolevit mos ille, ut octauo fere quolibet die, interdum etiam frequentius, Consilium magnum

cogeretur. Huius priaecipuum munii Sest, ut omneSmagistratus creet, tum cos qui in urbe ius dicunt, aliis reipublicae muneribus funguntur, Senatum quoque deceviros, tum etiam praetores, praesectos, quaestoresq. Oppidorum atque urbium, quae in societatem Veneti imperii sunt ascitae, necnon custodes arcium, classis Imperatore, Legatos, stem classis triremium praesicles, ac demum ut Uno complectar verbo quoscunque qui domi vel forisius habeant publicae potestatis Leges item omnes, quae ad constitutionem reipublicae pertinent, huius consilii auctoritate sanciuntur quod ptaecipue fieri consueuit tempore interregni, cum scilicet mortuo Duce nondum alius ei suffectus sit sed inferius de interregno. Nunc omnis comitiorum habendorum ratio a nobis exponetur Circa Meridiem, quibusq; fere diebus sestis consilium hoc cogitur sub amplo spatiosoque tecto, quod liceat appellare comitium in eo decem sunt sedilialogissima, utpote quae longitudine comitii pene aequent ciues omnes Vt quisqi eo loci

28쪽

DE VENETORVM

eo loci peruenerit, sessum cunt, ut cuique libuerit nullien in statutus est locus in comitio, praeterquam quibus da magistratibus, qui comitiis praesunt ii vero sunt Dux, Consiliarii, Quadraginta Virorum praelides tres, qui in elatiori suggestu sedent, atq; soli ius habent reserendi ad magnum Consilium. Post hos in mediissere subselliis, quae paulo elatiora sunt ad parietes comitii posita, certis statutisque sedibus, Advocatores sedent, tresque decemvirum praesides, ac demum quam longissime a suggestu Ducis sunt subsellia Auditorum veterum, ac recentium, de quibus omnibus magistratibus a nobis infra dicetur. caeter ver ciues omnes ut dicebam promiscue pro animi arbitrio sedent statuta deinde horasores comitii clauduntur, serunturq claues ad suggestum Principis,4 ad eius pedes locantur tunc scriba primus, qui honos est n5 patriciorum, maximae tamen dignitatis, assurgit, atq; clatiore loco constitutus voce magna pronunciat magistratus, quorum sunt eo die habenda comitia pronunciatis magistratibus, continuo ex eo loco conseresse ad suggestu in quo est Princeps, altaq. voce citat magistratus, ptae sides comitiorum quos supra memorauimus, ut ad Principem seu Consiliarios, si Princeps abfuerit, accedant iussi confestim accedunt, ibiq. iureiurando interposto pollicentur operam se daturos, ut leges comitiorum seruentur, pronunciaturOSq. ciuem cum, qui contra decreta aliquid egerit, ac poena legibus constituta punituros. His peractis ad sua quisque loca reuertitur, praeter unum ex Advocatoribus, ac num ex praesectis decem virum, qui ad extremam partem atrii staconserunt aduersam Princi

pis suggestui, ibi q. destinatis sedibus consident reliqui

vero

29쪽

REIN B LIBER I. 11

vero Advocatores in dextro latere comitii, duo verbreliqui decem virum praesides sinistro latere e regione Ad-Uocatorum se item locant. Consimili ratione Auditores Veteres recentes extrem loco comitii, quem dicimus

logissime distare a suggestu Principis, oppositis lateribus

consident, dextro inquam ac sinistro: ut huiusmodi magistratuum consessu uniuerso ciuium consilio omni ex parte appositi custodes esse videantur, nequis impune quippiam agere possit, contra leges& comitiorum decreta. Maoistratibus hunc in modum dispositis tres urnae iuxta Principis suggestum statuuntur, in quibus condutu globuli aurei argentei q. hocq modo disposime, ut in medio suo estu sit una, ex utroque latere itidem una, in quarum Vtraque triginta tantum sunt globuli aurei, innumeri vero argentei in media vero urna quadraginta tantum globuli Conduntur, quorum triginta sex aurei, argentei vero vi H inti quatuor: suntq aurei omnes globuli, certis iterarum notis inscripti, quas singulis comitiis sorte educunt, nequa posset subesse fraus Locatis urnis tres Consilia .rii caeteris iuniores e suis sedibus surgunt, ac ad extremam partem suggestus iuxta tres eas urnas sessum eunt, ea ratione ut singulis singuli consiliarii assideant his ita actis dispositis sortes ducuntur, atque is ordo ciuium cuius sors exierit, consurgit ex utroque comitii latere. Per atrium

enim quod longum est, dece sunt sedilium ordines dispo-sti, in quibus ro cuiusq; arbitrio considere ciues supra diximus, unaq. tantum sors duobus ordinibu inseruit, iis scilicet qui ex utroque latere comitii sibi respondent os

ergo ordo, cuius soas exierit, magna praeconis voce cit

turb& ex utroque latere comitii, eo ordine quo sorti libue

30쪽

DE VE NE TORVM

rit, consurgitur ciuesq; eo quo sederint ordine, ad eas se urnas conferunt, quibus iuxta suggestum Principis constituti Consiliarii assident: ac manu imposta quisque globulum num educit qui sargenteus sit, diuerso itinere ad

sedile, unde surrexerat, reuertitur atqui aureum eduXexit, confestim Consiliario, qui urnae illi praeest, conspiciendum tradit ille diligenter notam agnoscit illa nota in scriptio ea ratione est inuenta, ne quisquam efferre domo secum posset aureum, quem manu furtim impositum via deretur ex urna eduxisse, sicq per fraudem elector fieret. Is ergo cui sors aurei obtigerit contines ad mediam urna se consert, indeq; alium globulum extrahit qui si argenteus fuerit, impos voti reuertitur ad eundem locum unde discesserit; sin vero aureus fuerit, suogestum ascendit, at que e regione Principis destinato locosesium it secudus

qui eadem sorte 'sus fuerit, eodem etiam se recipit, ac ite

tertius' sicq. deinceps caeteri, quousque nouem fuerint, qui primum electorum ordinem complent, atque ita eo in ordine disponuntur, ut solius elatis ratio habeatur, preterea nullius rei. Hoc loco institutum illud minime praetereundum est, illos qui sortis beneficio electores sunt facti, statim alta voce ascriba pronunciari solere, adeo ut omnes audiant: neque amplius facultatem ullam esse cuipiam eius consanguineo, aut assini arcta necessitudine c6- iuncto tentandi sortem, qua elector fieri queat neq; etiapluribus quam duobus gentilibus aditus patet ad ordines electorum, quod summa prudentia maiores nostri instituere, ut scilicet ad plures agnationes ac familias hoc munus eligendi perueniat, publicum q. hoc beneficium latius pateat inter ciues satis enim haberi debet, si ex una familia

SEARCH

MENU NAVIGATION