장음표시 사용
31쪽
similia sors duobus contingat, qua publica auctoritatis commotes cssiciantur. Sed eo reuertatur, unde nostra diis uertit oratio primus hic ordo clectorum ciuium e uestigio ut completus fuerit, e comitio egreditur, simul lino uem illi se in certum conclaue recipiunt. Hic scriba unus a secretis Reipublicae adest primum clectoribus nunciat ea, quae legibus praescripta in magistratibus eligendissem
uari debeant. leguntur item Senatusconsulta, a caeterae leges quibus cauetur, ne pecunia corrupti electores, seu
quapiam mala arte&fraude eligant, vel, ut rectius dixerim, nuncupent eos, qui competitores suturi sunt, ac sus fragiis consilii proponetidi, disponuntur deinde nouem illi electores, pro cuiusque aetate, seniores scilicci digniori loco, prioriq; sede nullum enim aliud discrimen, praeterquam aetatis, inter ciues Veneti esse volunt, quod sedi
tionis nullius aut simultatis unquam id causa fuerit neq; a summis philosophis Aristotele inquam in Politicis,&Xenophonte in Cyri Persarum Regis institutione, opere longe celeberrimo, est praetermissum Electoribus eo ordine dispositis, nouem item globuli in urnam coniiciuntur, numeris in quoque notatis, ab Uno ad novenarium.
In pagina ver o paululum longiore inscripti sunt magistra
tus, quorum habentur comitia suo ordine. Maximus natu electorum, ex urna sortem educit numerus sorti inscriptus inspicitur,ac quotus fuerit numerus, in eo etiam magistratu, qui in pagina illo fuerit numero descriptus, pronunciandi quem voluerit ciuem ius habet. Idem contingit secundo, tertio, ac deinceps omnibus, ut scilicet dueta sorte quisque electorum proprii magistratus beneficio&arbitrio sortis sit pronunciator effectus Postmodum is, cui
32쪽
cui primi magistratus sors obtigerit, cum ciuem pronunciat quem voluerit. Itur in suffragia a nouem electoribus sit se suffragia, vel plura tulerit electus ab eo electorum ordine, in eo magistratu renunciatur, ac eius nomen in pagina ea oblonga, in qua magistratus Omnes, quorum habetur comitia, sunt inscripti, ab uno clectorium subscribitur nota primi magistratus quod si pauciora quam sex suis agi tulerit, quod rarissime euenit, iterum aliti S ab eodem electo repto ponitur. atque eadem ratione res deinde peragitur,4 sic deinceps, quousque aliquis proponatur, qui approbetur sex electorum iudicio. Idem eligendi modus in secundo, tertio, omnibusque aliis seruatur, quoad ille, lectorum ordo in singulos magistratus singulos ciues elegerit. Interim vero dum lite cin conclaura-guntur, reliqui ciues ordinem sortium in comitio coeptunon intermittunt. sed ad urnas se conferunt, prout cuiq; sedilium ordini sors contingit: deinde globulos eductit, donec nouem alii sortem utramque auream ex VrnaeX traxe int. hi complent secundum electorum ordinem, qui habita ut dictum est,artatis ratione, ipsi in conclaue destinatum seorsum secedunt: quo in loco adesta alius scriba a s cretis, qui ratione nulla in re dispari a priore, tum leges ac Senatusconsulta quae seruanda illis sunt, recitat palam, tum suo quemque loco collocat paginamq; deserteisdem magistratibus, eademque serie, qua prior illa, qua an conclaui primi electorum ordinis delatam fuisse supra diximus. Itidem sortes ab electoribus educuntur, ut quisque suam educit, a singulis pronunciantur ciues sino uti in magistratibus, quorum comitia fiunt, prout cuiusqζeel ctoris sors tulerit. ac eodem ferme modo post hors tertii
33쪽
nouem eadem ratione tertium ordine complentes, in priuatum quoque conclaue secedunt, in quo eadem ad amussim obseruantur. Sic etiam quarti nouc in insulam, atque hoc pacto explent numerum triginta sex ciuium . totidem enim fuerant globuli aurei inima mcdio suggcstu constituta. Quamobrcm ex sexaginta ciuibus, quibus exprimis urnis exaginta pitulae aureae contigere, triginta sic electores fiunt, inquatuor classes distributi quatuor verb& viginti, qui ex media urna globulos argenteos eduxerunt, spe frustrati sessum redeunt. Non me latet, per qua arduum esse minuta haec a veterum Romanorum usu longe remota, literis illustrare, sed potius inepti culpam mihi censeo subeundam, quam parum diligentis ideo minima quaeque etiam accurate sane a nobis recensebuntur adeo ut, ibit amplius etiam ab homine diligcnti desiderari queat. Nunc reuertamur, unde digres ac sto ratio. Cuergo in quolibet magistratu, cuius eo die habentur comitia, a classibus quatuor electorum quatuor item ciues electi sunt, singulis inquam singuli nisi sorte contingat v-
num aliquem a duobus, aut tribus ordinibus cicctorum renunciari, quod interdum accidit, sed plerunque cuiusq; magistratus quatuor fiunt competitores: in nonnullist me partice dignitatis, ac in serioris notae magistratibus duo tantum sunt competitores duae nanque priores electorum classes ius habent eligendi, ac pronunciandi competitores, in illis minoribus magistratibus, cum posteriores classes eo iure sint priuatae postquam magistratuum omnium competitores electi fuerint, ea quam supra exposuimus ratione, consestim elcctores dimittuntur, neque suffragari ea die cuipiam possunt, nec etiam comitiis interest
34쪽
se ac scriba magnus, qui ut dixi)patricius honos non est, sed tamen maximae est existimationis, cxsuggcstu in
gna voce pronunciat competitores primi magistratus: ac
sigill tim recitat, quis, a quo electorum ordine et cetus sit, necnon quo electorum auctore, in quo ordine unusquisque competitorum nominatus fuerit. Quo mihi in loco illud nequaquam' tereundum existimo, legibus sancitum esse, ut elector ille, quo auctore quisque competitorum pronunciatus a celeci ussit, veluti fideiussor eius habeatur: ac si contingat pronunciatum ciuem superatis competitoribus voti compotem magistratum eum adipisci, quem petebat, ac in eo magistratu pecuniae publicae quippiam auerterit, ac damnatus fuerit peculatus, nec soluendo sit, is elector, quo auctore pronunciatus cst, in rarios reseratur igitur alta voce a magno scriba pronunciatis competitoribus primi magistratus, continuo pro nunciati, si adsuerint, cum gentilibus quisque suis, ac maxime necessariis cognati se comitio egrediuntur,&in O- claue destinatum se conserunt. ibiq; opperiuntur, donec
illius magistratus habeantur comitia. His peractis idem magnus scriba omnes admonet, diuinis atque humanis legibus numquemque teneri, vici sui fragetur, qui Omnium optimus ac Reipublica utilissimus ore videatur :deinde primum competitorem nominat, a primo scilicet electorum ordine electum, pro quo in suffragia eundum sit continuo iuuenes tot consurgunt, ut unicuiq; sediliuordini bini inserviant. Hi urnas quasdam manibus gestant, miro artificio inter se coagmentatas, eXterior est vi ridis, interior alba, unico sornice superius tectae: in quem cum manum inieceris, liceat tibi in utrum volueris su sis
35쪽
mim demittere: cum tamen nullus, etiam qui adst, ac dili renter inspiciat, dignoscete queat, in utram urnam sus fragium sue calculum conieceris nec fabis suffragantur,
secppitulis quibusdam linteis, ne qua ratione e sono, que cadentes in urnam sebae tacturae sint, dignosci possit,
utram urnam calculus sit iactus nam maiores nostri ni
xime Reipublica conducere existimauere, si libera iud cia fierent iccircoque summam operam dedere, ut suffragia quam occultissima essent. Iuvenes ergo illi cum suis quisque urnis inuicem coagmentatis ad sedile suum
Concedunt, ac cuique ciuium eo quo sederunt ordine, urnas offerunt. quilibet uero ciuis palam ostenso calculo manum insornicem imponit, ac in utram uoluerit urnam, cum demittit: sisti stragari uelit, in interiorem albam si uero refragari Dexteriorem uiridem . simul in unoquoque
sedilium hac ratione atque eo quo diximus modo, in suffragia itur. Quo fit, ut breui admodum temporis spatio ab uniuerso conuentu ciuium suffragatum sit. tunc urnae deferuntur ad suggestum Principis, ibique collecta suffra- iacssunduntur in duo uasa patula, ea uidelicet quae suerunt inimis albis, quae fauerint, in uas candidum atquin uiridibus urnis collecta sunt suffragia, quibus o pcllitur competitor ille ab eo magistratu, itidem in uiri de uas coniiciuntur. Deinde ad Consiliarios numeranda deseruntur, inter quos medius sedet Princeps candidi uass suffraoia, competitori fauentia, ab eis Consiliariis numerantur qui dextro Principis, latere assident. At collecta in uase uiridi, quae scilicet refragantur, ab his qui ad laevam Principis sederint, recognoscuntur scit bae publici Consiliariis adstant, statimque petieribunt nume
36쪽
rum suffragiorum. Interea dum primi suffragia recensentur, eadem ratione pro secundo in suffragia itur, qui a secunda electorum classe suerit electus. deseruntur itidem1uffragia ad Consiliarios numerant illi,scriba autom numerum suffragiorum scriptis mandant. sic pro tertio, ac clemum pro quarto, si tot suerint competitores, in sustragia itur. Numeratis suffragiis, is qui plui ima tuleiit,
cummodo dimidia excedant, pronunciatur electus a magno scriba, quum peractis omnium magistratuum comitus consilium dimittendum est. Sin autem eius ina istratus competitorum nullus plura suffragia quam dia omnium tulerit, pra terit hi orinnes habentur, disse iturque electio ad altera comitia. Post primi magisti atus comitia peracta pronunciantur nomina electorum in secundo. discedunt m conclaue competitores cum semilibus ac cognatis. At illi qui concluserant, primorum scilicet compctitorum gentiles atque Ognati, in comitium redeunt. Eadcin ratione nulla in re disparia priori, eodem ordine itur in suffragia pro secundi huiusce ma istratus
competitoribus. atque sic numerantur a Consiliariis.1selictus habetur, qui suffragiis alios superauit dum modo plura dilaudiis sint. sic pro tertio, licia dc inceps pro
quarto, hoc dcmum in omnibus allis magistratibus seruatur. Comitiis consectis, electorum nomina a na uoce pronunciantur a scriba magno postea dimittitur con-1ilium neque omnino ultra solis occasum protrahi comitia queunt. 9odsi ea solis occasus interceperit, statim renunciatur, qui adeam horam fuerint elccti: eorum,otii restant, nulla ratio haberi potest. Itaque benescio, quod ei, cum sors, tum electorum classes attulerant, exclusi tempore,
37쪽
pore , minime frui queunt suitque hoc summa ratione decretum nam haud facile factu esset, si res in nocte protraheretur, vitam magna ciuium multitudo magistratibus, qui comitiis prefecti sunt, in ossicio contineri posset, ut tenebris fauentibus non aliqυ id contra leges agerent. iccirco maiores nostri sapientissimi vir , qui eximia prudentia,&animi solertia omnia prospexisse videntur, statuere vltra solis occasum comitiane protrahi liceret, neve ullo pacto lucernam ullam in atrium illud inferri, dum comitia haberentur. Haec est omnis comitiorum habendorum ratio in qua minime est praetereundum, ita inter ciues distribui magistratus, ut tamen duo eiusdem gentis, aut etiam consanguinei maxime necessarii , in eodem magistratu esse non possint. Quemadmodum neque iisdem comitiis duo gentiles, aut agnat', maxime necessarii, sortis beneficio electores esseque ut, ut supra ostendimus quod summa quidem ratione statutum est, ut scilicet ius publics potestatis ad plures pertineat, non autem ad paucOS necessarios contrahatur . nam hi potestatem adepti moliri aliquid facile possent, rempublicamq; turbare plurimi priterea, honorum secti expertes, rempublicam Oderint, rebusque nouis studeant, necesse est. Eam vero rempublicam quam pars ciuium, eaque magna non probat, diutius
consistere posse, non videtur esse valde speranduis magis autem reipublica proprium nihil prorsus est, quam publicam potestatem ad plures pertinere: nam cum Respublica ex iis plane ciuibus constet, quos inter summa sit aequalitas, ut inhonoribus adipiscendis dispares sint, minime
conuenit. Etenim paucorum statu, quem Graeci λιγαρχίαν
dicunt, facile constituunt, qui ius publicum contrahunt ad pau-
38쪽
ad paucos necessarios. Quamobrem in republica Veneta ita magistratus inter ciues distribuuntur, ut quoad fieri possit, omnes familis agnationes j honorum, munerum que Reipublicae sints articipes ea tamen ratione, ut non qui uis, sed hi latum viri, qui εὶ probitate prudentia ex cellunt, Rempublicam administrent, ac muneribus publicis fungantur. Prior illa institutio populare quiddams pit altera vero optimatium gubernatione quare luce clarius intueri licet, omnes rectas gubernationes ciuitatum in hac una Repub esse commistas nam quamuis hoc ni
gnum consilium speciem quandam reserat popularissi
tus, nihilominus in eo perspicitur commistam esse rationem optimatium gubernationis cum populari. nam sorte
eligi magistratus, populare est, in eo enim statu ciuitatis iustum atque aequum aequalitate Arithmetica metiuntur: atque ita reputant quum nusquisque populo unus sit ciuis, liber, ac paribus paria debeantur, unumquemque ex populo pari iure accommodo frui debere in Republica neque esse causam, cur alius minus alio magistratus consequi posJt quumvero omnes simul nequeant imperare, sed per vices, equum esse existimant, ut res sorti committatur, utque imperent ii, quibus illa fauerit Contra in paucorum potentia, quae aberrata Repub optimatium usu venit quippe arbitrantur, cum imparibus imparia debeantur, diuitesq; superet alios ciues copia rei familiaris,
cis quoque supremos honores deberi in quo utrique falluntur, longeq; a vera ratione recedunt, licet verisimili nitalantur nam quod inquiunt, paribus paria, aut imparibus imparia deberi, recte statuunt. In eo vero, quod parita tem priores numero tantum, posteriores imparitatem solum
39쪽
Ium diuitiis metiuntur, proculdubio perperam iudicant. Etenim qui numero pares sunt, aliqua in parte pares sunt non omnino pares. Et qui diuitiis impares, non omnino impares censendi sunt, sed aliquatatum ratione imparet. Verum cum ciuilis societas ad bene vivendum sit instituta, virtus sola discrimen hoc essicit. his ergo qui virtute praestant, tanquam imparibus ac potioribus, supremi etialionores in republica debentur aequalibus vero virtute ac ciuili industria aequales etiam honores hic modus, hec norma optimatium est. Sicuti ergo populare est, uti sorte in electoribus constituendis ita est optimatium, ut is qui virtute praestare iudicio consilii existimatus silerit , potior
habeatur, ac reliqui repulsam serant,qui indigniores habiti sint. Qua ex re facile perspici reor, in hac comitiorum habendorum ratione commistam esse cum populari specie optimatium formam eo tamen temperamento Vt id
quod est optimatium, superet rationem popularem nam rs in electoribus tantum constituendis dominatur: cuius potestatis nequam etiam homines reipublicae absque detrimento compotes esse queunt, parq; ius habere cum Optimis ciuibus at in mandandis honoribus nil sortis est, totum in electione cludicio positum est. Quo in loco non omittendum illud institutum censeo, in comitiis magistratuum, qui exigunt viros praecipua quadam bonitate ac solertia prςditos, quatuor ordinibus electorum, de quibus supra memini, senatum velut quintum ordinem explere nam dum ordines illi in conclauibus ad hoc munus destinatis eos pronunciant, quos voluerint competitores, si fiant comitia cuiuspiam horum, quos dixi, magistratuum, cogitur Senatus in minus atrium cibique unicuique Se- natori
40쪽
natori licet eum, quem voluerit, in certis illis magiis ratibus nominare, pro quibus in sustragia itur ut is qui plura attulerit , pronunciatur electus Senatus scrutini O, sitque quintus competitor quamobrem liquido apparet, praestantiorem esse in nostra Republica formam Optimatium, quam status popularis. Caeterum huiusce moti comi liorum modus, ac ratio satis hactenus diligenter a nobis exposita est. Accedamus adeam Reipublicae partem, veluti in fidibus ad constituendam consonantiam Vox grauis proportione quadam acutae respondet, sic etiam specie quadam regia parti populari respoudeat, ac demum in unum concentum optimc Reipublicae , iniectis mediis magistratibus, coalesca