Gasparis Contareni cardinalis De magistratibus, & republica Venetorum.

발행: 1589년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

REPVB. LIBER II.

cendita est, ac in vicinioribus patriae locis, quam liquerar, unusquisque sedes suas posuissent, aedificata suere circiter duo & viginti oppida, partim in littore.eo, quod interiora aestuaria claudit, partim in tumulis quibusdam, qui exaest uariis eminebant ac primis initiis cum ea oppida, neque per se satis munita essent, neque nauigiorum copia alicui oppido tanta suppeteret, ut piratis ac taedonibus pro se quisque obsist e re posset, optimum fore censuere, ii de

Omnibus in commune consularent, cum omnium eadem etiam fortuna esset ac communi consilio prospicerent, cum annonae, tritici, vini, frugumque Omnium, quae victui nece uariae sunt, tum maxime propriorum larium s curitati ne quam iniuriam seu detrimentum accipcrenta piratis, quibus nondum satis oppidis munitis exposui crant. Quamobrem cum prius unumquodque oppidupraesectum ac praesidem sibi ex suis ciuibus delegilsci, que

Tribunum vocabant, constitutum est inter OmneS, vicertis diebris Tribuni hi conuenirent, ac de re communi decernerent Paulo post usu compertum est, cum ulli nemini praeter caeteros cura harcincumberet, ac proptereant ulta incommoda paterentur, commodissimam& utilissimarem omnibus for si uni cuipiam conmunis boni procuratio demandaretur, quem omnes alii uti Principe agnoscerent Itaque decretum est omnium oppidorum consensu, ut Duxi u Princeps unus eligeretur. huic principio constituta est sedes in oppido Heraclea nuncupato. situm id erat in intimis aestuariis, in insula quadam iuxta Plauis fluminis ostium, linae nostris temporibus alluvione fluuii continenti coniuncta est. Postmodum vero cum locu is noniatis idoneus videretur . nam cum inreccstuc esset, ispe

52쪽

DE VENETORUM

iapenumero priusquam mali famaeo peruenisset, piratae

iam intra aestuaria penetrarant, ac vel imprudentes Oppidano oppresserant, vel nauigia diripuerant: iccirco st tuerunt satius fore, Principem relicta Heraclea Melamochum cocedere, oppidum in medio littore situm, ex quo Dux facile presentire posset, siquid insidiarua piratis strueretur, ac paruo negotio adesse ubicunq; opus fuisset. Dc-mum quo tempore Pipinus cladem & seruitutem initiis illis&quasi elementis Venetae urbis minabatur, cum o ne Riuoaltum ex omnibus oppidis concessissent, Princupis etiam sedes eo loci translata est quo cunctis oppidanis conuenientibus in eam amplitudine, quam cernimus Venetiae excreuere sic igitur perpetuo quodam tenorea primis statim urbis originibus unus Princeps reipublicae Venetae praesuit. primvalli aliquanto maioris auctoritatis fuere. postea vero usu docente paulatim sanctioribus institutis, ac legibus potestas Principis ad hanc, quam cernimus, temperationem deducta est . Ratio vero eliciendi Ducis, qui priori vita sun sto succenti russit, primum quidem simplexiuit, nam cum maiores nostri singulari quadam bonitate praediti, atque ab ambitione penitus alieni cssent, unusquisque pro se eam solicitudinem recusabat. quapropter acclamatione populi, is qui omni u optimus ac prudentissimus haberetur, Princeps renunciabatur. Post prima ea tempora aucta ciuitate&populo ampliorecsiecto inutiles ore reipublieae visum est, si temeritati atque aura populari res tam magna committeretur decre

tum itaque est, ut eligerentur undecim viri omnium pro batissimi, qui creandi Ducis potestatem haberent deinde quum aliquantum simul cum imperio etiam ambitio e

53쪽

REPVB. LIBER L

ereuisset, instituta sunt noua quaedam atque inustata comitia, ac perplexa quaedam Ducis ligendi ratio inuenta. hanc nos, ne quid incoepto operi desit, paucis expon mus. Destincto Principe ac iustis pie, honorifice a persolutis, Consiliarii, qui interregni illius tempore se in se despublicas habitationiPrincipis destinatas cotinuo post

Principis obitum receperunt, magnum consilium vocat. in eo primo post interitum Ducis conuentu, ea ratione comitiorum quam supra narrauimus, quinque ciues creantur, qui defuncti Principis res gestas diligeter crutari debeanti ac de consilii sententia, si quid ab eo cotra leges aedecrcta sit factum, rescindant si a quopiam etiam munus acceperit, ac statutae pepercerit impenis, ea quinque hisce referentibus tirogatur hς redibus a consilio mulcta, quam leges iusserint. Pecuniaria ea est eaque summa aeris deri reditate Principis publicatur, atque in aerarium resem

tur. Eisdem comitiis eliguntur quinq; alii ciues, qui eodem momento quo renunciati sunt, recipiunt se in conclaue comitio adiunctum neque inde discedunt antequam inter cos re consultata, statuat quid ipsis de potestate Principis detrahendum, aut addendu videatur. Re inter eos

discussa, iterum cogitur consilium, quo coacto egrediuntur illi e conclaui, nam prius non licet ac suam quisque sententiam ad consilium refert de Principis iure, atq; niuersis ciuibus disceptatibus suffragiis decernitur, id quod maxime reipublicae usui sore visum suerit. Id decretum

inter leges, quas Principes seruare debeant, statim resertur. constituta Principis potestate, postridie initur perplexa illa comitiorum I alio, quibus Princeps creari solet cO- ueniunt ciuis omnes, qui triginta annos excesserint nam

54쪽

DE VENETORUM

iuniores eaque aetate minores veteri Reipublicae instituto

ad cacomitia non admittuntur numerantur deinde uni

uersi ciues, ac totidem globuli in urnam coniiciuntur , quot ciues fuerint ex his triginta sunt aurci, taeterion ne argentei ea urna statuitur ante su ggestum comitii, ubi Consiliarii consident adstat urnae puerulus, qui sorteke

ducat subsella ciuium vocantur. ad eam urnam acced Ut Omne eo, quo sederunt, Ordines, nullus tamen quod in aliis comitiis fieri consueuit, in urnam manum imponit,

sed puer qui astat, pro singulo quoque globulum unum

educit. Ii, quibus argenteus obtigerit, latim egrediuntur e comitio at is cui sors fauerit, educto aureo globulo, a scriba alta voce pronunciatur. Continuo ille in certum conclaue secedit eius vero genti lcs& consanguinei Cmn es arcta necesi studine coniuncti ex suo quisque loco aDurgit uniuersq; in partem atrii concedunt. numeran- ur ibidem, ac totidem globuli argentei ex urnaestrahunur exceduntque hi ex comitio, hoc pacto triginta, quisus sortis beneficio aurcus alobulus obtigerit deli n-

Ur ex uniuersi cluium coetu quo peracto consilium di-nittitur. Postquam omnes discessere, triginta illi e conlati egrediuntur, ac coram Consiliariis denuo sortem suoeunt, ita ut nouem quibus sors fauerit electores fiant, caeterisq; dimissis in conclaue secedunt, huic muneri destinatum ibi i soli concluduntur, nullo prorsus, ne ministro quidem admisib nulli copia fit eos alloquendi, neque inde discedere possunt, priusquam quadraginta viros elegerint nullus i. referri potest ab eis electus, nisi se suffragia tulerit quo fit, ut quatuor refragantibus nullus electus pronunciari queat, quum primum quadraginta hosce vi

55쪽

roseleo erint, per internuncium custodem ac ianitorem publicum certiores Consiliarios faciunt se munus suum obiisse euestigio Consiliarii, nisi hora diei fuerit valde intempestiua, consilium magnum vocant. Postquam ciues omnes in curiam coi uenere prosertur syngrapha ex conclaui, in qua nomina descripta sunt ciuitam clactorum. Ac

scriba primus ascenso suggestu magna voce pronunciat quadraginta dc signatos ciues. horum quisque si inteisuerit, cum primum audierit se pronunciari, a loco ubi consederat suci git, ad suggestum Consiliariorum, indeque in conclaue destinatum concedit sin autem eorum quispia absens fuerit consistim ab uno ex Consiliariis, item ex quadraginta virum praefectis, vel per totam urbc conquiritur Iuuentus primum abiitdcm magistratibus incomitium, deinde in conclaue ad collegas deducitur, nulla interim aliquem conueniendi aut alloquendi data facultate, ne ulla ambitioni occasio, aut aditus in his comitiis concedatur, quae sanctissima omnium maiores nostri esse voluerunt hac ratione quadraginta ciues designati de improuiso conueniunt, ubi conuenerint, euestigiosimittitur costium tunc quadraginta hi egrediuntur e conclaui, atq; in trium comitii amplissimum Consiliarios adeunt: ibi meodem sortium modo, quem supra ostendimus, duode cim ex ipsis decernuntur, viginti icto qui supersunt ex quadraginta viris repudiatis. hi duodecim viginti quinq; viros Iount, quorum quisque necesse est, ut octo susir, oia serat, paucioribus nanque nullus eligi potest re expedita Consiliarios per internuncium admonent his tempestiua hora suerit, consilium cogunt, codemq. modo uicinti quinque illi de improuiso coguntur . ac dimisso

56쪽

DE VENETORUM

consilio eodem genere sortis nouem eliguntur, sexdecim reliqui discedunt nouem hi quadraginta quinque creant, senis item sui fiagiis qui par paeto coacto consilio ascriba pronunciantur, kin conclaue coguntur. ii sortis

eiusdem beneficio rediguntur ad undecim, qui eligunt

quadraginta&unum, Omnes uiros exprimari IS Senatoribus qui subito ut pronunciati fuerint, secedunt in atriudestinatum hi que Ducis deligendi facultatem Obtinent. non tamen duos eiusdem familiae, aut arcta necessitudine coniunctos in hanc eleistorum clauem admitti leges sinui, qui mos perpetuus est apud Venetos in omnibus magistratibus. Tam perplexam&multiplicem eorum comitiorum rationem maiores nostri uiri sapientissimi, atque optimi homines esse uoluerunt, ne ciuium multitudo omnino expers esset potestatis Ducis creandi. Nam primi ordinis electores sorte fiunt, qua omnibus ciuibus communis est. post eum ordinem miscuere sorti electionem, ita tamen ut electio sortem antecelleret nulli enim fauere sors potest, nisi iudicio prioris ordinis suerit comprobatus at in postremo dine a sorte recesserunt statuerub enim, qui Principem electuri essent, non esse omnes sortium temeritati committendos. ideoque neque multitudo omnino expers est huiusce auctoritatis, neq etiam prorsus ius

hoc multitudini imperitae tributum est, apud quam plerunque plus inanis qui edam aura, quam optimorum ac sapientissimorum hominum iudicium ualet. Praeterea cum nulli certi sint Principis lectores, sed res omnis ex eorum sententia pendeat, qui sortis beneficio usi sint, nullus ambitioni locus relinquitur. nam fieri facile potest, ut hi nullum iussint halaturi, quos tu egregie ambieris. Nunc ad

57쪽

rem redeo. Peracta tandem ratione comitiorum, ubi iam creati suerint, xxxi uiri Principis et cetores, statim omnes, nullo interea ciuium salutato, nedum compellato, conueniunt in eam curiam, in quam cogi Senatus solet ibi Primum omnium sancte ac pie diuina mysteria celebrantur, uniuersique tactis altaribus iureiurando Deo optimo, ac Reipubliciae pollicentur, cum c sic Ducem ciccturos , que sanci itate, ini patriam charitate, solertia, ac prudentia allia praestantiorem esse duxerint amotis deinde sacerdoti bus, soli m cum concluduntur, neque famulo, neque quopiam alio ministro accito tunc tres, qui caetero aetate antecesserint, ueluti praesecti, resident ad paratam mensam quandam ad hoc munus super qua urna quaedam est constituta hinc unusquisque elictor notat in syngraphan Omen eius, quem Ducem pronunciat, ac notatam syngrapham in urnam iacit inlcctis omnium syngraphis unacducitur, quae sorte in manum uenerit extrahentis lecta a praefectis syngrapha, is, cuius nomen exierit si praesens adsit, ut plerunque contingit, continuo egreditur ecuria. tunc si quis eorum existimauerit eum ciuem minus idoneum, qui tam magnam dignitalcm sustineat, aut ob quampiam aliam causam, non fore Republica eum Ducem esse, consurgit, ac primo modeste praefatus ingenue profert, quid de eo cive sentiat, quamobrem putet non esse in rem patria eum Duccm fieri ubi finem is dicendi fecerit, praefecti nuncupatum adhibent atquec his maior natu omnia illi compendio repetit, qu sci obiiciuntur, auctore tamen suppres . nam sacramento antea omneS

58쪽

DE VENETORVM

quispiam nouis rationibus adhuc arguere accusare hominem uelit, potestatem habet. rursus accersitus ille respondet, sicque uicissim res tractatur, donec accusatoribus nihil amplius relictum sit tum demum in suifragia Itur. ante haec tempora, sitis uiginti quinque suffragia tulisset, nulla amplius aliorum ratio habebatur, sed statim ille Dux renunciabatur nostra tempestate in comitiis, quibus Andreas Grillus, amplissimus Senator, creatus est Dux, haec ratio immutata est. nam, tametsi nullus electus Princeps habeatur, nisi suffragia uiginti quinque tulerit; res tamen in eo non consistit, qui primus eum numerum sufragiorum expleuerit, ut antea fieri solebat sed progreditur ad alios, ut, si quispiam cum numerum sit Uragiorum excesserit, non ille prior, sed hic Dux renunci tur Postquam itum est in suffragia proco, cuius nomen primum exierat, alia item syngrapha ex urnae ducitur, atque Omnia eodem, quo antea, modo administrantur. sic in tertio, quarto, ac omnibus deinceps quod si nullus ad eam summam suffragiorum cruenerit, nisi hora diei fuerit intempestiua, iterum eadem ratione comitia repetuntur ne multa, electoribus non prius exeundi, conueniendi, alloquendi aliquem, qui aliunde adueniat, pol stas sit, quam uiginti quinque eorum in Principe et ioci do conuenerint quo renunciato confestim Consiliarii in curiam uocantur hi omnium primi nouum Ducem salutant, ac uenerantur. Post id fama per urbem uaoatur, ubique discurritur ciues omnes gaudere, a Deo optimo Maximo supplices petere, ut reipublicae felix faustumque id sit familiares ac consanguine Ducis in curiam properant, OuODuci gratulantur eodem temporis

59쪽

REPVB LIBER I

pis, atque imagine expressa parantur omnia, quibus a/pompam opus eir interea Dux electoresque omnes ibi dem operiuntur instructis omnibus, descendunt e curia, aedemque D. Marci ei loco propinquam adeunt, augustu templum, magnisque Opibus Ornatum: Deum immori lem primo religiose venerantur, suggestum, expOrphy itide lapide consectum, omnes ascendunt e cicctOribu, qui caeteros aetate anteit, is verba adio pulum facit. denunciat creationem noui Ducis, eumque modeste laudat Post illum item Dux orationem habet, ac pauca de se prudenter praefatus, seruaturum se pollicetur omnia, ouae bonum Principem deceant, bonoque reipublicae, nullius priuati commodi habita ratione consulturum, inprimis iustitiae munus sanine obiturum, daturumque C peram, ut aequum ius omnibus administrctur non rei familiari, non labor vlli, non denique vita parsurum, si rei pu

blicae suis incommodis prospici possit demu Deum Opti

mum Maximum, D. Marcum sub cuius numine ciuitas Veneta est atque diuos omnes precatur, ut sibi faueant aspirentque Leti , in tam magni muneris functione obeunda Verba Ducis uniuersus populus magno plausu excipit. Postquam Dux peroravit, omnes ex eo suggestu descendunt, Ducemque ante aram maximam templi statu unt. ibi tactis euangeliis iureiurando Deo immortali ac rei publicae fidem suam astringit , se nil eorum omissurum quae e ribus Dux Venetus praestare teneatur. His actis electores, qui eatenus cum Duce perstiterunt, discedunt omnes at ipse ligneum pulpitum conscendit, adscito ex consan risin eis eo, quem omnium habet carissimum.

60쪽

DE VENETORUM

Nautae, quia pretio habentur, pulpitum humeris atto lunt, magnoque plausu insidentem Ducem per totum sorum D. Marci deserunt. Dux vero ex pulpito pecuniam suo nomine excusam iacit summa nulla certa statuta est pecuniae effundendae, sed is modus tenetur, quem rei familiaris copia, angustiave, aut ipsius Ducis ingemum statuerit iaciam plebs studiose colligit tandem circumlu-ltrato oro cum ad scalas aedium publicarum Principis ventum est, pulpitum sistunt, equo descendit Princeps. mos inualuit, ut vestes, quibus Dux est indutus, asciue argenteum, quod populo effundenda pecunia conoesta uerat, nautis, qui pulpitum humeris sublatum scitauerunt, dono dentur. Dux scalis ascensis excipitur a Consiliarias, qui ibidem operiebantur . capitio, quod Principis signe su p. esse diximus coronat harc series est totius pomp. e. Postridie Senatu in curiam coacto Dux orationem habet Deo, ac patribus gratias agit, quod ad id munus atque ad eum honorem euectus sit, simul in operam suam pollicetur nulli reipublica commodo defuturam. ciusmodi fere orationem habet coram niuersis ciuibus, primis statim comitiis, quae post se creatum Ducem sunt. Hactenus de Principe seu Duce reipublicie nostrae dictu fit illud proximum est , ut de Consiliariis pauca perstringamus, quae tamen satis exploratam facient Omnem illius magistratus auctoritatem. assidoni Principi Consil-harii sex, quod supra quoque diximus, singuli inquam ex

unaquaque urbis regione in scx enim regiones, siue tribus diuisa est uniuersis ciuitas harum tres sunt citra magnum riuum, qui mediam urbem diuidit, tres vero aliae ultra ex unaquaque urbis regione Consiliarius unus eligitur

SEARCH

MENU NAVIGATION