Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 시학

101쪽

IO VITAE RAPICII

tum quaecunque possunt esse uocis dimensiones, ita constitutas esse nouimus, ut in dimetiendis atque enunciandis uocibus nemo nisi sua cutipa errare possit aut labi. Quare cum tam multa sint, quae nobis addere Gnimum possunt, de uel ignavos ad antiquorum diligentiam excitare; a legemus istum, qui nos uetat laborare in re doctissimis seculis ab optimis oratoribus, & philosophis inuenta & laudata, & summis Athenienss de Romani populi plausious approbata : aut certe hortemur hominem; utire haec,& alia sua mysteria, quae eloquentiae studiosos ab honesto labore deterrent, symmystis suis impartiatur; nos, quasi durum aliquod genus, laborare patiatur. stultene, an prudenter factum si, post uiaebimus. iti Iud interim non sine summa fiducia dicimus, hoc, quicquid demum est, mutationis in latinae linguae sono, si quid modo est, nunquam tanti suisse, ut homines industrios dc ad musicam factos deterrere potuerit, quo minus ad eam summo studio contenderent, ac passim alia rhythmos, alij uersus,

α poemata condere niterentur. quorum lex ac ratio longe seuerior est, ac

difficilior, quam solutae orationis. Quod cum ita sit, quanto nos minus ea res ab oratorio rhythmo exquirendo conficiendoq; deterrebit ciun leges eius adeo indulgentes ac faciles esse noscamus, ut sine cura nostra saepissiume ultro occurrat. At enim dicat aliquis , desuetudinem ipsam fiuius rhythmi de diuturnam apud multos rei huius ignorantiam desperationem inerre posse. At mehercle Pontani Urania, & horti Hesperidum, Frac

stori, Syphilis, &Synceri de Virginis partu libri . 8c pauca Andreae Naugerib, pauca item Cottae poemata facile declarant, non esse desperandum. ruin intermissa dc diu desueta in consuetudinem reuocari aliquando pos-nt. cum enim poematum recte scribendorum ratio diu latuisset; &. in

los uersificatores Latini plurimos, poetam nullum haberent; hi quasi de coelo demissi sunt, qui clesitae dc prope obsoletae artis obseruatione, pertinaci bonorum imitandorum studio , multaq;&iugi exercitatione tantum profecerunt, ut cum antiquis poetis conserti iure possint . itaque horum

poemata, ut primum perspecta sunt, quas quaedam Phidiae signa, statim ab omnibus ita sunt probata, ut artem poeticam, quam prius quasi sopiatam ac iam prope extinctam lugebamus, eam nunc omnes tantorum, α

tam excellentium uirorum ingenio, & arte suscitatam gaudeamus; atque hodie ui uant non pauci, qui ad palmam musicarii tanto ingenio atque arte Contendant, ut non seculum modo nostrum, sed dc sutura etiam tempora

illustraturi esse uideantur. quorum exemplo sperare studios debent, ita se posse ad numero is orationis laudem peruenire, ut illi ad poeticae gloriam hac aetate peruenerunt. Sed quoniam nihilo manus periculosum studiosis hominibus ossendiculum obiicit audacia, quam desperatio: quemadm dum hactenus Melanctoni, desperare nos iubenti, respondimus; sic iam

Bucoldiano quoque, ad inconsultam temeritatem uocanti, iam respondeamus. quod nobis eo diligentius faciendum censeo, quo plures illum erroris sui subscriptores habiturum esse suspicor. his enim temporibus, Ut in reliqua uita, ita an studijs honestarum disciplinarum plus uideas con dentiae

102쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. V. si

dentiae & audaciae, quam laboris de industriae. & nemo ferme est, qui non malit uideri domis , quam discere. Hic igitur in secundo eorum librorum, quos de Oratoria inuentione atque amplificatione conscripsit, aduersus Ciceronem dc Quintilianum, de dictionis oratoriae numero disputantes, quaedam adeo inconsulte atque imprudenter effudit, ut quilus uel mediocriter eruditus contemnenda potius intelligat, quam refellenda: cum eos, quos tam audacter incessit, adeo negligenter legerit, ut, quae ab illis scripta sunt, uix mediocriter intellexisse uideatur. Eiusmodi porro sunt, quae contra illos iactat, ut, si quando paulum resipere coeperit, e

roris sui poenitentiam ultro sit acturus. itaque nihil est, quod quisquam illos a tam iniusto calumniatore defendat: cum ipsi, si quis eorum scripta non oscitanter legat, ultro se satis superq; defendant. Quo nomine illa omnia, quae nulla defensione indigent, nunc omittam, ad illud properans, quod ultimo loco posuit, dc, contemptis prorsus omnibus, qui de hac re unquam scripserunt, quasi quoddam e Delphico tripode oraculum tromere se existimauit. quod ut quale sit omnes facilius intelligant, ue

a ipsius apponam. Cum igitur, inquit, omnes in orationem pedes cadant. nec certis ex his saepius sit utendum; quod de industria crebro positi atque iterati satient, dc fastidium asserant: nemo prosecto in quaerendis locandisq; ijs solicitus erit: quod ultro ipsis, quibus animi sensa explicantur, uerbis inclusi sese nobis uel non uocati osserant: quare si, quod res est, faten dum est. inanem propemodum omnem dei)s esse praeceptionem . nam cum omne uerbum aut ex longis & breuibus , aut ex his solis aut illis constet ue fieri non potest, quin uel rudissimi cuiusque oratio numeros podesq; habeat. dc paulo post. Equidem numerosam orationem esse oportere non negauerim, sed dixerim idem, ijs potius, quorum supra meminimus, dc similibus confici, si latinis proprijs atque usitatis uerbis constet.

Priusquam ad defendendam eorum auctoritatem, quos iste temere con demnat, ueniamus, operaepretium fuerit prius ostendere, quid nobis in hac, quae ad oratorium numerum pertinet, quaestione cum nouo isto a tis antiquae contemptore conueniat; deinceps uero, quid non conueniat,& quantopere fallatur. Primum igitur fatetur, orationem rhetoricam n

merosam esse oportere: fatetur dc illud, quod sine magna imperitiae nota negare non potest, a uetustissimis rhetoribus, Trasymacho Chalcedonio, Gorgia Leontino, ac deinceps ab Aristotele, atque Isocrate, mox etiam a M. Tullio,& Fabio Quintiliano,atque ab ijs omnibus,qui haec uel inueneia re, uel ab alijs inuenta docuere, hac ipsa de re praecepta sitisse tradita, non

cauponibus aut nautis, aut ulli prorsus eorum, qui orationis ornatum ne

gligunt, neque aliud omnino curant, quam ut intelligantur. suisset enim inane dc stultum ijs tradere ornate dicendi praecepta, qui ne pure quidem loqui nituntur, adeoq; ab eloquentiae studio longe aSsunt, ut eam etiam odisse uideantur, quippe quam rerum excellentium stud's nocere contendant; inconditum uero sermonem 3c ab omni cultu remotum, uel praecipuum uerae doctrinae testimonium arbitrentur. Conuenit igitur no-

103쪽

IO VITAE RAPICII

bis eum erudito isto homine, praecepta de oratorio rhythmo non ijs suilie tradita, qui hoc genere ornatus non tam adiuuari se, quam laedi iudicant; sed ijs , qui ut latine&pure loqui uolunt, ita etiam, quod oratoris proprium est, apte & distincte ornateq; dicere desiderant. hoc autem &Me lanctonem & Bucoldianum nobiscum sentire, uel ex hoc ipso manifestum

est, quod eorum duces inter ea, quae traduntur, de elocutione praecepta hanc opinionem suam memoriae prodiderunt. eos enim, qui de elocutione disputant, de eo, quod ad ornatum pertinet, quodq; in primis decet, agere certum est: cum sciant omnes, eloqui, unde nomen elocutionis &eloquentiae ducitur, non esse incondite parum pure loqui, sed distincte

atque ornate dicere. ad ornatum uero pertinere non inconditos illos ni

meros , & plerunque ineptos, sine cura ulla in eorum sermonem, qui rudes sunt, incidentes, sed oratorios & aptos ac de industria quaesitos, omnes plane consentiunt . Verum Melancton hoc tempore numerosam fieri posse orationem negat, quia non sit hodie natiuus latinae linguae sonus. aduersus quem satis superius arbitror disputatum. At Bucoldianus ni merosum istud, quod clicitur, non negat fieri posse; & ad ornatum or tionis necessarium putat; & recte putat: uerum cum e ueteribus Aristoteles numerosam fieri orationem idoneis & melioribus pedibus, ac num

ris senserit; abj uero non solis pedibus & numeris, sed etiam figuris quihusdam orationis, & quadam uerborum concinnitate, atque apta iuncti ra id fieri solere contendant: Bucoldianus sola uerborum iunctura, & λgurarum concinnitate contentus, totum illud, quod ad pedes attinet, quanquam ab Aristotele atque ab omnibus antiquis rhetoribus prob tum, negligit, & inane ac nulla praeceptione dignum iudicat . in quo quam temere labatur,mel ex eo licet coniecturam facere, quod unus satis omnino doctus, &uix nuper agnitus contra multos iam longe doctissimos, & multorum seculorum iudicijs comprobatos sentire, ac praecipere non ueretur. sed quamuis hoc per se satis uideri possit, nos tamen, ne defectu rationis adauctoritates confugere uideamur; omissis auctoritatibus, uideamus, an ratio per se satis sola demonstrare possit, pedum cognitionem curamq; oratori non esse negligendam. Primum igitur, dicti nem oratoriam debere esse numerosam, optimi quique rhetores fatentur, ac ne iste quidem negat. numerum porro istum oratorium adeo ex pedi-hus fieri constat, ut, quicunque sine syllabis numeri possunt excogitari, ij

omnes non ad oratores, sed solos musicos pertinere dicantur; contra uero omnes tetrasyllabi pedes numeri esse a Cicerone iudicentur, &snt; ruidam uero etiam trisyllabos dc dissyllabos numeros uocari posse credierint. siue igitur pedes sint rhythmi, siue potius oratori j rhythmi partes; cognosci dc confici non potest rhythmus iste sine pedum cognitione, &cura: quae adeo non est inanis, ut eam elis necessariam uel imperiti post sint agnoscere. At enim omnes, inquit , isti in Orationem pedes cadunt; re inanem curam suscipit quisquis eos exquirit; ciun ultro se osserant, de

adsint inuocati. Aliquid fortasse diceret, si omnes aequales essent, dc non alib

104쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. U. sa

alij alijs meliores; si omnibus locis omnes idonei; si eos uariari subinde

non esset necesse; si nihil referret, uersum facerent, nec ne . nunc autem, cum sint dc numero temporum, & ea proportione, quae ex arsi 8c thesi di

gnoscitur, inaequales, & alij alijs meliores, si, in una dicendi se a alij in

alia expetantur, & aliter atque aliter mutari debeant, atque in primis c uendum sit, ne in uersum incidamus: quis, contempta pedum obseria tione, poterit tam multa praestare nam ut initium ab ijs, quae sunt ultimo loco dicta, capiamus; nemo aut uersus facile cauerit laut, cum reS exiget, rhythmum mutauerit; aut suis formis suos pedes reddiderit; nisi ue suum omne genus a soluta oratione, & rhythmum a rhythmo poterit s cernere. id autem nemo potest, qui rationem pedum non teneat, & diligenter obseruet. itaque uideas quosdam ex ijs pedum contemptoribus non solum in Iambicos, & Trochaicos, Sapphicosq; , & Phaletios uersus, uerum etiam in hemistichia heroica , & commata elegiaca turpiter labi. Juod uitium& omnes rhetores reprehendunt, & aures non penitus sumae refugiunt. Quid dicam, quod ad mutandum in clausulis numerum uidam ex ijs satis putant, si uerba mutauerint; cum non uerba sola, sed pees mutare iubeamur: alij uero quidlibet aliud uidentur curare, quam ut suis formis suos pedes reddant i quibus uiti js quamuis omnes ignoscant, orator tamen spe ueniae non debet esse contentus, aut sibi satis putare, si culpam uitauerit; sed illud in primis curare, ut laudem quoque mereatur, atque id non tantum docendo, ac mouendo, quae duo quasi eloquentiae sundamenta sunt necessaria, sed etiam delectando; in quo totius eloquentiae fastigium est&expolitio; nec maximorum oratorum industriam sibi negligendam putabit; qui hanc partem artis a poetica ad eloquentiam traducendam iudicarunt; & cum uersum sugerent, orationem tamen tanquam uersum numerose cadere, perficiq; ac quadrare uoluerunti ut uerba neque essent alligata lege uersuum, neque tamen ita soluta, Ut uagare

tur. quod eis fieri sine aliquo nostro labore non potest; is tamen suscipiendus nobis est, ac libenter perserendus; cum non leuis gloria inde expet tur, & labor ipse non magnus sit; cum praesertim & imitatio ueterum ad spem nos possit inuitare, & rhetorum praecep ta non mediocriter sint profutura. quae non esse inania aut superuacanea, ut iste ait, tum ea, quae a

nobis superius dicta sunt, tum illud quoque facile demonstrat, quod multo suavior est, & dilucidior eorum oratio, qui haec aliqua ex parte norunt,&uel mediocriter obseruant, quam eorum, qui aut plane ignorant, aue

certe quamuis nota contemnunt. Nec uero negaueram nonnullos longa& frequenti bonorum oratorum lectione, atque imitandi studio tantum profecisse,ut illorum oratio non modo uideatur, sed si etiam persaepe n merosa. nanque haec ipsa diligens imitatio uicem quandam artis multis in rebus solet exhibere. in re certe musica agrestes mulierculae, & imperiti a tis pueri, peritos cantores imitati, non nunquam eadem, quae illi, Cantica

prope pari suau itate modulantur. quod quia non rati one, sed casu fit, id neque in multis, neque saepe contingit. uerum ut eaedem illae mulierculae,

105쪽

IO VITAE RAPICII

ae pueri, si tecte modulandi artem didicerint, & ad hanc, imitationis quoque curam addiderint, non solum multo suauius canunt, sed illud etiam consequuntur, ut nullo prorsus errore labantur: ita eloquentiae quoque studiosi, ubi ad pertinax imitandi Ciceronis, aut Demosthenis studium

eorum etiam, qui de elocutione tractarunt, praecepta asssumpserint, multo peritius orationem distinguent, & sensus omnes iocundiore fine concit dent i neque id, casu solo ducente, interdum, sed, quotienscunciue uoluerint, constanti ratione praestabunt. Nec uero quenquam tam hebeti ingenio esse crediderim, ut non intelligat, ea praecepta, quae utilia sunt, non esse inania. haec porro utilia esse, quae de numeris traduntur, quis neget, cum uideat ijs nos institur , quo modo ea, quibus auditor offenditur, pe cata ui temus,& numerosae dicendi rationem ac uiam consequamur Nam quod aiunt commata & cola, & qualescunque periodos, atque in ijs etiam rhγthmos, in omni locutione deprehendi: dicere illi quidem non nihil uiderentur, si possent homines ijs modo, quae suapte natura oriuntur rudia atque inchoata, esse contenti: sed cum omnes aliquid, atque adeo etiam plus multo, quam deceat, uoluptati tribuendum putemus; nec uoluptas aurium nisi exquisito artificio comparetur; non uideo, cur qui struam nos in orationis suauitate contemnenda tam seueros & agrestes elis aesideret, hel potius imperet,ut audiendi sensu nescio quo pacto priuare contendat: cum praesertim in bs, quae ad sensus pertinent, homines tanto studio dei

ctationes aucupentur, ut longe maxima uitae pars huic imi rei deseruiat. nam, ut indecoras relatu voluptates omittam, quam multa in cultu corpotis, quam multa in apparatu domestico, in publicis, in pri uatis, in sacris, &pto sanis aedificijs ad uoluptatem sunt excogitata. qui colorum flos, quae

uarietas, quae umbrae, quae in picturis lumina, quot porro unguentorum, quot odoramentorum genera exquisita. iam uero in cibis ac potionibus nulla non gulae irritamenta tentamus: neque unquam desinimus aut in usum desueta reuocare, aut noua subinde inuenire. Sed quid ego in his moror 3 quasi non in illis ipsis, quae ad aures pertinent, id palam spectari, ac

prope manu tangi queat. quis enim non uideat non modo in comessationibus & conuiuijs, sed in ipsis etiam deorum immortalium templis, & s cris solennibus hodie ita cani, ut longe maiorem temporis partem occupent delicatae nescio quae sexiones, & nimis minutatim concisae ac falsae uoculae, quam cantus stabilis, castus, ac seuerus. in metris uero ac uersibus tot genera uel primigenia & simplicia, uel declinata & composita sunt, ut uix ullo certo ac praefixo numero liceat comprehendere. in rhythmis poeticis uel apud Latinos olim, uel apud Hetruscos hodie, uel apud omnes

potius gentes ac nationes tanta uarietas, tanta concinnae cura conclusi

his, tanta cupido prolectandae uoluptatis incessit, ut nulla linguae barbaries potuerit homines impedire,quo minus similiter uel cadentia uel desinentia certis locis disponerent,& concinnitatem summo labore aucuparentur : ac sententiarum grauitatem, quam uel in primis sectari oportebat, non raro negligerent, ut aures delicatas frequens concinnitas luctuide s

106쪽

DE NUMERO ORAT. LIM U.

riret . quae eum ita sint; quae tandem inuidia est, aut quae, ut isti arunt, si peruacanea & inanis cura, si quis numeri istius oratorii rationem paulo diligentius exquirat, pedesq; non negligat, ex quibus d numerus ipse conficitur, & orationis non sonorae modo , sed etiam distinctae gratia comparatur, cum praesertim is, qui oratoris nomine praestare se dignum uelit. non solam uim roburq; probationum, sed audientium quoque delectati nem quibuscunque potest modis aucupari debeat. Neque uero est, cur

quisquam se ad desidiam, quam sirenem improbam Flaccus recte nominat, a Bucoldiano isto sinat se pertrahi; & laboris fuga pedes ideo negligat , quia ultro uerbis ipsis inclusi, ut ait, occurrant. Primum enim, quod iste quasi exploratum ponit, Omnes pedes ad oratorium numerum confiiacienδum pariter aptos esse; id non esse uerbuit deprehenditur . si quidem musici, auctoribus Terentiano ,&Augustino , Amphibrachum ab omni rhythmo alienum probant; quod irrationalis sit, & legitima nulla proba.tione in arsiti ac thesin diuidi queat. qua ratione tum quatuor Epitriti, tum hic quoque Amphybrachus quamuis non nominatim ab Aristotele quoiaque excluditur: qui alios quoque quosdam pedes, non nominando, aut iusta proportione alienos, aut certe oratori parum aptos putasse creditur. Sed demus illi, omnes pedes ad conficiendum numerum uenire posse; quando id Cicero quoque confirmat: non tamen statun sequitur, omnes esse aeque idoneos & laudabiles: sed adhuc relinquitur, poste alios alijs es.se meliores, & magis usitatos: ut in uersibus quoque fieri videmus. in hexametro enim heroico cum proprius & nativus pes sit Spondeus, ex quo primum uersus hic, auctore Terentiano, factus est; in eumtamen quas uticari, cadunt Dactylus, Anapaestus, ct Proceleumaticus, pares illi temporum tum numero, tum diuisione inarsin & thesia aequar ut meliores t

men ideo frequentiores audiuntur Spondeus &Dactylus. In Iambico locis omnibus laudatur Iambus, ex quo primum factus est: admittit tamen ipse quoque Tribrachum, parem sibi temporibus,,& proportione diuisionis. admittit locis imparibus Spondeum, & dissolutiones eius. Sed cum tot pedes recipiantur, meliores tamen reliquis Iambus & Spondeus iure creduntur. quod frequens bonorum poeurum usus facile nobis in

utroque metri genere comprobat. qui x enim tam alienus a musis, qui uel

Heroicum ex continuatis Anapaestis, aut Proceleumaticis faciat; uel Iam bicum texat ex continuatis Tribrachis,aut etiam alternis Anapaestis quod si quid facere tentarit, non ille quidem metrices artis iura uiolarit, sed tamen, perinde ac audiendi sensu carens, irridebitur. Pari modo putandum fieri in soluta quoque oratione posse , ut omnes quidem pedes admittam tur, sed Inter eos tamen gradus quidam relinquantur, ut alius alio melior

existimetur, non solum in sua quisque idea, sed passim quoque, si permuscere contingat. Neque tantae tarditatis, indicta praesertim caula, M. Tullium damnare debet Bucoldianus, ut tantus orator nescierit, quod iste sciare se credidit.an ista duo inter se ita sint opposi ta ut simul esse non possint. Omnis numerus cadit in orationem . numerus alius est alio melior de

107쪽

.IO UITAE RAPICII

aptior . nam s pugnare Tullius haec aduersis fiontibus ita sensisset,iit, ait ro concesso, alterum statim tolleretur, nunquam in Oratore haec adue bum scripssset. si, numerus orationis, quaeritur, qui sit i omnis est. sed Glius alio melior, & aptior. Ex quibus uerbis colligitur, omnes quidem numeros in orationem cadere, ueruntamen ex omnibus esse alium alio meliorem atque aptiorem. Haec autem non pugnare, neque contradicentia

esse, uel illud ostendit, quod in heroicum, ut supra diximus, uersum c dunt pedes quatuor,&tamen ex iis duos meliores, aptioresq; usus iudicat. Iambici sex recipiunt 3 & tamen ex iis duo tam fiequenter inseruntur, ut alios quasi degeneres Zcabiectos iacere credas. Sed & Paeanas in soluta oratione caeteris omnibus anteponi certissimum est. ac, ne plura dicam, suae cuique aures, nisi penitus surdae, satis id probare possunt. Propositis autem bonis & melioribus, aptis & aptioribus, nemo, nisi plane stolidus, non uidet esse melioribus & aptioribus utendum, id cum in rebus omnibus, tum in orationis compositione faciendum . nam si in propriorum Merborum delectu iubent nos rhetores abiecta atque obsoleta sugere, lecta atque illustria sectari, praesertimq; ea, in quibus plenum quiddam &sonans inesse uideatur 3 si in priscis, in translatis, in nouatis alla ut alijs meliora recipienda putauerunt: cur non idem, quatenus licet, in numerorum ratione faciamus atque omittamus istos, qui quasi ex eo, quod a Cicerone scriptum legerunt, omnem numerum esse orationis, hoc est in orationem admitti, statim illud quoque sequi credunt, numeros mor tione omnes esse pariter bonos atque aptos: atque ideo nullam pedum curam suscipiendam putant, sed, utcunque se offerunt, admittendos: laborem deligendorum pedum, α quod sequitur, numerum penitus negligere nos iubent; ne a rebus, ut aiunt, cognoscendis auocemur . quasi uero uel Cicero, uel Aristoteles, & ath rhetores eos secuti, uoluerint oratorem studio numeri ac distinctionis res negligenter considerare: ac non uid

rint, eum, qui recte sit institutus, uel saltem discendi cupidus, posse haec, quae ad numeros pertinent, nullo sere negocio in promptu habere, atque in his uel nunquam uel rarissime labi. nam si Archias ille a Cicerone ce- sensus, cum literam scripssset nullam, magnum tamen numerum optimorum uersuum de ijs rebus , quae tunc agerentur, dicebat ex tempore 3 si eandem rem siepius dicere commutatis uerbis atque sententi js solebat; si poetae Sulmonens per eadem sere tempora contigit, ut, quicquid dicere conaretur, uersus esset ; si denique hodie multi idem possunt facere, quod Archias fecit: cur ingeniosis hominibus desperandum est, quo minus &ipsi queant uel ex tempore, uel certa modica meditatione ita uerba collocare, ut aptissimis numeris sententia concludatur Z Neque uero, quod iste putat, satis est, uti proprijs latinis, 3c usitatis uerbis. nam ijs utebantur antiqui 3 & tamen uim numerosae orationis non sunt consecuti. his enim robus pura fit oratio & dilucida, non nuinerosa & distincta. itaque nec apud nos Ser. Galbam, aut M. Catonem, nec apud Graecos Herodotum quis. quam uel obscure uel parum pure scripsisse dicit: ipsos tamen, ac totam

eorum

108쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. V. s

eorum aetatem , & superiorem numero caruisse , constanter assimant. Quod autem promittunt sere, ut, dempta ista syllabarum ac pedum cura, numeri in oratione non desiderentur; li uel hiulca &aspera iunctura si nimis crebra unius atque eiusdem numeri repetitio uitetur; si mensura in periodis habeatur: primum uereor, ne parum praestent, quod temere pr mittunt : deinde, si maxime praestent, non amo subdola ista proinilla; qiue cupidos eloquentiae ad contemptum Ciceronis inuitant ,& ab eius imit tione diuellunt, quem scimus adeo huius rei fuisse studiosum. ut de pedibus & rhythmo Glutae orationis uix quisqua apud Latinos pluribus locis mentionem fecerit. Nimirum isti non docere studiosam iuuentutem, sed aut eos,quos per aetatem discere iam pudet, consolari desiderant, aut desidiosos ad supinam negligentiam inuitare; qui uagari & licenter peccare uel ob illud unum gaudeant, quod non omnes uisuros peccata putent sua, atque intra spem ueniae sibi satis uideatur, ijs similes, qui non bene uiuendo, sed uitia sua callide occultando,bonitatis nomen aucupantur. at nim. si meminerint se bene dicendi artem tradere, simul illud quoque, nisi fallor, meminerint, eos a bene dicendi magistris doceri, qui non putant satis uiti js carere, sed uirtutibus nituntur abundarei nec culpam modo uitare, sed laudem etiam mereri desiderant: & admirabiles bene dicendo se exhibere conantur. uident autem uim laudemq; istam sine diligenti meliorum pedum ac numerorum obseruatione se consequi non posse; cum ea quoque, quae similiter cadunt. aut desinunt, aut paria paribus re aduntur, aut inter se contraria opponuntur, quamuis sponte numerosa credantur : tamen multo melius confici ab eo norunt,qui syllabarum pedumq; rationem calleat, quam ab eo, qui uel ignoret, uel negligat. hic enim&inuersus imprudentius inciden & ignorabit quae paria sint,quae imparia. metietur enim persaepe syllabis, quae sunt metienda temporibus: dc alia eius- inodi incommoda non contemnenda patietur; quae nunc enumerare non uacat . quare qui pedes contemnit, prope totum hoc, quod numerosum dicimus, contemnit. Uerum si quis ad la faciendum induci potest, non uideo cur non idem tropos quoque omnes, ac schemata, atque omnem plane ornatum possit contemnere. ut enim aliquando sine numeris, ita sine tropis, & schematibus, atque alijs eiusmodi delicijs suit oratio nuda prorsus & incompta. Aut igitur omnia ista negligemus, atque omnem prorsus

elocutionis oratoriae cultum ablegabimus: aut, si retineamus, ut certe retinere debemus, has exornationes, quae unum modo atque alterum uerbum, aut sensum illuminant; cur ea negligenda credamus, sne quibus oratori, numeri peritia constare non potest ' hic enim unus omnium pene sensuum principia, unus media, unus ornat extrema, dc haec ipsa, quae nominamus, orationis insignia, quaeq; isti sola iactant, suo quasi condimento reddit longe iucundiora. Quam ob rem nihil uideo cur nouos istos artifices audiamus; qui studiosos eloquentiae homines aut animum despondere uolunt, aut nimis audere; cum rem a summis uiris acri ingenio excogitatam , & deinceps diligenti cura ab optimis quibusque oratoribus seru

109쪽

IO VITAE RAPICII

tam, uel fieri nostris temporibus non posse praedicant, uel, quas leuem, &omnibus obuiam, contemni uolunt. quorum alterum inertis &abiecti,

alterum superbi & contumacis animi crimen esse, quis non uidet 3 quin potius igitur mi isos istos faciamus i dc, quando licet, ac maXime expedita, hac in re, ut in reliqua uita, medium quiddam ita seruemus, ut audaciae si .

mul&inertiae crimen evitemus, atque hanc elocutionis partem excol mus 3 ut, si non possumus, quo maxime optamus, peruenire, quodam tenus certe prodeamus; & quando honestus est error magnos duces sequentibus, sequamur potius, quamuis infirmo gradu, Isocratem, & Demostlienem, M. Tullium, dc L. Crassum, quam aut cum ηs, qui per aetatem uel non possunt uel nolunt discere, desperemus; aut cum ijs, qui sibi multo Plus sumunt, quam maximis oratoribus deserunt, quae studiose discenda sunt, temere negligamus. sed contra semper animo fixum atque immorum maneat, quod apud M. Tullium Cranus inquit, numerosae orationis Limesie magis necessariam, quam difficilem 3 nihilq; esse tam tenerum; neque tam flexibile, neque quod tam facile sequatur, quocunque ducas,

quam orationem rex hac uersus, ex eadem dispares numeros confici; ex hac hanc etiam solutam uarijs modis multorum; generum compositionem. Proinde nihil nos deterreat ratio ista pedum, sed facilitas potius in Mitet . qua fit, ut uerba de medio sumpta quasi mollissimam ceram ad no

strum arbitrium formare ac fingere possimus, dc modico labore consequi, ut, quo tot alij peruenere, nos quoque, uianonsallente, ueniamus. itaque stultum est,aut ingenio dissidere, aut aleae semper incertae famam commi tere . illinc enim humilis&abiectae semidinis . hinc damnosaeiac fallacis audaciae nota metuenda est. Caeterum, quod times ne operam lusisse ui deamur, quod, post Strebaei Rhemensis de oratoria uerborum collocatio ne libros, tam multa de rhythmo oratorio scripserimus; amori uel pietati Potius in me tuae gratias agam necella est; quae tanta est, ut tuum istud alijs in rebus acre iudicium impediat, & ea pro scriptis meis timere te cogat, quae ne pro tuis quidem timeres. qua in re PAU LI, aut tui, non mimis humanitatem,'quam nomen, refers. is erum cum iuris & legum prudentia nemini secundus esset nec manus consilio quam iudicio excelleret,ac tota quidem Italia, sed in florentissima ista ciuitate uestra uel in primis esset illustris 3 tantae tamen humanitatis fuit, ut neminem, in quo modo uirtutis uestigium aliquod agnosceret, non amandum sibi putaret . me certe non longi temporis consuetudine ita devinxit, ut semel agnitum, quamuis postea locorum interuallo disiunctus, colere nunquam destiterim; defuncti

Porro ueram expressamq; imaginem patrem tuum, IO. B APTI STA M, mihi obseruandum proposuerim; atque id quidem, utcunque potui,si minus opera, certe animo semper secerim. postea uero quam in uestram hanc, uel potius communem omnium patriam ad docendum publice ito Catus me contuli, ita colere hominem coepi, ut illi meam in amore atque

obseruantia fidem, constantiamq; breui probarim. quo in proposito uti, quandiu luxero, perseuerem, iam me non tam defuncti memoria, quam i cici uiuentis

110쪽

DEIN UMERO ORAT. LIB. U. ss

amor ac multa magnaq; in me beneficia compellunt. quantum enim est, quini me quasi parentem in conuictum recepit quod totum iam nouenianium sine ulla querela seni, mei inolestias pertulit De meis uero coinmodis, si quando apud principes ciuitatis actum est, multo magis, quam de suis, lao orauit. nam qui in suis adeo uerecundus semper fuit, ut ne debita quidem susceptis pro republica laboribus petere sustineret, idem in

meis, ubi se profuturum credidit, importunitatis notam subire non recusauit. Quae uel ex eo maiora iudicem necesse est,quod ab eo prosecta sunt, qui propter longum rerum publicarum usum cognitionem V, ac totos at nos quinquaginta probatam multis magnisq; rcbus integritatem & continentiam , singularemq; in omnibus fidem, principibus in rep. uiris ita carus est, ut eum non quasi ministrum aliquem diligant, sed iam quasi coli gam complectantur. quam ille tot meritis collectam gratiam, non ad sua, ut plerique, commoda, sed ad amicos vcl subleuandos uel ornandos semper conserendam iudicauit. Quae ego de multis pauca libenter retuli, ut

intelligeres te mihi uel ob hoc ei se carissimum, quod illorum studia, in res, ac uirilites ita refers, ut, quisquis P A V L V M auum , quisquis

BAPTISTAM patrem tuum nouit, omnes illos in te uno se spectare Ietetur. Ego certe ex ijs fructibus, quos ex tua educatione uberes percepi. uel praecipuum duco ac iucundissimum, quod te tanto auo, tanto p truo, tanto patre dignum probasi quod e puero praeclarae indolis cito factus es uerecundus adolescens, cito robustiis iuuenis, cito uir omnis ossici; iustiis aestunator. Quid dicam, quod ad ueterum poetarum maiestatem sic iam tuum carmen accedit, ut tamen solitiae orationis laude nihilominus excellas. quod, ut alia nunc tua scripta praeteream, uel duae illae sun bres laudationes satis probarim: quarum altera Tryphonem Gabrielem, uirum bonum, ac nobilem, & bene doctum. quasi quendam nostri temporis Socratem apud populum aptissimis laudibus extulisti: altera uero Andream Franciscum, magnum reipublicae Cancellarium, summae probit

iis uirum, apud senatum tanto facundae oration IS Ornatu, tanta uultus, ii

cis, ac gestiis moderatione laudasti, ut ncque uera ulla laus ei detracta, neque salsa afficta esse uideretur. uerum maiora mihi in dies & meliora promittit tum praeclara ista ingeni j felicitas,quae laude aliquid dignum semper parturit, tum praematura prudentia, & benefica in omnes uoluntas: quam meis in rebus talem quotidie sentio, ut semper tua mihi ossicia opportuna pariter & iucunda contingant. in his enim non tuam modo, sed paternam quoque,&auitam prudentiam mihi uideor intueri. Sed utco reuertar, unde me digredi tua pietas coegit; Ago tibi gratias, quod pro me times Otiam quae timenda non sunt. id enim uel praecipuum est beneuolae mentis argumentum. Uerum, quod ad doctos uiros, qui de thythmo aliquid diuersis locis ante nos hac aetate scripserunt, pertinet, bono sis animo uelim. hi enim non modo nobis nihil obsunt, sed contra potius prosunt; & in eo causam nostram adiuuant, in quo maxime premi uidebatur : Primum,

SEARCH

MENU NAVIGATION