장음표시 사용
71쪽
si retinendae libertatis, si defendendae salutis gratia aliquid nouemus i in
ino uero quis nos in parentes, in uxores, in liberos, in patriam denique, atque ipses deos, quorum arae ac foci, dc fana sanctissima periclitantur, in pios filisse non praedicabit, nisi omnia tentemus, omnia moueamus , Omnia moliamur; nec soluin quae fieri potiunt, ac de more Glent sed ea quo que, quae insolita, & moribus ac legibus nostris contraria sunt, re ipsa postulante faciamus; ut uxorum & liberorum nostrorum pudor, ut parentum salus, ut patriae libertas, ut nostra ipsorum incolumitas in tuto collocetur cum praesertim ea sit belli natura, ut non unius modo ciuitatis, sed magnarum saepe gentium ac nationum mores immutet, leges euertat, iudicia tollat, uetera instituta contemnat, noua semper inducat. Posterioris autem ex eodem Demosthene ponit hoc exemplum : Κλλου γε in ιν ra
Uerum harum exornationum longe pulcherrimum atque illustre exemplum insignis illa in Verrem actionum peroratio potest exhibere , in qua deos deasq, implorans atque appellans orator, & ad racii usque progrediens inquit. Nunc te Iuppiter Opt. Max.cilius iste donum regale dignum Capitolio, atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum, tibi dicatum, atque promissum, per nefarium sceliis de regijs m nibus extorsit. Ubi itidemus pendere orationem, de spiritu in produci us. que ad illuni locum: Vos etiam atque etiam imploro Ac appello sanctissumae deae, quae illos Ennenses lacus lucosq; colitis. atque inde rursus eadem propeinodum figura usque ad illud: I t, si in hoc reo, atque in hac causa. Ubi, mutata paulum figura, spirituin rursus ducat, donec tandem, conuersa penitus uerborum conserinatione, breuibus periodis oratio clauditur. Talia passiin, dc tam crebra ueterum orationes legentibus occurrunt: ut
stultum uideri possit, librum, qui sic quoque iam est aequo longior, super
rivis harum rerum exemplis onerare. Illud autem obseruasse ac meminisse nos oportet, hoc genus compositionis atque exornationis , numero non
elle obnoxium, sed his legibus Glutum, quocunque tulerit impetus, pro currere, &in hoc a periodo disserre, quod periodus aut duobus , aut tri bus, aut summum quatuor membris Perficitur, & raro ultra procedit; haec
longissimo tractu, & catenata ac pendenti serie protenditur, &, quotcunque libuerit, membris aut commatibus constare potest: nec reseri, pariane, an imparia sint: nec semper in membrum, sed saepe in breuissima desinit incisa, nullum exquisitum numerum desiderans, sed eo, quem uesnatura, uel sors tulerit, plertino ire contentum. Illud seruandum,ut, quamdiu spiritus sustinet in eadem clicendi figura continenter perseueres, membra membris, commata commatibus subinde connectens: at, ubi respirandi necessitas accellarit, poteris, quocunque libuerit modo, dicendi sch
72쪽
ma uariare. harum enim compositionum figurae tot esse possunt quot sunt orationis. quae res miram quandam asscrt uarietatis gratiam, & dicendi copiam. enunciatur enim per rectum, & aflirmationem, ut, Hic & Euboeam sibi uindicauit, de aduersus Atticam muros extruXit, & Oreuin occupauit. Enunciantur& per interrogationem, ut, quis Euboeam sibi uindicauit quis Ore uni occupauit quis aduersus Atticam propugnaculum extruxit sFit dc per redarguendi modum, ut, An non hic Euboeam sibi uindicauit non Oreum occupauit i non aduersus Atticam muros extruxit Z Fi t dc per demonstrationem, de quasi ostentationem, ut, Ego me ac meos uestris hostibus obieci: Ego mei capitis periculo patriae libertatem defendi: Ego si rorem sceleratorum hominum a uestris iugulis in me conuerti. Fit uero per apostrophen longe pulcherrimum, ut, An non tu de Euboeam tibi uim dicasti; de Oreum occupasti ; & aduersus Atticam muros extruxistis Fit de per negationem,ut, si Philippus dicat: Non Euboeam mihi uindicaui: non Oreum occupaui : non aduersus Atticam muros extruxi. Fit&alijs in dis, prout rationis figuram uariare libuerit. Illud autem sciendum, iiiijs ipsis , quae diximus, dc in alijs similibus toties figuram uariari , quoties uel numerum, uel genera, uel casum, uel modum uerbi inutaueris . ac si rem totam diligenter consideraris 3 praeclaram quandam atque in primis ossic cena orationis acrimoniam ac uehementiam in ijs locis deprehendes, qui distracta dc pendenti locutione, per cola dc commata producto, uehementi, ac prope iam deficiente spiritu saepe tractantur: propterea crediderim, quod orator,comprehensionum legibus soliatus,naturali impetu sertum, de oratio in morem fluminis nullis obicibus impedita procurrit 3 nec prius subsistit, quam sbi ipsa, quemcunque uel ratio dederit, uel sors obiecerit, finem scinipserit. Quin dc ad prooemiorum circumductiones longiora illa membra, quae Heroici uersus mensuram transgressa dimovis dicuntur, utilia atque in primis accommodata creduntur. quae si quis exactius scire desiderat, tum Hermogenis ipsius, tum Dionyse Halicarnasset, dc iuniorum Graecorum de arte rhetorica libros dilagenter euoluat . sic enim intelliget, quanta oratoribus hoc structurae genus praestet adiumenta . de quo nos haec pauca diximus, ut homines noscerent, non periodicam modo illam, membris mutuo sibi respondentibus Zc numeris obnoxiam, orationem, sed hoc quoque distractum, profluenso; ac pendens dicendi genus oratoribus diligenter esse spectandum . quod etsi multi putarunt numeris plane tolutum esse; non tamen incondito penitus numero debere concludi a bitramur 3 cum praesertim Cicero, quem maxime sequi nos oportet, hoc, quod numerosum non putatur, assirmet in primis numerosum esse oportere : idq;, adductis ex L. Crassi oratione, atque adeo etiam ex sua comm tibus, ita demonstrat, ut uel ex uno illo loco satis constare possit, nusquam non ali Quam oratorii rhythmi habendam esse rationem.
73쪽
R O XIM O libro, de commatibus, dc colis, quae cognitu digna uidebantur, diligenter quaesta, & excogitata tradidimus. adiecimus etiam multa neque protrita, neque, ut speramus, iniucunda, de genere antia quae illius elocutionis; quae a periodis remota, uel sine ullis coniunctionibus soluta procedit; uel alius, atque ali js subinde copulis ita nectitur, ut iugis, ac pem Petua fiat; & continenti, ac pendenti nexu prolapsa, nullo prius loco te minetur, quam res ipsa, qua de agitur, tota plane iam absoluta, finem or tioni attulerit. Sequitur, ut iam de eius quoque elocutionis genere dic mus , quae quasi intorta, non si iapte natura, sed arte oratoris in orbem rodiens, finem sbi imponit; & per circuitus quosdam, quas παοδα. appellant, quasi flexa, quamuis non dum tota re penitus explicata, per se tamen terminatur.&quoniam haec dicendi sorma non parum ad eloquentiam conferre existimatur, ac numeroso debet fine concludi: operam dabimus, ne quid omittamus, quod ad huius rei cognitionem pertinere uideatur.
primum igitur dicemus, a quibus, & quando si inuenta periodus; tum quid sit, unde nomen duxerit; quanta illi cum poematibus cognatio ac similitudo; quae porro mensura illius; per quos casus efferri soleat; quibus potissimum figuris omari debeat; quot illius species sint; ubi demum, &quo modo ea sit utendum. quae singula ita explicabimus, ut neque affect tae breuitatis obscuritas, ncque superfluae prolixitatis mora cuiquam esse molesta debeat. proinde lecturos etiam atque etiam obtestamur, ne, quae
a nobis fideli studio disposita sunt, prius uel culpent, uel negligant, quam
penitus inspexerint, atque intellexerint. Ut igitur rem quo posuimus omdine persequamur; ab eisdeni illis, qui rhythmum oratorium excogit runt , periodus quoque inuenta existunatur. id autem apud Latinos mutito serius, quam apud Graecos factum, M. Tullius ostendit. is enim in or tore , cum de periodo, & rhythmo, ac conclusone loqueretur, Anni, imquit, prope quadringenti sunt, cum apud Graecos hoc probatur. In Bruto uero,cum de Isocrate uerba faceret, ita scripsit. Ante hunc uerboruin quasi structura, & quaedam ad numerum conclusio nulla erat: aut, si quando Crat, non apparebat cani dedita opera esse quaestam . quae forsan laus sit.
Ueruntamen tunc quoque natura magis, aut casu nonnunquam, quam aut ratione aliqua, aut obseruatione fiebat. In tertio autem δe oratore ad
Quintum libro, L. Crassum, quem ipse adolescens audierat, de periodo sic loquentem inducit. Veteres illi, sicut hodie multos videmus, cum ci Cultum, & quasi orbem uerboruin conficere non possent; nam id quidem nuper uel polis, uel audere coepimus terna, aut bina, aut non nulli
74쪽
sngula etiam uerba dicebant. Ex quibus uerbis apparet , faciendae perio di rationem, uel L. Crassi temporibus, uel paulo ante apud Latinos coe piisse cognosci: quae quoniam postea non casu tantum, ut prius solebat, sed exquisita quadam arte ab oratoribus & facta est, dc frequentata; quid
sit, explicare tentemus: atque id, non tam noua aliqua opinione, quam ueteri grauissimorum hominum sententia fieri, praestare nitamur. hanc,
tu, si sorte Ciceronis uerbis uti uolueris, ita definias licet. Periodus est oratio, in quodam quasi orbe inclusa procurrens, quoad in sistat in singulis, absolutisq; sententus. quam definitionem facile colligas ex ijs , quae in Oratore ad hunc sere modum scripta sunt. In li isto ria, dc in eo, quod appellamus id simoi, placci omnia ilici Isocrateo Theopompeoq; more, illa circunscriptione ambituq;, ut tanquam in orbe inclusa currat oratio, quo ad insistat in singulis persectis absolutisq; sententi js. quibus uerbis sne dubio periodum descripsit. In quarto rhetoricorum ad Herennium libro sui alios Latinos interim omittamus) continuatio, quae sine dubio periodus intelligitur, hoc modo definitur: Continuatio est densa. de continens fie-quentatio uerborum, cum absolutione sententiarum. Aristoteles autem, unde ij sere omnes acceperunt, qui hac de re probabile aliquid scriptum reliquerunt, assirmat, orationem aut sine periodis esse, quam si uis uocat, de qua suo loco satis multa diximus; aut ex periodis constare, quam nominat. post hanc autem orationis distinctionem, definiti nem periodi in hunc modum statim subiecit: Mm A bis
Metus auctor, ut elegantem, dc aptam laudat; quod ipsa statim periodi a pellatio ostendat, hanc orationem, a certo principio Ortam, certo etiam Ierse fine terminari. nam quemadmodum in stadio cursoreS, o carcerius dimissi, &ad metas contendentes, cursus sui principium pariter ει s-nem uident: ita in hoc orationis genere statim δc principium comprehensonis, dc finem pariter uidere possumus. periodum denique similem dicit circularibus, 3c in orbem suum redeuntibus vijs. atque ad extremum addit, nihil aliud esse periodum, quam compositionem, dc quas conserinarionem Orationis. cuius sormam si quis dissoluat, de aliter uerba disponens ordinem muteti suturum ait, ut sensus quidem, ac res eadem maneati periodus autem nulla relinquatur. id autem probat, Demosthenicam quandam periodum, mutata compositionis ratione, dissoluens. ex qua mutatione liquido apparet, manere sensum, periodum non manere; &, subi ta forma, quae periodum cssiciebat, periodum evanescere, Originem tamen, de semina quaedam periodi adhuc extare. quae ratio facit, ut, quemadmodum supra quoque scripsimus, non male sensiti uideantur, qui periodum esse crediderunt. idem enim omnibus eiusmodi scii
Iaratibus euenire certum est; ut, turbato uerborum ordine, schematum nomen amittant. eandem definitionem Georgius Trapezuntius ita traduxit . Periodum appello compositionem, quae ipsa per se ipsam principium habeat, dc finem, magnitudinemq; melocrem . quo loco sim ρν
75쪽
pro modico, & mediocri accepit. quod qua inuis non sine aliqua ratione factum uideri potest : multo satius tamen fuerit uim uocis exprimere, quod Demetrius secit, ac dicere: Cuius principium simul & finis in conspectu est, dc uno intuitu facile spectari potest: quippe cum oculis mentis utrimque statim osse ratur. hoc enim pacto a uetere illo incondito, ac pendenti genere orationis periodum melius distinxisset. illius enim structurae magnitudo ac proli Xitas non facile uno simul intuitu spectari potest uecum plerunque pondeat, & in modum fluminis longo ac perenni tractuseratur, nec, nisi expleta re tota, finem ullum ostendat, sed, quasi catena quaedam, subinde protendatur. Idem Georgius in hac ipsa Aristotelica periodi definitione mi , DumλAin. pro ijs intelligi debere existimat. quas iuniores Graeci hoc cst propositiones, & redditiones uulgo
dicunt: quae uel singulae singulis, uel binae singulis, uel binae binis oppositae fere periodos constituere putantur. Hermolaus uero, uir longe docti L simus, eandem definitionem paulo longiore paraphrasi ita complexus est. Periodum uero circuinductam orationem, quae per se ipsam principium habet, dc finem, quae circuitus, atque orbis sui spectata amplitudine facile serit audientium aures. Nimirum putauit intellectu faciliorem sere defianitionem, si non orationem absolute diceret, sed adderet circumductam. hoc est contortam, ac uersam, dc, in qua circumducta membra sibi mutuo respondent, ac uicissim se sustentant, ut ii lapides, qui in sernicibus aedificiorum ita opponuntur, ut sibi mutuo sint adiumento, ne aut in hanc, aut
in illam partem queant recumbere, sed illa ipsa oppositione pariter librati
firmissime consistant, dc utrinque structuram terminent pariter, atque confirment. nam membra, uagae illius, dc sua sponte sulta orationis, qua olim sola ueteres utebantur, quasi lapides in aceruum temere coniecti, ac nullo interiectae calcis glutino, nulla ingenios artificis iunctura cohaerentes, iacere uidebantur ignava, nec ullam structurae orationis firmitatem, aut certum finem per se asserebant, sed labare illam, de dissolute serti permitte bant; donec tandem res ipsa iam e pleta sibi finem attulisset. contra uero huius orationis partes plausibili numero clausae, ac firmis inter se nexae uinculis, in quendam quasi poeticum cantum conueniunt, Zc has, quas periodos dicimus, efficiunt. denique, ut intelligas illum dedisse operam, ut intelligibilior esset definitio, illud, quod Georgius mediocre transtulerat, pluribus uerbis explicandum censuit; dc metaphoram, quam Aristoteles a uidendi sensu ad intellectum traxerat, aliquanto latiori modo e narrans, dixit, Quae circuitus atque orbis sui spectata amplitudine facile serit audientium aures . quibus uerbis periodicae orationis suauitatem simul&utilitatem expressistis mihi indetur; utilitatem, quod circuitus sui ampli tudinem statim ostendat, nec auditoris animum diu suspensum teneat; suauitatein, quod aures numero suo ita seriat ut quasi carmen facillime di sci possit, atque hoc etiam nomine utilis sit. nam contra, quae diutius, quam par sit, pendent, dc a rhetorico numero aliena sunt, ea discere uix
posssumus i ideoq; nulli usui solent esse. et haec quidem finitio qualemcum
76쪽
que periodum describere, dc complecti mihi uidetur. Demetrius uero pe
Quae definitio aliquanto apertius explicat, quid sit periodus : primum, quod non simpliciter genus ponit, quod late patet, sed in sui, quod
contracti iis est; Zc addit ex colis, & commatibus, & ijs quidem, quae facile conuerti possint, dg ita sensum perficiant, ut ad subiectam sententiam a commodentur. apponit dc Demosthenicae periodi exemplum; dc, ut plus lucis rei asserat, tricolon esse dicit, & circa finem habere flexum, ac conuersionem. ex quibus omnibus res magis magisq; illustratur. Atque idem, ne quis eorum errorem sequeretur qui perio)um & enthymema idem el- se crediderunt, hanc ab illo differre ostendit, quod periodus , compositio, ac structura quaedam si circumacta, ac circumiens, a qua circulari forma nomen ipsum periodi deducitur 3 enthymema uero uim , constitutionemq; in sententia habeat : periodus item sit circulus 3c comprehensio
quaedam enthymematis, sicut caeterarum quoque sensuum ei se j olet; enthymema uero sententia quaedam, quae contentiosae consequentiae figuraenunclatur. cuius rei satis magnum putat argumentum, quod, si enthynae
malis periodici, hoc est sermam periodi habentis, compositionem dili Ol-Mas, periodus evanescit, enthymema nihilo minus remanet. Huc accedit,
quoὸ enthymema syllogismus est rhetoricus, periodus uero neque syllogismus est, neque quicquam ex praemissis ac concessis colligit, scd tantum ait elocutio enthymemati adhaeret. Ad haec, periodum in qualibet orationis parte ponimus, enthymema non ponimus. Quod uero contingit, ut enthymema, cui periodus adhaeret, periodus uideatur; id propterea fit, quod structura periodica & circulari compositum est : quam tamen sommam usque eo potest deponere, ut nullam periodi retineat imaginem. d nique ut paries, cui albus color contigerit, albus recte dicitur, albedo tamen dici recte non potest: ita enthymema, cui periodus adhaeserit, periOdicum optimo iure dixeris, periodum uero esse nullo iure dixeris. at He mogenes Tarsensis, cum de uerborum figuris tractaret, in hunc sere sei sum periodum definiuit. Periodus proprie est totius argumentationis v gens, ac cogens collectio, Ac quas clauis quaedam: atque ea demum uera Periodus putanda est, quae argumentationem perficit, & in unum agit, ac concludit. nam qui aliter dicit, ac non conclu)it, potest ille quidem compositioni formam periodi adhibere, periodum tamen non facit, sedo itas loquitur, hoc est similitudinem quandam periodorum structura ora
tionis effingit. Caeterum uera periodus non sola uerborum consormatione, ac figura, sed sententia quoque argumentationem in unum cogit, ac
colligit, atque concludit; ideoq; a nonnullis enthymema dicitur. non potest autem periodus enthymematica esse, nisi fuerit eadem etiam sentemtiosa, dc aut, quod uniuersale est, ad proprium, ac particulare deducat, aut contra, quod particulare ac proprium est,ad uniuersale retroducat. ex qua Hermogenis
77쪽
Hermogenis descriptione satis omnibus clarum fieri arbitror, quaenam demum illi uideatur uera ac proprie dicta periodus. dc praeter eam tamen idem auctor innuit esse quandain compositionis in sermone formam rquae etsi argumentationem non concludit 3 quia tamen non sponte suis, non tractim quens, aut perenni nexu pendens procurrit, sed uersa, contortaq; in circuitus quosdam recurrit, ac in modum uerae periodi sensum qualicunque circunscriptione claudit, uulgo periodus, non proprie, sed largiori quodam modo nominetur. ac de illa intelligendum arbitror, cum Demetrius ait, omnia Alcidamantis, Gorgiae, de Isocratis scripta ita perpetuis , & continentibus periodis, ut hexametris heroicis Iliada, contexi. atque item cum in Oratore Cicero placere sibi asserit, in historia, & in eo genere orationis,quod appellamus in mini, dici omnia Isocrateo, Theopompeoq; more, illa circunscriptione ambitu , ut tanquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis persectis, absolutisq; sentem tib s. atque addit, posteaquam nata est haec uel circunscriptio, uel comprehensio, uel continuatio, uel ambitus, neminem, qui aliquo innumero fuerit, scripsisse orationem generis eius, quod esset ad delectationem comparatum, remotumq; a iudici,s, forensi certamine, quin redigeret omnes tere in quadrum numerum sententias. Et hae quidem duae periodiserrime ita sunt ab arte progressae, ut ab eadem certa quadam mensura, de qua mox loquem tir, cohiberi soleant. Earum altera, ut dictum est, consormatione sola uerborum speciem periodi exhibet. hac qui utitur, non petiodum ueram facere, sed usυοδ tantum loqui uicietur Hermogeni, propterea quod argumentationem non concludit. Altera uero illa, quam idem auctor ueratri putat, non figuram modo periodi accipit, sed id praestat, quod ille periodi proprium putat; ut quasi clauis quaedam epichir
im concludat. Est de tertia quaedam perlogi serma, quam non ars ulla,
sed natura ipsa metitur. ea tantum uerborum complectitur, quantum uotiui uno spiritu potest; & hoc facit, eum longissima est. nam&breuiors
letelia,& rhythmum non magnopere curare, atque interim plura commata , ac cola, sed luspensa tamen, 3c usque ad perfectum sensum pendemtia recipere . haec non apud rhetores solos , sed passim in omni genere scriptoruin inuenitur. Verum, quando iam doctissimorum hominum sententijs satis ostensum est, quid sit periodus uideamus etiam, ut possumus, rationem nominis. Periodon igitur nemo non uidet, uocem
compositam esse ex ustis praepositione, quae circum significat,&nomiane ὀιες, quod uiam notat; propterea quod sit circuitus quidam orati nis , dc quasi circularis uia in te ipsam rediens; unde etiam deductum uerbum παο in quod circuire est. Cicero latina periodo dedit mul-ra nomina: quae tamen omnia ostendunt, nihil aliud esse periodum, quam formam quandatri orationis, quae non profluat, dc uagetur, sed sensum numeris aptis astricta concludat. nam circuitum & ambitum, re comprehensionem , dc circunscriptionem , & continuationem dici
78쪽
posse assirmat, quod & Quintilianus probat quo magis mirum, est,
quenquam extitisse, qui inter haec tantam esse disserentiam prodiderit, ut comprehensionem genus statueret; circuitum, ambitum, continu tionem , atque id quod mimi Hermogenes appellat, eius generis species crederet: cum non solum Cicero & Quintilianus, sed omnes, qui pure ac latine locuti sunt, nihil referre putauerint, ambitum ne, an circuitum dicerent . itaque terrarum, insularum*, dc aedium tum ambitum, tum circuitum, ut locus tulerit, dicere nemo paulo eruditior dubitauerit. Hanc uero ipsam , de qua loquimur, periodum Rufinus grammaticus, si non doctissimus, certe latini sermonis non imperitus, dicircuitum, & ambitum dici notissimis illis uersibus testatur. Ambiatum quoque seu circuitum in febribus stato quodam temporis spatioredeuntibus , periodon medici uocant, qua ratione ducti ueteres scriptores, eos athletas, qui olympia, Pythia . Isthmia, &Nemeaea uicis. sent, periodo uicisse dixerunt; quod clarissimas illas , apud Graecos celebritates ubique uincendo circumhssent . quin istas ipsas quatuor c Iebritates quidam e Graecis non indocti homines periodon uocant. Sed nos, ijs omissis, eo redeamus, unde digressi sumus 3 & periodum latine circuitum , ambitum , circunscriptionem , comprehensonem , ct continuationem dici meminerimus. Quoniam igitur, ut iam saepe diximus,oratoriam dictionem nequc ἔμμον, nequc jessum nequc . sed νειαίδε esse uoluerunt, & imaginem quandam poeticae suauitatiS , Ihythmo, atque ambitu quodam ita exhibere, ut auersu tamen, atque i diligenti & perpetuo rhythmo longe abesset; videamus, utcunque possumus , quonam tandem modo periodus imaginem poeticae exhibeat suavitatis, &auersu longe aliena, similitudinent tamen uersuum praeseserat. Aristoteles, grauis auctor, ait, uersam orationem, hoc est eam, quae periodis constat, esse sinitem ueterum poetarum antistrophis. it que , ut hanc similitudinem facilius intelligamus, quaerendum nobis est, quid fuerint apud ueteres poetas antistrophae. quod etsi facile non possumus inuenire; quoniam Lyricos poetas, de quibus Aristoteles loquebatur, omnes prope amisimus : tentabimus tamen, an uerismale aliquid, quod ad rem faciat, assene in medium possimus . extant enim adhuc pauca Pindari, quK per strophas, & antistrophas, & epodos ita uidemus esse digesta, ut, quot membra habuerit strophe, totidem semper habeat antistrophe: atque ea membra uarijs metris ita teguntur, ut, qualis fuerit in strophe primus uersus, talis in antistrophe quoque primus deprehendatur; atque ut primus primo, ita secundus secundo, tertius tertio, ac deinceps snguli singulis metri ratione, Ac temporum numero respondeant: ut sortasse uoluerit Aristoteles periodorum redditiones, quaS-δoetis uocant, ita propositionibus, quas mesSotis appellant, re spondeic, ut oratoria dictio, perinde ac o de quaedam Lyricorum more , constituta uideatur. Verum si cui haec similitudo parum quadrare
79쪽
ideo uidebitur, quod Pindaricae strophae atque antistrophae e multis sere membris sibi mutuo respondentibus constanti periodi ad quatuor tantum membra porrigi credantur: is existimet, apud alios poetas breuiores, quam apud Pindarum, suisse strophas, & antistrophas 3 nec putet Horatium apud nos lyrica ita composuisse , ut sine Graecorum poet rum exemplo id fecerit; cum praesertim ipse, se Archilochi numeros, animosq; secutum esse, ultro glorietur. apud hunc autem nulla strophe, aut antistrophe quatuor uersuum numerum excedit. οὀarum uero illius inscriptiones, sue a poeta ipso appositae, siue ab aliquo albo fictae, non tam membrorum, quam metricarum specierum numerum indicant. est enim quae inscribatur monocolos, ut, Me coenas atavis edite regibus: est quae dicolos, ut, sic te diva potens Cypri, sic fratres Helenae lucida sidera: cum uero multae ad quaternos uersus perueniant; nulla tamen est, quae diuersas quatuor metri species habeat: sed in alijs sunt tres uersus inter se similes quartus dissimilis, ut in illa, Iam satis terris: N in illa, N iis longa serae bella Numantiae, quaru in utraque dicolos inscribitur, retetrastrophos: quae inscriptio duas metri species inesse, & a quarto ue is conuersionem fieri ostendit: cum tamen utraque non minus tere colos, quam tetrastrophos inscribi debuisse uiaeatur . ut enim post quartum uersum conuertitur, ita quatuor uersus, quasi membra quatuor complectitur. in abjs duo inter se similes, tertius . & quartus, tum inter se dissimiles, tum a superioribus duobus disserentes. ut in illa, Viades ut alta stet niue candidum: & in illa, Quis multa gracilis te puerin rosa : quarum utraque tricolos tetrastrophos a tribus metri formis , & a conuersione, quae post quartum uersum sit, inscripta est. Nec dubit rim, quin apua Alceum, aut Sappho, aut Anacreontem, aut quempiam alium e lyricis huiusmodi strophae , 3c antistrophae reperirentur . adhuc certe Anacreontis extat, fragmentum, cuius exode quadam ue sus in epigrammatibus graecis leguntur.
Quam odem fuisse monocolon ex dimetris Iambicis eatalecticis, ma-
80쪽
IO VITAE RAPICIInifestum est apud A. Gellium libro noctium Atticarum decimo nono, capite nono, tum hi Anacreontis uersus eiusdem generis.
Sed &Ephestion in tractatu si ἰμώσωγ μι- oden quandam sapphus tetrastrophon e tribus endecasyllabis & quarto pentasyllabo factam ostendit 3 &eius primum uersum citat, & quartum. noS totam Mpud Dionysium repertam hic adscribendam curauimus: tum quod ad Id, quod quaerimus , erit accommodata: tum quod ijs, qui poeticas delicias amant, gratum fore putabamus, si poetriae tam celebris & antiquae carmen, quod e multis unum superesse creditur, hic quoque legendum exhiberemus. 'IT