Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 시학

81쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. IIII.

Vides strophas &antistrophas quaternorum uersuum : quales & Alceum secisse scribit Ephestion. tales apud Horatium nostrum nemo non nouit. Huc accedit, quod non indoctus ille Hermogenis enarrator, quem iam antea citauimus, ait, ueteres poetas tres uersus ita sacere solitos, ut duo praecedentes longiores essent, tertius illorum utroque breuior : equibus primum strophen, secundum antistrophen, tertium epodon nOminarent 3 3c in sestorum dierum celebritate ita canerent, ut strophen quiadem choream ab oriente occatum uerius agentes, antistro phen uero, ea dem mutata, re ab occasu ad orientem conuersa, epodon autem stantes prominciarent, addit etiam rei totius rationem, quod strophe motum se premae sphaerae, antistrophe errantium siderum imitaretur 3 epodos autem

terrae stabilitatem referret. quod ipsum&in Pindari commentarbs legimus. Huius inodi igitur antistrophis smilem esse elocutionem, quae experiodis constat, cum dicat Aristoteles; facile intelligimus periodos, sicut lyrica carmina, aut singulis, aut binis, aut ternis, aut quaternis conestare colis 3 dc in hac re similem esse poematibus periodicam locutionem, quod, instar lyricorum carminum, per quasdam quasi strophas,& anti- strophas in orbem certum procurrat pariter ac recurrat. Erit igitur periodus monocolos, quae uno membro constat, sicut o de monocolos. hanc Aristoteles αν appellat. quam ipsam Demetrius quasi tu simplicem dicas, interpretatur : eamq; fieri ait, ubi membrum, & i ustam longitudinem, & M W- , hoc est sexum qiiendam circa finem habuerit, ut longitudo ipsa protheseos, flexus uero apodoseos locum expleat . atque eius exemplum ex Herodoto hoc citat: M lcibir. R. tale dicit esse, dc illud : Dilucida oratio magnum lumen praebet audientium mentibus. 3c hic enim. δέ in Herodoti uerbis, ex membri longitudine, et eo flexu, quem finis habet: periodus constat, atque ita constat, ut utrunque sit necessarium, unum uero ad periodum explendam satis esse'non

possit. Tales sunt duae illae apud Ciceronem in primo de Oratore libro:

82쪽

Tibi uero frater neque hortanti deero, neque roganti: nam neque auctoritate quisquam apud me plus, 'uam tu, ualere potest. nequc uoluntate. Adscit Hermogenes, huiusmodi periodorum lententiam tali hyperbato figuratam esse oportere, ut usque ad sanem peiduret, dc porrecte comprehendatur: talemq; ex Demosthene citat in hunc sensu in: an non erub scitis, quod ne illa quidem, quae uos pateremini, si posset ille, facere cum possitis , audeatis 3 talis est notissima illa: Boni uiri, turpitudine, non casti ; & delicto suo, non aliorum iniuria, commouentur. tales plurimae, ac nescias, an sit ulla frequentior periodi sonua: cum praesertiin Aristotcles, si Demetrio Phalereo de Archidemo credimiis, seriptum reliquerit 3 Colon, ubi compositae periodi pars non est, periodum simplicem fieri, si sententiam per se absoluat . id autem saepissime usu uenire, quis nesciat Quare subit mirari, cur quidam in libris, quos de rhetorica facultate scripsi tam perfracte, tamq; audacter negarit periodum ullam monocolonrbperari, ac non prius ueteres auctores legerit, atque omnes schedas cxcusserit , quam coram auctoritatem contemneret, quos multis seculis

propter eruditionem in sumino apud omnes honore fi illi e legerat. sed id tum milium iaciamus. dc adpensum nostrum rc deamus. Dicolos perio dus est, cuias propositio cum una, Z unius membri sit, pari redditione contenta est: quales seresint omnes, quae simplicem sententiam aliquam de medix uitalii mptam continent: quas quidam ad similitudinem eorum enthymematum ouae γε is appellantur, γε, ἀσ periodos uocant: quod ut illis, ita etiam his sentetulae quaedam graues explicentur : qualis in haec; quae praeter dignitatem contingit felicitas, ea stultis male cogitandi affert occasi mem: It ; Omnis uitae ratio in uirtute ponenda est, quando pndter eam, uana fluxaq sunt om n ia. TricoloS fit , cum aut pro- postioni bimembri unius membri redditio accommodatur 3 aut con- Δ, cum uni membris propositio bimembrem acceperit redditionem. Exeniplum prioris asserunt illud, utcunque ex Demosthene translatum..t mari an rerum gratiam Philippus tuis fautoribus debet, Gai: Ritarum ii poenas exigere nobis conitenti,

-Oia Earum nunc mentionem facere non uacat.

niti Posterilive xemplum illud esse potest:

-il tu Qui beatorum inorte tristantur,

-igno Hiisti illorum selicitati inuident,nol in fes proprijs potius incommodis dolent. , tuis obcq o vu

si. . Qui pecuniam largiri prodigo instituit, ut sola & sontem propriae liberali tatis exhaurit,nim i Et illi materiam peccandi suggerit. na: Et illud ex quarta in . Verrem actione : Da Ergo hoc uestro consilio de gratia perfecistis.

85쪽

. DE NUMERO ORAT .VLIB. IIII. a

Ut & milii summa facultas ad acclisandum daretur, Et iudicibus libera potestas ad credendum.

Tetracolos est, quae duas propositiones ita habet, ut suain utraque earum redditionem inclusam contineat; ac rursus ita duas redditiones habet, ut litam quaeque propositionem includat . atque hanc quidem plenam periodum Cicero nominat . caeterum periodorum membra quasi nodos quosdam atque articulos Hie dicit, quos in periodo coniungimus, sen- .umq; &struetiira in in rotundum quoddam, atque in se rediens corpus redigimuς.Manc autem quadrimembris periodi sorinam in primis et

gantem . dcuariandae clocutioni aptam putant; quia, alio, atque alio loco possitis membris, α mutato saepius illorum ordine, oratio solet ita uariari, ut tamen idem sensus mancat, nec argumentationis conclusio nec periodus ipsa dissoluatur. cui rei exemplo est Demosthenica illa a GL cis rhetoribus diligentissinae considerata, Squater in uarias facies, figitiara manente, mutata, in hunc sere modum: Dum neminem esse decernit immunem, immunitatem immunibus abstulit. Duin adijcit, ne cui de

inceps dare liceat, uobis post fac dandi potestatem, ut extrinsecus accipiamus, abstulit . . Transfer cam propositionem, quae tertia est, in primum locum &redditio neni, quae quartum locum tenebat in secundum, de primam in tertium, dc secundam in quartum: non minus erit uera comprehensio, sic. NI lQui decernit, ne posthac liceat immunitatem dare; Is imbis eius danda potestatem adimit.

idem, cum decemit immunem esse neminem, linmunibus aufert immunitatem.

Potes & propositiones coniungere, & redditiones coniunctim subdo

re hoc modo . .'

Qui neri nem immunem esse decernit; Ili i P. I

Et adijcit, ne dare posthac liceat immunitatemue

Is & immunitatem aufert immunibus, 'ULP . . . rio'

Et uobis eius dandae potestatem . . . i. cctn P : riddites e redditionibus propositiones facere, hoc modo: - πῖ - Π rus Is simul&immunitatem immultibus, lEt uobiς eius conferendae adimit potestatem; t. Qui 3 neminem immunem esse decernit,

Et dare post hac prohibet immunitatem. Tetracolos est illa Ciceronis pro A. Caecinita Si, quantum in agris locisq; desertis audacia potest, Tantum in soro, iudici jsq; impudentia ualeret, Non minus nunc A. Caecinna cederet, Ebutii impudentiae, Quam tum in ut facienda cessit audaciae. Eam tu, si libeat, potes hoc modo immutare, sensu manente, ac figura.

Ita nunc A. Caecinna cederet Ebutib impudentiae,

86쪽

IO VITAE RAPICII

Ut olim in ut facienda celsi t audaciae; Si tantum in foro, iudici)sq; impudentia ualeret, Quantum in agris , locisq; desertis audacia potest, Adeoq; flexibilis est haec quaari membris perio ὀi figura, ut curiosa Crete-corum hominum sedulitas apud Demosthenem eiusmodi periodum deprehenderit, quae per quam nos decullationem dicere possumus, saluo sensu, nec dissoluta periodo, saepius, quam quisquam credat, uariari queat. Ea uariatio quo modo fiat, apud Hermogenem , &non contemnendos illius interpretes poterit, qui uolet, inuenire. nos istam qualemcunque artis partem otiosis relinquimus, locum illis, umde discerent, monstrasse contenti. In ea periodo tum utrisque propo-stionibus redditiones, tum redditionibus propositiones accommodari alternis pro arbitrio pol Iunt: nec ullum prorsus in ea colon est, quod

cuilibet aliorum non Ac praeponi &postponi salua periodo possit. p riodus ipsa haec est.

Philippus quo plura praeter sitam fecit dignitatem,

Eo apud omnes admirabilior iudicatur. os, ὀ Athenienses, quanto peius, quam conueniebat, rem gessistis, Tanto plus dedecoris uobis comparastis, Haec autem periodicae orationis cum lyricorum poetarum carminibns tam ilitudo illud quoque praestat, ut multo iam facilius intelligatur quae sit periodi mensura ; de qua nos quinto loco dicturos promiseramus. Ex ijs enim, quae proxime dicta sunt, constare cuiuis potest , periodum neque monocolo breuiorem , neque tetracolo longiorem esse o-Γortere . quod ipsum Cicero quoque intelligens , in Oratore ita scri-it: Constat ille ambitus , & plena comprehensio e quatuor sere partibus , quae membra dicimus; ut & aures impleat; & ne breuior sit. quam satis est 3 neque longior . & tamen ait saepius accidere , ut aut citius insistendum sit, aut longius procedendum; ne aures aut prolixitas obtudisse , aut breuitas defraudasse uideatur. Idem non ita multo post ait : E quatuor igitur quasi hexametrorum instar uersuum quod sit, constat sere plena comprehenso. quod Rufinus quoque confirmat his uersibus: Quatuor e membris plenum formare uidebis Rhetora circuitum, siue ambitus ille uocetur. Denique etiam Demetrius Phalereus constanter affirmat, comprehensonem , quae quatuor membrorum numerum excedat . intra periodisynimetriam non constare : Quintilianus quanquam , haec legerat,

tamen

87쪽

DE NUMERO ORAT LIB. IIII. 43

tamen rimare non dubitat, periodum plura, quam quatuor, membra frequenter admittere: mensuratris eius ait a Cicerone aut quatuor senarijs uersibus, aut ipsius spiritus modo terminari. neque non tamen Cicero ipse hac in remediocritatis rationem habere se profitetur: propterea quod membra ista solutae orationis, uersus non sunt, sed instar uersuum: Zc sol ta oratio multo ella liberior debet, quam poetica; periodus neque imm dica esse debet, ut memoria possit contineri; neque obscura, ne fatiget audientem, dum parum intelligitur. L. Crassus, orator ille uel in primis laudatus, breues admodum periodos, auctore Cicerone, facere gaudebat; atque id Aristotelis auctoritate faciebat, ut opinor; qui uidetur sensisse,

omnem periodu aut monocolon esse, aut dicolon. nam cum definiret colon , id di xit esse alteram partem eius periodi, quae ex membris composita esset. ex eo entiri, quod alteram partem dicit, duas tantum esse partes p riodi coni positae, non plures, ostendit . quod Demetrius quoque Phal reus, Sc ante illum Archidemus intellexit. indicant id etiam exempla, quae ille ex oratoribus citat . in quibus non facile ullum dicolo maius possis deprehendere . quibus causis fortasse adductus Crassus & periodos breues faciebat, & libenter orationem solebat in commata &cola partiri. Ciceronis in Bruto super ea re uerba sunt: Comprehenso& ambitus ille uerborum si sic periodum appellari placet) erat apud illum contractus, de ,

uis:& in membra quaedam, quae Graeci uocant , dispertiebat orati nem libentius . commatum autem, & membri, ac periodi ex eiusdem Crassi scriptis hoc in Oratore Cicero exemplum ponit: Missos faciant patronos:

Ipsi prodeant. Iut

Cur clandestinis conflijs nos oppugnant lCiir de nostris profugis copias comparant contra nos pQuem locum quasi exponens ait, prima illa duo incisa esse, tertium membrum, postea sequi non longam periodum ex duobus membris persectam, dc in Spondeos cadentem. Quin etiam ex concione quadam C. Carbonis.

se stante, mirabili clamore populi haec uerba fitisse dicit excepta ro' Marce Druse: Patrem appello. I Haec commata guo esse dicit binis pedibus . . i es. I ii Tu dicere solebas,

Haec duo cola esse affirmat ternis pedibus . u horipi a

Quicunque eam uiolassent,

Ab omnibus esse ei poenas persolutas. Patris dictum sapiens fili) temeritas comprobauit. Periodum esse dicit, dc ultimum membrum, atque id, quod precedit, D choreo claudi. Ponit etiam ex sua ipsius oratione hoc: Domus tibi deerat At habebas.

88쪽

IO UITAE RAPICII

Pecunia superabat

Commata quatuor esse dicens. Incurristi amens in columnas: In alienas insanus insanisti: Haec uero membra duo dicit. Depressam, caecam, iacentem domum pluris, quam te, quam se tunas tuas, aestimasti: hanc periodum longam uocat. Ponit &illud ex sua oratione exemplum: O' callidos homines,

O rem excogitatam, o Iusti C

O' ingenia metuenda :Membra tria esse dicit. Diximus: iTestes dare uolumus:

Commata dicit esse duo. Quem, quaeso, nostrum sesellit, ita uos esse facturos comprehemsonem ex duobus membris esse assirmat. Quae exempla cum posuisset, adiecit, se ideo illa posui isse, ut, qui uellet, ipsis auribus iudicare posset, quid numerosum esset, etiam in minimis particulis orationis. Ego illud Getam considerandum puto, quid sit, quod illud suum, Depressam, caecam, iacentem domum pluris, quam te, quam fortunas tuas, aestimasti, longam comprehensionem dicit; quid item, quod illud L. Crassi, Cur de nostris

profugis copias comparant contra nos Z duorum esse membrorum periodum dicit; itemq; illud, Quem, quaeso, nostrum fefellit, ita uos esse facti ros tam breuem comprehensionem esse dicit, ut nulla possit esse breuior. Ac prius quidem mirum uideri potest, quid si, quod haec, quae alius membra non immerito nominaret, periodos appellet duorum membrorum. cuius rei eam causam possumus iudicare, quod in longioribus membris eam partem, quam Ubi πιν Demetrius nominat, hic sertasse membrum appellet 3 atque ex hac, & ea, quae praecedit, parte periodon dicolon eam intelligat, quam abi sinplicem, ac monocolon uocant. qua nimirum nulla potest esse breuior. itaque hac breuitate moti quidam non periodum, sed membrum paulo longius esse credidexunt. Quod uero illud, Depiessam, Caecam, iacentem domum pluris, quam te, quam fortunas tuas, aestimasti, longam comprehensionem, hoc est periodum uoceti ea ratio uideri potest ; quod hanc utique simplicem periodiun intelligebat, quae esset ex longissimo membro . haec enim si comparetur compositis, ac longis, quae

trium aut quatuor hexametrorum tempora exaequant, breuis est . at contra, si eam conseras cum simplicibus, reuera longissimam deprehendes. habet enim membrum multo longius uisto, ex ijs, quae uocari dicit Hermogenes. sustinet enuia & producit sensum usque ad ultimum. Ex huius igitur flexu. dc praecedenti parte facta periodus longissima est, comparatione aliarum simplicium . Iam igitur, ut opinor, propemodum pater,

a cur

89쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. IIII.

cur Crassi periodum non longam, cur e duabus suis alteram longam, est ram adeo Creuem dicat, ut nulla possit ella breuior. quod si quis instet, ac

nimis anxie exquirat, cur has partes Cicero non caesa, non flexus, sed membra nominet: is, uelim, meminerit ab Aristotele neque λψμῶ , neque -mir, quicquid hoc est, usquam uocari; verum, siue paucis, siue multis syllabis huiusmodi uocuni structurae compleantur, promiscue nominari. quod sciens Cicero, ea membra, quae iusto longiora flexum quendam circa finem acciperent, &in duas partes utcunque diuidi pollent, duo, ut uidetur, membra appellauiti & ca periodo, quae ex hs est, nullam poste breuiorem esse, iure pronunciauit. periodum uero iubent aequilat ram,& aequis cruribus ac membris elis. Sed in redditione putat Demetrius postremum membrum productius esse oportere; ne concisa uideatur,&quas manca periodus: quae putatur grauior, ac multo augustior, si in longum membrum desinat 3 qualis est illa apud Ciceronem notissima: Quae nobis designatis timebatis, Ea ne accidere possent, Consilio meo, ac ratione prouisa sunt. Ea de re Ciceronis uerba ex tertio de oratore libro libuit ascribere. sed continuatio ista uerborum soluta multo est aptior, atque iucundior, si est articulis membrisqi distincta, quam si continuata, ac producta. membra autem illa modificata et se debebunt. quae si in extremo breuiora sunt, infringitur ille quasi uerborum ambitus. sic enim has orationis conuersiones Graeci nominant. quare aut paria debent esse posteriora superioribus , extrema primis 3 aut, quod etiam est melius, & iucundius, longiora. haec ille cumscripsisset, stati in adiecit, abi)s philosophis, quos Catulus niaxime diligeret, esse dicta. intelligebat autem peripateticos, atque in ijs Aristotelem maxime ac Theophrastum, quos . Catulus mirum in modum diligebat, ut peripateticus peripateticae sectae princip . At enim HermogeneS ait,iπώλω - i in litor . hoc est, aequis cruribus, ac lateribus periodum esse oportere, uel certe breuiorem in apodosi: parumq; espcacem putat oratorem, qui redditionem in periodis faciat longiorem, quam propositionem: ut fortasse dicendum sit, hanc. quae breuiore membro clauditur , essicacio-Tem :; ut haec ea quanta in Antonium oratione: Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus 3 illam, quae longiore, grauiorem, ut, Ille paludes siccare uoluit: hic totam Italiam moderato homini diuidendam dedit . eam, quae pari, mediam quandam esse, iitriusque participem , dc ab utraque tamen disserentem', ut est illa : Fots-tan uix conuem rc mdcretur . quem ipsum hominem cuperent Cuertere,

eius essgiem simulacrumq; seruare. Et haec sere habuimus, quae de perio

di mensura dicenda iuderentur. sequitur, ut dicamus, quo modo percussis enunciari , deinde etiam quibus maxime figuris ornari periodus soleat. Obseruatum igitur est ab eodem Hermogene, per omnes eam cati S Cnun clari posse, per recbim quidem sic, Qui ea facit, ac comparat, quibus capi possitn, is etsi nondum tela contorquet, mecum bellum gerit.

90쪽

DE NUMERO ORAT LIB. III L s

quam iatis is nominat, membra ac uerba prope singula uicissim opponi, ac sibi mutuo respondere ostendit . quales fere sunt omnes, quae esseruntur per contrarium; quod alij antitheton, ipse anti thesin nominat: quo in genere diligenter, ut omnia, considerauit, ac scripsit Phalereus, periodos, quae in antithetis sunt constitutae, interdum fieri ex membris, quae sensu pariter ac uerbis opposita sunt: cuius rei exemplum ab Isocrate sumptum, potes, si libet, ita effingere: Xerses ut Graeciam occuparet, naturae ui in intulit. nam dc per terras instructa classe nauigauit: & per maria pedibus imcessit. Interdum uero ex ijs, quae uerbis modo non etiam sensu opponuntur, ut in Isocratica illa alia periodo, in qua Helena fiatri suo Herculi hunc sere in modum comparatur. Iuppiter Herculi laboriosam, Ac periculis οὐ noxiam uitam dedit. idem uero Helenae speciosam, & pro qua pugnar tur, faciem contulit. Hic enim singula singulis ita opposita sunt, ut non rerum sed uerborum oppositio sola uideatur. Interdum porro membra eius. modi deprehendas, ut, quamuis nec sensus sensui, nec uerba uerbis opponantur, falsam tamen quandam antitheti speciem exhibeant: ex quibus umbanis hominibus ioci occasio non nunquam offertur: qualia sunt illa apud Epicharmum, poetam Siculum, lecta, dc ab Aristotele, ac Demetrio citata.

nihil contrari, est allatum in ijs uerbis, sed idem prorsus repetitum . itaque uideri potest Epicharmus hoc fecisse, non quia nesciret falsam antithesim

esse, uerum ut rhetoras irrideret, qui nimia ornandae orationis assectatione pro antithetis ea usurparent, quae neque re, neque uerbis essent oepositae.

ornari uero periodos Aristoteles ait antithes quidem maxime, sed Zc paria sosi, dc paromaeo si, dc aliis eius generis figuris. Pulchrum putant unum araque eundem sensum uariata periodi forma exornare,ut si notissimam illani Demosthenis periodon ita uariaris. Quae nauigantibus seruare licuisset, ea hic perdidit terra proficisci iubens : quae uera dicentibus, mentiens. Ecrurius: Cur uero quisquam Aeschini ignoscat An quia prosectionem ac celerauit atqui nauigare, non terra proficisci oportebat. an quia uera is bis dixit Z atqui mentiens omnia perdidit. Sed utilis illa quoque exercitatio est, ut ex distracta,&susa prius oratione, adhibitis quibusdam quasi nodis , periodum facias, aut contra periodon uel in pendentem illam iuia

gem* antiquorum orationem, uel in dissolutam,&omnibus copulis ii cantem, non inepte conuertas. Demetrius periodorum tria esse genera ducit, rhetoricum, historicum, dialogicum. Rhetorica periodus, ut ille ait Iest contorta, & circularis, ac quasi in orbem rediens: quae rotundo pronunciantis ore, dc manu, quae ad numerum circumseratur, indiget . cuius illud

exemplum ponit ex Demosthene: Maxime quidem, quia utile arbitror reipublicae, legem solui, tum uero etiam fili, Chabriae gratia, fateor me ι quantum licuerit, his assensurum . hanc enim periodum dicit ab ipsost tim principio contortum in se quiddam habere, dc ostendere, simplicem se finem non habituram. Historica est neque plane circumducta, neque ualde remissa, sed medium locum ita sibi defendens, ut nec propter exquN

SEARCH

MENU NAVIGATION