Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 시학

91쪽

Io UITAE RAPICII

stam circumductionem rhetorica uideatur, nec propter nimiam simpliciatatem dialogica, sed grauitatem quandam atque historicam ueritatem praese serat . cuius exemplum ex historia Xenophontis hoc ponit: Dari, & P risaudis silij duo suere, Xerses natu maior, Cyrus autem minor. dialogica

est remissa, ac multo simplicior, quam rhetorica,&uix ullam periodi faciem exhibens: qualis illa apud Platonem: εἰς mμῆ μθ Μοα-ωνος ε

Hic, ut uides, membra membris ita prope iunguntur & continuantur , ut in distracta, dc suspensa oratione: atque ita procurrunt, ut uix

tandem, cum finieris, ex ipso fine ac clausula periodum suisse cognoscas. Sed iam essi agitare ipsa res uidetur, ut, quod ultimum in promissis de petariodo nostris fuerat, id aliquando pr stem, atque ostendam, quibus maxume locis periodo dc rhythmo utendum, quibus abstinendum esse rhetorescensuerint. Primum igitur Cicero in Oratore ad Brutum, cum notam, ut ipse ait, ac formulam cuiusque caracteris, seu generis anxie exquireret; atrue id magnum opus & arduum esse quereretur; submissum & humilemicendi caractera numerorum uinculis eXemit: uoluit tamen eum ita soli tum esse, ut non vagetur 3 ita ingredi libere, ut non uideatur errare: uerba

quoque uerbis negligenter coagmentari: ut sit non ingrata negligentia hominis de re magis, quam de uerbis laborantis. & cum duo illa liberiora es se uelit, circuitum, hoc est periodum, & coagmentationem,hoc est iunctu tam uerborum; ex qua, si modo est accurata, rhythmus plerunque nasci tur; concedit tamen, ut periodo interdum utaris, dum modo relaxes eam ac diuidas . itaque uides hunc caracterem esse liberum ac solutum perio dorum & numerorum lege, cum hac tamen CXceptione,ut, qui uolet, pos-st uti dissoluta periodo; ει numerum quidem ita negligat, ut tamen nec Magetur, nec erret oratio. Reliqui autem caracteres, mediocrem dico, &grauem, non modo liberi non sunt, sed usque adeo & rhythmum, & petario dum exigunt, ut Cicero in Oratore, quem locum superius quoque, appositis ipsius uerbis, citauimus, placere sibi dicat, in historia, & in eo genere, quod appellatur ia is is , Omnia dici . atque adi jcit, po steaquam nata est periodus, neminem, 'ut aliquo esset in numero, scripsis

se orationem generis eius, quod esset ad delectationem comparatum, remotumq; a iudici js & serensi certamine, quin redigeret omnes sere in qu drum numerumq; sententias . Quamobrem ex Ciceronis uerbis aperte intelligimus, tenuem orationis figuram numeris ac periodis non esse obnoxiam: contra uero historias & demonstrativas causas rhythmo periodis gaudere. Sed post excogitatam ac iam cognitam periodorum suauitatem, suspicari coeperunt causarum patroni, id quod ex aliqua parte uerum erat; circunductam istam ac rotundam nimiS,& compositam orationis sermam,

iudicialibus causis esse noxiam; propterea quod nimis insidiosa, 8c captandis auribus iudicum accommodata existimari posset; nec is reus serendus esse uideretur, qui etiam in periculis, periodorum ac schematum lenoci nia sectaretur. quod &Persius satyrico morsu carpit in hunc sere modum. Fur

92쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. IIII. 46

Fur es, ait Pedio. Pedius quid i crimina rassLibrat in antithetis. doctas posuisse figuras, Laudatur: bellum hoc: bellum hoci an Romule eeues Addebant & illud, assectus & motus animorum per haec lenocinia adimi orationibus: qua opinione ducti quidam,&ipsi infracta,&utata lo- ruebantur; & eos uituperabant, qui apta & finita pronunciarent, dc perio-

o rhythmoq; gauderent. quorum uituperationem in eorum tantummodo oratione iustam esse Cicero dicit, qui inanibus uerbis, dc leuibus sententi js utuntur. uerum, si probae res sint, &lecta uerba, nullam i ustam causam putat, cur claudicare, aut insistere orationem malint, quam cum se tentia excurrere : cum rhythmus & periodus nihil omnino aliud asserat, nisi, ut sit apte uerbis comprehensa sententia. sed nihilo secius asserit, or rionem caesim, 8c membratim tractatam, non modo in iudici)s, sed in omnibus ueris causis plurimum ualere, maximes in ijs locis, ubi acriter &subtiliter dicendum, atque altercandum est. Interim tamen vult misceri hanc numerosam rotundamq; periodon: neque id, si modice fiat, esse inutile ostendit. At contra reprehendit Egesiam, qui periodum nimis anxie fugiens, i deos orationem particulatim semper concidens, ineptum se palam ostenderit: cum praesertim interdum ultro ita se osserat, atque intercurrat, ut locus illi prope efflagitanti negari non debeat, ac tum maxime, cum breuis, ac simplex suerit. Quintilianus prooemius maiorum causarum, ubi licitudine, commendatione, ac miseratione res eget, aptam esse periodum dicit ; item communibus locis, & omnibus amplificationibus . illud etiam adbcit; in accusationibus austeram, in laudationibus fusam esse oportere, plurimum uero in perorationibus pollere; ubi iam totum genus amplum adhiberi tuto potest . iam enim auditor rem plane tenet: nec ullas metuens insidias actori se totum credit, & uoluptate ducitur. In quarto rhetoricorum ad Herennium libro scriptum est, continuatione sic enim periodus illic nominatur) nos commoὸissime uti, in sententia, in contra

rio , de in simplici conclusone; In sententia quidem hoc pacto: Et non multum potest obesse sortuna, qui sibi firmius in uirtute, quam in

casu, praesidium collocauit:

In contrario hoc modo:

Nam si quis spei non multum collocarit in casu, Quid est, quod ei magnopere casus obesse possit QIn conclusione hoc pacto: Quod si in eos plurimum fortuna potest, Qui suas rationes omnes in casum contulerunt: Non sunt omnia committenda sortunae: Ne magnam nimis in nos habeat dominationem. In his tribus generibus ad continuationis uim adeo frequentatio est necessaria, ut infirma facultas oratoris uideatur, nisi sententiam, & contrarium.

α conclusionem frequentibus efferat uerbis. ex quo intelligimus, has tres

93쪽

exornationes non caesim, non membratim, sed adhibita periodi forma explicandas esse. Narrationes autem membratim plerunque faciendae: aut periodi maioribus interuallis, & ueluti laxioribus nodis soluendae sunt: nisi sorte eiusmodi narrationes inducte suerint, non rei explicandae, sed orationis exornandae gratiat qualis illa est in Verrem de raptu Proserpinat: ubi totum contextum lenem ac fluentem, si inspexeris, facile deprehendes. Historia quoque, quam Theopompi more, hoc est, per periodos tractari

oportere Cicero ait, non tam finitos numeros, quam orbem quendam, lenemq; contextiim uidetur desiderare . lubrica enim est, & fluens y atque ideo omnia eius membra mutuo se nexu iungunt, ac firmant, & diu continuato sensu continentur. denique tum membris longioribus, tum periodis illis suis remissioribus contexta, genere quodam orationis tracto, ac fi se gaudens, aequabili lenitate profluit: ac iudicialium orationum asperit tem, forensesq; aculeos longe refugiens, grauitatem suam plerunque custodit. Apologos autem sine ulla omnino periodo narrari iubet Hermog nes . At in sorensibus causis nec penitus refugienda, nec continuanda est: ne, si penitus ablegetur, nimis concisa sit oratio; si continenter adhibe tur , nec fidem faciat, nec affectus moueat. admittenda est igitur, cum aliquid ornatius laudare institueris, ut, cum Cicero Siciliam laudat; aut ubi aliqua inciderit narratio, quae dignitatem potius, quam dolorem exigat: ut, cum idem de Segestanae Dianae signo, de Syracusarum situ loquitur. In amplificationibus autem periodos, & numerosam compositionem requiri nemo ignorat, qui perorationes 3c amplificationes Ciceronis cons derarit: in quibus id & res ipsa manifestat, & orator conatum se loqui numerose fatetur, atque ipsas perorationes ita concludendasella testatur. In reliquis rationis iudicialis partibus non diu retinenda erit haec forma : sed cum ea Pudenter usi fuerimus, in ijs, qui ostensi sunt, locis; transeundum erit ad commata, & cola, & genus illud dicendi antiquum, quod ope copularumst continens, ac iuge; uel etiam ad illud, in quo omnia solute, ac sine ullis copulis esseruntur; ut tot modis uariata oratio, Bc fastidium e uitet, & somtius contendat, ac pugnet. Illud uero, quod iam antea diximus, etiam atque etiam uidendum est, ne aut longius procurras, quam deceat 3 aut us. quam minus aptum hyperbaton admittas 3 neue ullum aptum, dcidoneum uerbum praetermittas compositionis , & periodi gratia: si quidem nullum erit tam durum uerbum, quod in quadrum redigi non queat : adsit modo cura & exercitatio; quae, dissimulata compositionis diligentia, facile praestabit, ut haec non quaesita, sed ultro uideantur oblata, dc, quod de industria facimus, non quivis facile deprehendat. Cum snt autem multi

probabiles numeri, in maxime assuescemus, quos auris erudita, & m gnorum Oratorum usus, ac praeceptio, & superius exposita ratio meliores

esse demonstrat. Atque haec quidem de eo genere orationis dicta sint, quae

periodo, di ambitu constat, atque eorum, quos iam antea nominauimus,

ingeni js excogitata est , dc arte formata, posteaq; passim ab optimis quibusque scriptoribus usurpata. hanc orationis formam ita prudens scriptor ad

94쪽

DE NUMERO ORAT LIB. IIII. 47

amabit, ut semper meminerit, illam, quae caesim, membratimq; procu rit, magno sibi suis locis usui uenire posse. proinde nunc hac, nunc illa

elocutionis forma orationem uariare contendet. sic enim fiet, ut non modo fastidium continuatae similitudinis evitet, sed&iucundae uarietatis gratiam consequatur . hoc autem cum in ipsa compositione, atque oratoris actione iucundum uidereturi ratio est excogitata 3 qua pari commoditate, ac gratia, quae essent scripta, legerentur . nam ut notas quasdam a maioribus acceperant, quibus syllabarum celeritas, aut tarditas; acumen, aut grauitas i exilitas, aut crassitudo posset agnosci: sic etiam notas alias excogitarunt, quibus commata , cola, dc periodos indicarent . eas notas Diomedes , dc beatus Isidorus , Hispalensis episcopus, homo multae lectionis, latine posituras nuncuparunt, &a Graecis Θ appellatas esse scripserunt: atque in eo maxime consentiunt, ut subdistinctio, quae graece K-nγρά Acitur , sit commatis nota 3 media distinctio, quae est Graecis monisa , colon indicet qnae a nobis plena distinctio dicitur, periodon notet. neque inter ipsas trium tam diue suum rerum notas ullam prorsus aliam, quam loci, disserentiam constituerunt. nam subdistinctio punctum est, ut ipsi aiunt, adimam ultimae commatis literae partem appostum: distinctio media, punctum est, ad medium eius literae, quae in membro ultima est, partem adfixum: distinctio plena, punctum est, ad summam partem ultimae in tota periodo luterae constitutum. in eo tantum dissentire inter se uidentur 3 quod Diomedes plenae distinctionis notam supra uersum, subdistinctionis infra uersum collocat; Isidorus utranque intra uersum ponit. nam mediae distinctionis nota neque supra uersum, neque infra uideri potest esse ponenda 3 quippe quae utroque consentiente ad mediam literae partem apponatur . ex quibus apparet, distinguendi notas usque ad Isidori tempora hoc, quo diximus, modo fieri, ac constitui solitas. sunt autem ab illo ad aetatem nostram anni plus minus non ingenti: quod illius scripta facile declarant. neminem uero ex antiquis, & eruditis scriptoribus adhuc legere me memini, qui de his rebus tractarit. sed dum curiosius se talis, quam decebat, quaecunque nobis possent hac in re prodesse, comquiro 3 legi apud recentiores quosdam , dc ignobiles artis grammaticae scriptores, notam commatis este tertiam latini alphabeti literam , si imueriatur ad diastoles similitudinem. 8c ad imam in fine commatis literam apponatur, sic; uel uirgulam a dextra in leuam descendentem, de eodem loco postam sic ν membri uero notam esse puncta duo ad finem ipsius collocata, sic. in nota periodi homines nostri seculi nihil uariant, de uno omnes puncto contenti sunt, nihil curantes ad imam ne, an ad mediam, an ad summam partem ponatur. docet idem Isidorus, de quo supra locuti sumus, notas ipsas rerum, quae notantur, nominibus insigniri; ut imcisi nota comma dicatur; membri, colon appelletur; comprehensionis, periodus nominetur. qua in re hodieq; grammatici illum uulgo mutantur, subdistinctionem comma, mediam distinctionem colon, plenam

95쪽

Io VITAE RAPICII

periodum appellantes. Addunt his illam quoque notam, qua uel intera rogatio uel percunctatio indicatur . ea sunt puncta duo, ita iuxta sepos ta , ut alterum superius, alterum si inferius. & quod superius est, paulum supra uersum intorquetur, hoc modo Z ut, cuium pecus p quae non tam negligenda , quia uulgo uota, quam adscribenda, quia erant ijs coniuncta, iudicauimuS.

IO UITAE

96쪽

DE NUMERO ORATORIO

Ad Paulum Rhamnusium Uenetum. E MIN E M prorsus ex ijs, qui docendi studio incitati nonnunquam labuntur, acrius insectandum esse unquam exiitimaui , sed honestos omnes conatus, quamuis interdum male cedant, probare consueui. proinde ueteri quodam meo, non ignoto tibi, instituto, ijs, qui probabili ratione in errorem inciderunt, non in in iis libenter ignosco, quam, si quid ipse pe cauero, ignosci mihi desidero. quod si minus in tota uita seruare potui

mus, id certe in ijs libris, quos de oratorio numero proxime conscripsimus, adeo religiose seruauimus, ut, cum multos possemus, neminem tamen nominatiinreprehenderimus, res solas, siquando opus suit, notasse contenti. pusilli enim ac sibi dissidentis animi esse semper iudicauimus, non potius ex propria uirtute, si qua modo inest, quam ex aliorum reprehensione sibi laudem quaerere: cum praesertim, ut neminem laedas, ad claritatem nominis regia tamen ac lata uia liceat peruenire. Quae quan quam ita se habent Paule Rhamnusi, tamen, quod saepe monuisti, comtemnere sine quadam demissi animi nota posse me uix arbitror. tu enim praematura quadam prudentia tam diligenter omnia ossiciorum momen . ta perpendis, ut senem adolescens in tuam me saepe sententiam trahas: ut

nuper secisti perlectis nostris de rhythmo oratorio libris, identidem nobis inculcans , vereri te, ne multi sint, qui me hunc laborem frustra suscepi cse contendant; si nullam aliam ob causam, certe propter hanc, quod uiri eloquentes dc apprime docti, Philippus Melancton re Cherardus Bucol-dianus in ijs commentarbs, quos de arte rhetorica superioribus annis ediderant, affirmare sint ausi, hoc totum, quicquid est, quod de oratorio numero a ueteribus dicitur, uel, quasi nec doceri, nec disci possit, pror sus omittendum, uel, quasi per se obuium et facile, contemnendum ratque aliqua, dc illa quidem non parua pars hominum in alterutram h rum opinionum iam concesserit. Quin alios etiam fore suspicaris , qui praedicent, si quid hac de re post antiquos rhetores tradi potuit, id totum ab Iacobo Lodoico Strebaro , diligenti scriptore, diuersis in locis ei letractatum. Quae, ut uerum fatear, mihi quoque meditata erant omnia quippe qui illorum prope omnium scripta prius legeram, quam de his rebus quicquam prorsus scribere tentassem. sed tantum abfuit, ut alit M lancton iste, quanquam celcbri nomine insignis, aut Bucoldianus, quamuis artis rhetoricae scriptor non incuriosus, mea proposito de hac re scribendi auocarint, ut uel propterea, quod rem scuti dignani, atque in pri

97쪽

IO VITAE RAPICII

mis utilem a nonnullis, tam aperte contemni uideram, ardentiore mihi studio incumbendum putauerim, ut, quod semel inceperam, primo quoque tempore perfectum publicarem: tumne iuuentus studiosa in horum

errorem una cum illis laberetur : tum uero ne consilium tuturi, quod ab

optimo proficisci animo noueram, uiderer contempsisse; praesertim cum heter, hac in re te propemodum prudentia & doctrina parem magno patruo tuo Hieronymo Rhamnusio i qui cum iam & philosophus grauis, de eximius esset poeta, graeciq; &latini sermonis peritissimus, tanto tamen discendi desiderio flagrauit, ut, contemptis omnibus patrii soli commodis, in intimam se Syriam, ubi etiam fato scinctus est, abdiderit, & aliquot annorum iugi labore lueras Arabicas ita didicerit, ut, si paulo diutius uixisset, optimum quenque linguae illius scriptorem in nostrum sermonem fideliter, ornateq; uersurus suerit. Avicennam certe, quem apud te ipsius manu Arabice & Latine descriptum saepius uidi, tanta cura transtulit, ut a nostri seculi hominibus nihil elegantius des derari iure possit. Huc accedebat , quod non parum uerebar, ne quis putaret, degeneri quadam dissidentia me perpeti, meam in rebus dissicillimis, tum colligendis tum di scutiendis, seclulitatem adeo uel inutilem, uel superfluam iudicari,ut quasi reus absens indicta causa condemnarer, & inani iuvandorum hominum studio nihil aliud, quam contemptum, mihi quaesisse dicerer. Proinde,

quod instat, nunc agamus; dc, quantus sit istorum error, non dubris r tionibus ostendamus . de reliquis postea uidebimus . Primum uero , qui legent, eos omnes oratos uelim , ne in hac mihi causa noceat Melanctonis , alio qu i docti hominis, auctoritas; ne ue quisquam, quia ab ijs, qui uulgo docti iudicantia, dissentimus, nostra priuS contenurat, quam intelligat; sed meminerit prudentis esse, non tam a quo, quam quid dic tur, cons derare 3 ac saepe accidere , ut homines alioqui uigiles opere in Iongo interdum conniueant atque dormitent. Primum igitur occurram huic, qui cum multa de arte dicendi, ac praesertim de elocutione dixisset, stultum est, inquit, nunc de numeris praecipere, cum sonus latinae linguae hoc tempore non si nativus. Quibus uerbis uoluisse illum dicere suspicamur, adeo corruptum ella sonum linguae eorum, qui latine loqui tentant, aut scribere, ut de rhythmo latini oratoris praecepta neque recte tradi, neque utiliter disci queant. qua in re non leuiter selli hominem ingeniosum, nemo iure dubitauerit. nam neque omnes corrupto sono pronunciant; neque, si id facerent, tamen obiicienda esset rei ab antiquis tam laudatae cura. quis enim rerum omnium adeo imperitus est, qui nesciat, non modo nunc esse, sed semper fuisse aliquos, qni natiuum tum graecae tum latinae linguae sonum corrumperenti semper aliter Romanos, a

que Italos, aliter Graecos, aliter Germanos, & Gallos, atque Hispanos linguam , ac spiritum, & uocis sonum solitos esse moderari l Quin, quod uideri debet mirabilius, tanta soni discordia est, ut in una atque eadem gente literas alij putidius exprimant, alij negligentius obscurent, alijs uerba sint exilia, & quasi exanimata, alijs inflata & grauius anhelata, non solum quum

98쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. V. 49

cum scripta sua ipsi pronunciant uerum etiam cum Uirgili, uersus, aut Ciceronis orationes legunt. quod adeo uerum est, ut in eisdem uocibus non solum ualde distantium inter se gentium sonum possis dignoscere, sed Apulum a Lucano, Siculum a Calabro, Campanos ab Hetruscis, Romanos ab omnibus facile discernas. nam ut uoces & linguas tractuum, ac regionum ratione disserre certum est: ita sonum uocis pro locorum diuersitate, alium atque ah um esse, nemo dubitarit. anus certe Attica Theophrastum, summo studio Attice loquentem, sono uocis ducta, Atticum non esse intellexit, &hospitem appellauit. & . Valerium Soranum, hominem suo seculo literatissimum, a Romanis, quanquam lmperitiS, UO-cis sono & lenitate uictum suisse, apud Ciceronem L. Crassus affirmat. uerum hanc soni uarietatena nahil obesse, quo minus de rhetorum rhythmo praecipere prudenter possitnus, & utiliter discere, ex eo patet, quod hic rhythmus, qui oratorius dicitur, non e quibus uis sonis nascitur, sed ex ijs, quos reddunt tum longae tum breues syllabae, ita positae, ut uersum quidem nullum faciant, rhythmum tamen reddant quendam delectabilem, & qui ad uersuum prope suauitatem accedat . itaque nulla uel imporitorum, uel peregrinorum hominum rusticitas,& infantia eruditos unquam potuit impedire, quo minus ni unerose scriberent, ac loquerentur, si modo scirent ac uellent. neque enim aut Athenis, cum florerent D

mosthenes & Aeschines, aut 1 mae ..cum primas in ro L. Cras Ius &M. Antonius obtinerent, indocti ac peregrini homines desuerunt, qui uel illic grecae uel hic latinae linguae sentim mutarent, & inepta pronunciatione corrumperent. Cicero certe scriptum reliquit, non defuisse illis te poribus , qui uel molli & muliebri, uel absono atque absurdo, uel rustico dc agresti uocis sono loquerentur, ac se palam rigendos exhiberent. nec

tamen deterritum videmus eloquentissimum uirum, quominus de nimmeris tam multa, quam alius nemo, praeciperet, &ipse numerose diceret

ac scriberet, non in orationibus modo, sed etiam in dialogis, quos utique sermonibus ex tempore effusis uideri similes uolebat. Nec uero aut tam oppressum a barbaris Latium unquam suisse, aut tantam unquam peregrinitatem urbi infusam crediderim, ut latinae linguae sonus in nemine promsus superes lat. hodie certe Lati) atque urbis indigenae latinae uocis sono reliquam omnem Italiam, ne dum gentes exteras, superant. Quod si isti non solum sonum, sed totam linguam penitus immutatam dicunt atque com ruptam, & neminem putant esse qui Latine loquatur; uideant, ne totam

plane Europam aduersum se concitent: in qua iam non Itali modo, dc Galli, ac Germani, sed Britanni quoque, & Scoti magnis de rebus adeo pure & Latine scribunt; ut hoc seculo latina locutio ad antiquam purit,tem reuocata uideatur. Uerum ut pertinaciter pugnantes aliquid inam latum esse pervincanti nunquam tamen, aut quantitatem, aut sonos, aut spiritus syllabariun mutatos esse, poterunt ostendere. quantae enim apud

Plautum, Lucilium, &Q. Ennium fuerunt syllabae, tantae post tot secula apud omnes adhuc manent: & quae apud antiquissimos acutae, graues, ac

99쪽

IO VITAE RIA PICII

circumflexae suerunt, in eodem hodie quoque sono perseuerant. Spiri tuturi quoque ratio eadem adhuc cisse deprehenditur, quae abhinc nullo annos ac sexcentos suerat : aut, parte in hac si quid aliquando mutatum

est, id parum admodum filisse deprehendes . Cum igitur pedibus, ac 'Llabarum quantitate, dc tono ,& quasi cantu constet hic numerus; nec syllabarum quantitaS, nec tonus , nec spiritus:ab antiquorum consuetudine quicquam uariauerit: quid obstat, quo minus munerum hunc conficere, re de eo praecepta ueterum more tradere possimus ac debeamus i quis nim ignorat, ubicunque omnes suerint alicuius rei partes quanquam diu tectae, ibi tamen, si in unum adduxeris, totum polle constitui l constitui

autem solere, de debere, quam fieri potest aptissime i nisi quis aut tam hebeti , aut tam praepostero sit ingenio, ut, cum parata expolitaq; ante ocimtos atque inici manus extent membra omnia, e quibus uel Pludiae Miner ita, uel Polycleti Hercules possit confici, disiecta illa malit iacere, quam in aptum ordinem redigi, atque in signa orbe toto celebranda conlurgore. Quis porro, cum aedes strucre desideret, nec quadrati lapides, lignorumq;& laterum, ac reliquae materiae desit Copiae, struet quid em opus, sed adeo negligenter, ut nihil curet, cum quo lapide, ligno uc, aut latere, rem lapidem, lignum, aut laterem coniungat e nec consideret, quo mo-o copulari posiint,&qua sui parte stabiliorem firmiorem* queant ex hibere structuram incc l altem abscindat remoueat et si quid obstat, nec addat si quid deest, ut tota structura firmior fiat, tum etiam aspectu ipse pulchrior i sed omnia incondita, utcunque sors tulerit, coaceruet, ac sibi non tam domum quam ruinam pareti Huic similes sunt quicunque contemptis his, quae traduntur de numero, praeceptis mente circumsaiptas sententias incondita potius atque indillincta oratione iactari laetantur; quam, quae delegerint, uerba ita dimittere, ut suo quodque loco respondeat 3 c, cum possit, curent, ut periodi, colaq;, 3c commata omnia S prima ει media ad finem spectent, de alia atque alia terminatione claudantur. Quae tam absurda sunt, ut uix in animum audeam inducere, hominem tam celebri doctrina, atque eloquentiae fama nobilem, tale quicquam uel

dicere, uel sensisse. Quanquam si hoc non dicit ; quid aliud dicat, non

facile intelligas; cum tam insigni fiducia, ne dicam temeritate, affirmet stultum esse quicquam denumero solutae orationis praecipere non aliam ob causam. quam quia natiuus latinae linguae sonus hodie nusquam supersit. Proinde sum aliquando suspicatus, eum existimare hanc praeceptionem stultam propterea uideri posse, quod 3c in sero, & in curia, dc in concionibus oratores hodie non huina, sed suae quisque gentis lingua loquantur 3 gymnasia uero sophistarum. re nouorum interpretum iuris, uulgi semmone utantur: qui tam longe a latinorum ueterum puritate, ac stylo, dcxlegantia recesserunt, ut non tropos modo onuies, &olim etiam pueris nota elocutionis oratoriae schemata negligant, sed saepius ita generibus numeris, casibus, atquctemporibus turbentur, ut uix se possint explicare,

ne dum istas loratori, rhythmi delicias sectentur. Sed uereor fore, uti necti hanc

100쪽

hanc quidem excusationem accipiat iudex seuerus. si enim omnes onationes, omnes historiae, omnes dialogi alia, quam latina aut graeca lingua

fieri solerent; si nihil latine, nihil exquisite scriberetur ; aliquid fortasse

probabile dicere iuderetur. dissicilius enim rhythmi huiuς rationem accipere poliunt barbarae linguae, quam latina aut graeca: quod ratio syllabaal tum apud barbaros, non ut apud Gecos & Latinos , certis sit prae scripta legibus: aut, si quae sunt apud illos quoque huius disciplinae leges, non satatis sunt adhuc omnibus notae. oc tamen sic quoque nescio quo modo, nitura monente. liquem lana qualicunque orationi suae numerum adhibere coeperunt, nec minus diligenter solutam orationem hodie tentam exordnare, quam iam pridem certatim uersus facere, & expolire contenderunt.

sed cum orationes, dialogi, de didascalici de magnis rebus libri tanta pasta

si in cura latine scribantur, ut non pauci ad ueterum eloquentiam proxi-lme accedanti atque eorum scripta non sollina erudita, sed numerosa etiam,

de distincta sint, re ob id ipsiuntum audientibus tum etiam tacite legent bus grati ora: cur non hanc, si possumus, gratiam colligere quouis labor

nitamur t cum pr. Esertim uideamuς, ea, quae absono, uel nimis poetico,iuel identidem repetito numero uitiosa profluunt, ne indoctis quidem pia cere polia . Quin etiam, quod miremur, mens ipsa non sollina cum sono excitata est, sed sepe etiam per se, cum taciti legimus, totum hoc parum

distinctae dc expolitae orationis genus auersatur ac respuit. neque sane mi rum ; cumnumerus mentibus nostris suapte natura adeo sit cognatus, ut

Philoxenus animam esse harmoniam putariti mentem ipsam de re sibi iam. coniuncta polia iudicare. Cum igitur tam multa latine scribantur, de in scriptis etiam is, qui repente factus sit surdus, ac mutus, sibi uini legens nil meros possit agnoscere, dc hunc laudare de illum reprehendere; prudentis autem sit, de uirtutes orationis complecti, &eiusdem uitium sugere: profecto stultuin non est, de numeris praecipere . quid enim aliud hoc est, quam docere quonam modo culpam facile declines. Jc laudem consequatis 3 Nec quisquam milii persuaserit, hominem alioqui doctilin. natiui se ni appellatione intellextile modulatum aliquem, ac muscum sonum,quo uel Graeci uel Romani oratores suas orationes filia si poema aliquod cane rent. cur enim credam illum nescitia, quod omnes sciunt, oratores non canere solitos, sed dicere ruit recitare de scriptot quod quantum dillet acantu, Augustiis Caesar ostendit; cum segenti uoce nimis canora inquit: Si legis, cantas: si cantas, male cantas. At si quis paulo inolestior me umgeat, ac petat, qui sinatiuus latinae linguae soniis: non eum quidem diu cain esse, quo Fauni, dc Aborigines, dc Aurunci pronunciabant, sed in sin gulis literis eum, qui a literatis hominibus traditus quasi per manus ad nos usque descendit . in syllabis etfam multo certiorem pronunciandi ratioianem esse contendam. si quidem et otiatillibus uix ullam reperias, cuius grauitatem uel acumen, breuitatem uel longitudinem, exilitatem uel crastsitudinem quisquam mediocriter cruditus uel apud Graecos uel apud Latinos possit isnorare. In ijs porro attributis atque accidentibus syllaba

SEARCH

MENU NAVIGATION