Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 시학

51쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. II. ac

utiquamuis sescuplar proportionis pedes alijs anteponat, Heroos tamen non repudiet, ac ne Iambum quidem, &Trochaeum penitus ab oratore segreget, sed frequentem esse vetet.quod Crassus uidetur intellexisse cum in tertio de oratore inquit: Iambum, Ac Trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles Catule uester. Non enim Iambum dc Trochariun simpliciter, sed Iambum &Trochaeum stequentem dicit : ut Aristoteles non omnino hos ablegarit, sed monuerit cauendum esse ne crebri essent 1 ne percussiones illorum insignes uersum facerent, & orationem nimis humilem. Relinquitur ergo, ut aequar, dc duplar, dc sesqualterae proportionis pedes ad solutam orationem adhibeantur, scd eorum alij humilibus, alij amplis, alij utrisque in t accommodati, ita omnes boni, si suo quisque or tionis generi accommodentur, & loco apto ponantur. quod Fabius quo que confirmat : qui in nono institutionum suarum libro mirari se est . in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes eligerent, alios damnarent: cum nullus sit, quem non sit necesse in oratione deprehendi nec enim, si maxime uelimus, aut Paeane illo, quem a Thrasymacho inuentum laudat Aristoteles, de illum secuti Theophrastus, ac Tlieodectes; aut Dactylo, quem sequitur Ephorus, semper uti possumus. Nec uero semper licet aut Spondet tarditatem, quam Ephorus reformidati aut Trochaei celeritatem, aut Iambi humilitatem, quam contemnit Aristoteles, penitus auertere: si quidem nobis uel conniventibus subrepunt, uel etiam inuitis in orationem irrumpunt. Verum ne si possemus quidem, facere id semper debemus: ne solutam orationem arctius, quam deceat, alligemus, dc uersum non tam, ut iubemur, euitasse, quam, quod non permittitur, fecis. se uideamur. nam si uel ad Paeanas solos , uel ad Dactylos redigetur oratio: quid aliud erit, quam uersus rhythmusve Paeanicus, aut Dactylicus est quidem uersus re poetici rhythmi ea re praecipue distant a soluta oratio ne, quod ad paucos & certos petas sunt redacti, ut rhythmi Pyrrhichiaci ad solos Pyrrhichios, ut hexametri Heroici ad Spondeum, dc eos, in quos dissolui potest, Dactyliun, Anapaestum, ac Proceleumaticum. Iambicus uero ille merus, dc, ut ait Flaccus, primus ad extremum similis sibi ad Iambum, atque eum, in quem diuisa longa resoluitur, Tribrachum: quem ta men haud sati; scio an in ultimo loco queas deprehendere. Orationi uero solutae nulla prorsus est dicta lex, qua uel ad paucorum , uel ad certorum pedum genus inuita redigatur; seὰ omnibus, qui uel dupla, uel aequa, uel

seIcupla, uel sesquitertia ratione diuiduntur, uti permittitur . proinde una cum Cicerone, nullum pedem a soluta oratione prorsus ablegandum,censeamus i uerum ita meliores adamemus, ut atris tamen locum suum relin

quamus 3 & sesqualteram istam, ac uicinam illi & quasi cognatam sesquitertiam proportionem ita ueneremur, ut nec aequae sua tarditas, ae sublimitas, nec duphe celeritas, ac popularitas fiaudi fuisse uideatur; sed soluta, nec tamen uaga, ac dispuens oratio, nulli ex omnibus pedibus locum suum deneget, atque imumquenque, ubi res ipsa postularit, ac tempus; admittati ut autem melioribus uti fiequentius facile possimus, id non item

52쪽

Io UITAE RAPICII

ba laetent, quae nec augeri, nec minui, nec, sicut a musicis hodie fieri solet, contra poetarum morem produci modulando aut corripi possunt; sed commutatio,& collocatio non inepta praestabit; ut & in humilibus dupla, α in amplis sescupla, & in utrisque uti aequa numerorum proportione possimus. Ex his satis iam clarum est, non solum cur & quo modo ueteres Cicero reprehenderit, uerum etiam quid ipse faciendum nobis senserit: ac si non dum penitus aperta & plane munita, certe multo iam minus est impeditaad numeros oratorios consequendos uia. Nobis uero ignosci aequis. simum est, si minus exacte, quam aliquis sorsan expectasset, haec explicauimus: cum Cicero ipse assi et, multo dissicilius esse uti oratione, quam Mers bus: quod in illis definita sit ac certa lex, quam sequi sit necesse; ad oratoriae dictionis rhythmum tam multis pedibus locus pateat 3 ac tam dii bijs praeceptis ea pars artis sit inclusa; ut uix cuiquam liceat constituere, qui Sus ingressa pedibus oratio & a uersu recedat,sit erudita uerborum

collocatione numerosa. qua nos dissicultate superata, rem totam multo,

quam prius suerat, his libris apertiorem reddidimus. nam qui uitia, quae ostendimus, effugerit, &, quos meliores numeros suo quenque loco esse ex ueterum auctoritate tradidimus, sectari uoluerit; ei uel nihil, uel certe non multum ad numerosae orationis laudem desuerit. Uerum quisquis haec , a nobis summa cura collecta,legerit, & adhuc sibi satisfactum non putarit; is autem diligenter consulet.cui si,quasi non satis exercitatae, fortasse dissidet; obseruabit ueterum oratorum clausulas, &, quod rarissime fieri deprehenderit, euitabit 3 quod frequenter factum uiderit, id in usus suos securus admittet. Neque uero te studiose lector huius obseruationis labor teneat: hinc enim tibi & uerborum copiam, orationes antiquorum frequentius legendo, comprobabis; & laudabilium numerorum agnitionem, syllabas diligentius intuendo. consequeris . tu modo uide, ne aut timore degeneri animum despondeas: aut praecipiti audaciae, quae sunt ab eloquentissimis

uiris obseruata, contemnas . neque tamen in numerandis syllabis ac pedibus esse te uelim nimis anxium, cum scias incompositos, ac deteriores numeros latere, si bonos circunfuderis, hoc est si principiaac fines diligenter

obseruaueris, media uero non penitus neglexeris. uerbis autem tum pro-Prbs, tum translatis,tum nouatis,aut uetustis ita utere; ut onmia ad rem sint

accommodata; & ex ijs deligas tum sonantiora, tum leniora; ut & auris ueterum lectionibus exercitata, & ratio ab eruditis rhetoribus tradita suad

binac timere desinas,cum omnia plane tuta uideas,et orationem re uer ut

dicitur,solutam esse cognoscas: quando, quod ad pedes attinet, nullus frire si locus, qui non, eorum quemcunque uolueris, admittat. uelle autem

debes in humilibus duplae proportionis pedes, in amplis sescuplicis,&sesquitertiae,in utrisque uero aequae: nec id tamen diligentissime facies: Minatur enim hac in re mediocris diligentia, nimis exquisita culpatur: unica illa cura relinquitur, ut in principbs, ac clausulis numeris quam potes optimis utare; media uti inter se recte coeant, labores 3 tum demum, ne comprehensiones redundare, ne ue debiles ac mancas esse patiaris.

IOUITAE

53쪽

I Tu A E RAPICII

nere uidebatur, ut, quae de periodo, commate , dceolo dicturi sumus , ea prius explicaremus , quam quicquam eorum, quae de numeris dicta sunt, attin

geremus : ego tamen antiquorum rhetorum uestigijs

haerere malui; quos de numeris prius tractasse, quam de his rebus, iudebam: haud equidem credo, quod non dc ipsi uiderent commata, cola, ac periodos quasdam quasi partes eu se, ex quibus constaret oratio 3 numeros uero quasi consequentia, & accidentia quaedam partium eiusdem orationis existimari posse, ideoq; ab ea longius distare,ac posterius quam partes, quae a toto abesse nunquam possunt, debuisse considerari : sed quod animaduertebant, canere institue tem, prius soni dimensiones animo concipere, quam caneret; & poetas nullum uerbum prius in uersus coni jcere, quam syllabarum omnium spatia considerarent . ita eum, cui numerose libet dicere, prius, quam qui quam contexeret, diligenter intueri oportere iudicarunt, quae quibus locis uerba concinne, ac modulate poni queant. hoc autem quid aliud est, quam orationis quas cantum, idest ipsuIn, prius explorare, quam aut dicere incipias, aut scribere t Huc accedit, quod multi cola ipsa, commataq;. & periodos non tam ut partes materiae,quam ut habitus quosdam, ac consermationes, figurasq; orationis inspici debere sunt arbitrati; ideo interea, quae dicuntur , numerare non dubitarunt. quod si ita est; non uideo, cur reprehendere quisquam hunc ordinem iure possit; cum nemo dubitet, numerum propius ad ea, quae subsistunt, accedere, quam habitum. hic enim orationem, quasi aliunde allata uestis, exornati numeri nescio quo pacto magis uidentur innati. Huc accedebat, quod studiosum lectorem, ac tituli memorem de numeris intelligere statim uelle

arbitrabar, de illius desideria longius differre non sustinebam. Uerum, utcunque res se habet; uel nihil, uel certe parum iacturae fuerit, has quaestio nes, quae plus laboris quam utilitatis legenti asserunt, suspenso potius gradu transire,quam pertinaci, & nihil profutura sedulitate sectari. nihil enim prohibet, quin, si cui placuerit, haec ipsa prius legat, quam superiora. Cm

terum, quod ad rem hanc attinet, uesin mihi a Latinis hominibus permitti, ut in re multo diligentius a Graecis tractata, quam a nostris, nominibus saepe utar graecis. id enim propterea faciendum putaui, quod in toto hoc tractatu graeca& notiora sunt, & minus ambigua, quam latina . comma Gnim,colon,& periodos adeo apud artium scriptores uulgata sunt,ut nemo uel mediocriter eruditus non intelligat. at incisum, dc caesura, & caesum, re articulus, & membrum, items ambitus, & circuitus, ct comprehensio,

54쪽

ae continuatio, & circunscriptio, etsi latina sunt, dc maxima ex parte i Cicerone modificata, & in hunc locum aliunde translata, nescio quo tamen casu adeo uel ambigua, uel obscura s uni, ut in ipsis non solum imperitiores possint haesitare, sedi, etiam, qui prae se nihil alios scire crediderunt, in

ambitus comprehensionis, ac continuationis, & circuitus significatione ita aberrarim, ut, quas Cicero unius rei quatuor appellationes statuerat, i)s

illi quatuor res inter se longe diuersas significari scriptum reliquerint :quam recte, ipsi uiderint. nos, quantum possum us, magnorum auctorum uestigia insistentes, hominum studia adiuuare tentabimus: &, quo facilius totum hoc, quicquid est, possit intelligi, a commatibus, quae breuissima sunt, orsi, usque ad longissimas periodos,& ea, quae uera: pcriodi modum excedunt, ita progrediemur, ut, quae uel ab abis scripta sunt, uel a nobis non inutiliter, ut speramus, excogitata, quam fieri potcrat breuissime pe sequamur. Comma igitur & in musicorum canticis, di in poetarum uersibus, & in soluta oratione deprehenditur. Et apud musicos quidem Philolaus Pythagoricus, ut resert Boetius, dixit, comma esse spatium, quo

maior est se iii octaua proportio, duabus diesbus, idest duobus semito-nbs minoribus . idemq; in duas partes inaequales diuidens tonum, cuius principium statuebat in uigintis optem unitatibus, qui primus cubus est a pruno impari, maiorem toni partem appellauit apotomen, minorem dieiin i ita ut apotome quidem quatuordecuri unitates haberet, diess trcdecim. unitatem illam, qua duo ista inter se disserunt, comma appellauit: idq; in duas partes aequales partitus cst, quae schismata nominauit . &ab hoc quidem musicorum commate uel nulla, uel certe modica ad orat rium coimna duci similitudo potest. Apud poetas uero commatum duo genera sunt, alterum, quod ad uersuum modulationem cantumq; pertinet, nec adsensu in respicit; quam grammatici iuniores uulgata uoce carsuram . & graeca appellant: alterum, quod adsensuum distinctionem spectat, commune omnibus, qui quocunque modo uci scribunt aliquid, uel loquuntur. quod oratores ad similitudinem, mensuramq; co-xum commatum & caesurarum, quae in uersibus dimetiendis rcquiruntur, in solutae orationis partus quibusdam partibus effingere, atque exprimere tentarunt . Caesura autem, ut uulgato uerbo utar, est ex integro uersu ideo caesa ta suspensa pars, ut canentibus respirandi facultas praebeatur. horum

uero commasium,tarsurarum ue,qtiae ad uersuum inodulationem sunt e X- cogitatae, non unum geniis, aut unus modus est, sed aliae semipede, aliae integro pede, omnes uero orationis finita parte clauduntur. atque eae multo arctiori lege, ac certiori pedum, & syllabarum numero constant, quam commata, quae uel in soluto sermone, uel in poemate posita, ad sensum pertinent. proinde etiam notiores illas esse, quam haec, dubitandum non

est . ideoq; ex rei notae similitudine eam, quae minus nota cst. investigare instituimus. haec enim,quae quaerimus, orationis solutae commata uel propter multiplicem pedum tiari cratem, ac latissime patentem numerorum licentiam, uel propter arcti sis muni cum membris contextum, ac propC

gemellam

55쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. III. 23

gemellam si nilitudinem, cognitu dissiciliora esse, certum est. Heroicum igitur hexametrum si notissimo enim uersuum genere similitudinem lubuit sumere ) locis aliquot incidi solere. & debere, certum est; & ante fi nem uersus, uel in pluribus locis, uel in uno saltem aliquem recreandi spiritus potestatem canentibus fieri oportere. ea porro loca sunt, ubi tertius, uel quintus, uel septimus , uel nonus semipes ita terminat partem oratis nis, ut idem sequontis pedis initium fiat. potest autem id unico in uersu uel uno tantum loco, ucl pluribus contingere :

Magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile:

In duobus:

Littora, multum ille & terris iactatus, & alto: - turri In tribus :Italiam fato profugus, Lauina luenit: si in omnibus:

Estigies sacrae diuum, Phrygi,q; penat .

Hae uersuum partes commata appellantur, de illud ius habent, ut ultimam sui syllabam, si breuis fiterit. possint producere: propterea quod parilam illam unius temporis iacturam silenti) mora compensat. fit enim post commata paula quaedam spiritus, quae pro uno illo, quod desideratur, tempore iure computatur. quod his exemplis facile patere potest.

Pectoribus inhians spirantia contulit exta. Omnia uincir amor: & nos cedamus amori.

Munera dehinc auro grauia, sectoq; elephanto. emio ἔ- Tuis hic omnia plena Muneribus ' b, Z-Tibi Pampineo gratii diis autumno. mi iEst&Trochaicum comma: ubi poli quintum semipedem breuis syllaba dictionem terminat, nec produci potest; ut, Fertur equis auriga. quod ideo Trochaicum appellant. qilia in tertia sede Trochamni finita dictio efiicit: qui deinceps cum sequenti statun 'llaba conii inctus Dactylum

reddit. Ex his commatibus critici tria tam superstitiose obseruant, Troachaicum. penthemimeres, hephthemimeres; ut eum uersi uri Hero icturi negent, in quo non aliquod horum postis inuenire. Sunt & alia duo in hexametriS commata. quorum alterum Priapei, alterum bucolici uersus propium est. Priapeum comma est, cum tertius pes Dactylus est, & cum

dictione pariter pes ipse finitur, ut, Cui non dictus Hylas puer Z cuius commatis ultimam syllabam qiiamuis longam Priapei carminis scriptores pie

runque corripiunt: & ut manifestius fiat comma, in posterioris commatis prima sede Trochaeum ponunt, ut, is in ob

Tectam vimine iunceo, caricisq; maniplis: & illud Catulli . x ut Hellespontiacaeteris ostreosior otis': & illud, O' colonia que in petis ponte laedere longo. ei Bucolicum uero comma est, ubi quartus pes Dactylus suerit, &parteiri

56쪽

IO UITAE RAPICII

orationis terminarit: quales apud Theocritum omnes sere deprehendum tur , apud Virgilium,

Dic mihi Damoeta, cui iuri pecus 3 an Meliboei Non, uerum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon. Infelix o semper ouis pecus. ille Neaeram. Hi omnes bucolicum, ut uides, comma habent. Potest quis animo concipere , etiam in primo semipede comma fieri ; quod smplex non in pte dici queat 3 ut, Non, uerum Aegonis. erit igitur, ut breuiter, & multito apertius repetam, hic ordo. Primus semipes, uel simplex comma, & monomeres, Non: Tertius semipes, uel comma semiternarium , uel trithemimeres.

Non ego te:

Quintus semipes, uel comma semi quinarium, & penthemimeres, Non ego te vidi: Tertius Trochaeus, uel comma Trochaicum,

Fertur equis auriga:

Tertius Dactylus, uel comma Priapeum, Barbatus linit hirculus: Septimus semipes, uel semi septenarium comma, uel hepte meres, Quid faciat laetas segetes: Quartus in lus, uel comma bucolicum, Infelix o semper ouis pecus:

Nonus semipes, uel seminouennarium comma, Iam ueniet uirgo, iam dicetur.

Sed & posteriores partes, hoc est eas, quae ad perficiendum uersum super sunt, commata appellari posse, quidam crediderunt. Fit tale quiddam re in Iambicis, & in Trochaicis, & in alijs uersibus . Sed & illa persequi longum est: & hoc ipsum, quod de Heroicis hexametris diximus, satis, ac sertasse etiam nimium est aὸ eam, quam quaerimus, simili tudinem. Quemadmodum igitur in poematibus hae caesurae canentibus respirandi facultatem praebent; dc uersui tantum gratiae, et auctoritatis addunt, ut sine illis non possit subsistere: sic in soluta oratione sunt quidam articuli, qui illam ita distinguunt, ut dc dicenti laxamentum quoddam uocis praebeatur, δίaudienti, aut legenti ad intelligendum latior aditus paretur. hoc autem inter poetica illa commata, seu caesuras, de haec, de quibus tractare instituumus, interest, quod in illis satis est, posse uersum apte incidere, finita, quia bus diximus, locis parte orationis; etiam si nullus adhuc subsit sensus, ut, Hellespon tia caeteris, dc, Falsa pedum primo: in his autem, quae non modo ad at mensionem temporum, sed ad structuram tam poeticae quam δε- Iutae orationis pertinent, sensum aliquem necesse est subesse, siue ille per sectus est, siue impersectus. Aquila Romanus, quem libertum Mecoen iis suisse legimus, sic definit: Comma est pars orationis, ex duobus au t plaribus uerbis, nondum quicquam absoluti significans, hoc modo: Ets u

reor

57쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. III. 29

reor iudices. quam definitionem ijsdem prope uerbis Martianus in librum de rhetorica suum transtulit.Quintilianus comma dicit sensuin esse, numero non expleto conclusum, & plerunque partem membri. Cicero non aperte ille quidem definit, sed ita describit tamen, ut intelligi propemodum possit quid esse comma crediderit. nam cum de ea oratione loqueretur, quae caesim & membratim,hoc est per commata & col ducitur, dc in iteris causis plurimum prodest; ita scriptum reliquit. saepe singulis,

saepe binis utendum est pedibus; &utrisque pedis pars addi potest; sed

nunquam sere ternis amplius. ex quibus uerbis, comma usque ad septem

semipedes progredi posse, intelligimus . nam cum pedibus singulis, aut binis, aut ternis utendum dixerit; nec numerum syllabarum, e quibus hi pedes con stent,expresserit. de dissyllabis, ac praesertim Spondeis, proculdubio intelligendum est : quod dissyllabi soli, pedes absolute dicantur. nam tetrasyllabi duplices dicuntur pedes , & numeri existimantur. trisyllabos alterplices quidam nominarunt. illi enim ex duobus di sisyllabis pedibus constant, hi ex uno dissyllabo, & aliqua alterius dissyllabi parte . Caeterum, quamuis semipes etiam breuis syllada dici posse uideatur: ij t men, qui de metris tractant, semipedem dicentis syllabam longam sine dubio intelligunt: quod & illorum usus probat, & Donatus innuit. cum ii ro duo semipedes integrum faciant pedem; nescio quo pacto uidetur se qui, ut, quemamodum e singulis syllabis longis fiunt semipedes, ita e bunis longis fiant ij, de quibus Cicero loquitur, integri pedes. atque inde

possumus suspicari, Ciceronem modum, mensuramq; commatum, a duabus syllabis longis non ultra septem uoluisse produci: propterea credo, quod, quae in honore sunt Heroici uersus commata. seu caesurae, semite narta, semi quinaria. dc semi septenaria, intra hunc longarum syllabarum numerum subsistunt. qua ratione adductum crediderim Hermogenem ,

ut scriberet, comma a quatuor & quinque usque ad sex syllabas procura re, , hoc est succenui dimensum ac finitum. nisi fallor,per ruatuor duos pedes, per quinque semiquinarium comma, per sex tres pees intellexit: quibus nos in oratione caesa uti debere ι Cicero docet; &partem pedis aalhci posse alserit: quam nescias an hic socialia cnni uocet. quamuis abj iis γλ lix appellent: an, quod uero longe smilius est, ob id epodo mensurari comma dicatur, quod, ut apud lyricos poetas breuissimus uersus est epodus, ac plerunque hemistichion, ita solutae or4tionis breuissima quaedam pars comma intelligatur. proinde affirmat idem He mogenes, etiam in paucioribus syllabis: ut in tribus, aut duabus inueniri: atque adeo etiam ex Demosthene profert duarum syllabarum comma. eae sunt, , idest necne. ex quo apparet, solutam orationem, ut multo liberiorem uersu, non admisisse illa modo commata, quae semipede claudumtur, sed ea etiam, quae integris pedibus absoluuntur. Exempla quoque,

quae Cicero assere, & intra paucas syllabas comma consistere, dc in pedes integros diuidi posse ostendunt: Domus tibi deerat:

58쪽

Io UITAE RAPICII

At habebas.

Pecunia superabat: At egebas. Haec ille quatuor commata ex oratione sua esse dixit: quorum secundum, dc quartum quaternis, primum septem, tertium octo syllabis partim longis partim breuibus constat, & ex integris pedibus esse possunt. Ex alia item sua oratione comma trium syllabarum assert: Di ximus . Illa quoque ex L. Crasso appellat commata, Missos iaciant patronos ; ipsi prodeant. quorum posterius quinque syllabis, prius octo constat. Ucrum, cum Demosthenicum illud comma ὀistyllabum, superius citatum, non aliam ob causam commacise Hermogenes dicat, quam quod illis duabus syllabis perficitur sensus; sequetur, ut, si uera est ea ratio, in una quoque syllaba, quae sensum perficiat, comma esse possit. quae cum ita fiat; arbitror iam patere, comma oratorium ab una ad septem syllabas longas progredi. neque in ijs commatibus uitio datur, si pro longa duas breues posueris; cum id in uersibus quoque, qui seueriori lege coercentur, sciamus esse permissum . quamuis autem passim sibi quisque reperire possit exempla, nos i men in gratiam eorum, qui uel rudes sunt, uel quaerendi laborem non sustinent, ex Rosciana Ciceronis promemus. & unius quidem syllabae coinma est, cum Erucium interrogans, atque urgens, ait: exhaereditauit ne ac

mox sibi ipse respondens inquit, Non . quo monosyllabo sensus perficitur . sit ergo exemplum monosyllabi commatis, Noni dissyllabi, Quid

hoc 3 trisyllabi, Quid ergo i tetrasyllabi, Quid oppugnas i pentasyllabi, Quid primum querar hexasyllabi, Patri non placebat. heptasyllabi, Innocens est quispiam. Vides septem comatum exempla ex Cicerone sum-ἱta: quorum primum monosyllabo uerbo perficitur, tria ex integris pedius constant, tria semipede clauduntur, nullum septem syllabarum aut decem temporum numerum excedit. neque hoc ideo dictum quisquam putet, quod non & longiora fieri posse existimem. Sunt & undecim tem-

Ea multitudo, quae erat lSunt & duodecim, ut, Quid, quaeso, eius intererat sin . si a distinui pSunt & tredecim, ut,

Fateor me sectorem esse . . II ' MI

Sunt quatuordecim, ut,

Quid hic incredibilis cursus lQuae iam potius membra uidentur appellanda: praesertim cum apud non in cloctum Hermogenis interpretem legamus, quosdam fuisse, qui, comma & colon idem esse, hoc modo probari posse iudicarint. si comina epodo mensuraretur,& colon est epodos; comma quoque colon est . comma uero mensurari epodo, testis est Hermogenes; & epodum colon esse docent lyrici poetae, qui eas odas, quae strophe atque epodo constant, λονς uocant; qualis est illa:

Diffugere

59쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. III. 3o

Diffugere niues: redeunt iam gramina campiS, Arboribusq; comae: &illa, Ibis Liburnis inter alta nauium Amice propugnacula.

Et sere omnos, quae eodem libro continentur. Hermogenes, dc Demetrius Phalereus commata, ac cola in eo tantum differre aiunt, quod haec breuiora sunt, illa longiora. atque ideo mirum uideri non debet, quod quidam scriptum reliquere ; breuissimum colon interdum comma nominari lac contra longissim uiri comma , nonnunquam colon appellari. si quidem quae in confiiiijs sita sunt, plerunque ambigua esse consueuerunt. In quarto rhetoricorum ad Herennium comma articulum dici puto. est autem articulus, ut ibi scriptum est, cum singula uerba interuallis distinguuntur, caesa oratione, hoc modo. Acrimonia, uoce, uultu aduersarios

perterruisti, inimicos inuidia, iniurijs, potentia, perfidia sustulisti. In eodem libro itidetur articulus a membro non longitudine, dc breuitate, sed celeritate, Sc tarditate distingui: quod articulus celerius, ut ibi legitur, &crebrius ueniat; membrum, tardius ac rarius. apud Aristotelem comm tum nulla, quod sciam, mentio est. ludetur enim magnus ille uir existimasse. haec a membris non magis esse distinguenda, quam Thrax a Pygmaeo in eo, quod homo est, distinguitur; sed magnitudine sola disiungi

oportore i ut haec parua, illa magna esse membra uideantur. V erum, ut opinor, operae pretium suerit, hoc loco corum cogitationibus occurrere,

qui pos Iuni iure mirari, Aquilam & Martianum putasse comma esse partem orationis, quae ex duobus, aut pluribus uerbis constet, nihil adhuc absoluti significans . uidentur enim dicere , sensuiri non solere aut posse absolui ac perfici commate. quod utique falsum cst. nam commata non imperfectum, dc suspensum modo sensum, sed persectum quoque dc ata solutum habere possunt. quod 3c Demetrii de Hermogenis auctoritas, de res ipsa per se ostendit. Cicero quoque, cum laudaret usuari eius orationis , quae caesini fit, ostendit, incisis, hoc est commatibus sensus solere sumarna cum utilitate causarum perfici. quanquam igitur dubitari potest, doctissimos homines diuersa sentire: tamen, qui rem paulo diligentius in spe Xerit, dubitare ac mirari desinet, atque illos neque labi neque dissentire intelliget. Comma enim, si, tanquam pars a toto suo auulsa cons deretur; non prius, quam cum alijs partibus in totum suum redigatur, sensum perta fici et . si quidem ut nullae partes, nisi iunctae, totum perficiunt: ita ne commata quidem, nisi cum alijs sui totius partibus iuncta, possunt sensum in tegrum absoluere, atque perficere . quod ipsum dc de membris est diceniadum : at si haec eadem non ut partes, sed ut proloquia quaedam absoluta, 3c ad nullum omnino totum relata acceperis: sensum per se absoluunt, ac perficiunt. Quod si quis molestius ac pertinacius instet, ac dicat , commata & cola partes semper esse, id ipsis nominibus ostendi affirmet; quod commata alicunde abscindantur, dc cola sint alicuius corporis cola, hoc est membra: illud responsum uolumus, potentia semper partes esse,actu non

60쪽

semper. &, quemadmodum Aristoteles caput dc manum, si diuellas a reliquo corpore, iam non rationis, sed uocis communicatione sola caput manum dici putat: ita credi par est, dc cola, quae nullam compostam periodum constituanti & commata, quae neque periodi neque membri pa tes sint, sola nominis, nulla rationis communicatione sic gici, & aequi uoce

cola commataq; nuncupari. Vsum uero commatum minantibus, ac te

rere uolentibus, utilem esse ostenderunt Lacedaemoni j, misia ad Philippum Macedonem epistola; in qua nihil aliud erat scriptum, praeterquam, a theri mς Muci M. quibus uerbis minabantur suturum,ut,nis asi inceptis de-ssteret, uictus ac fugatus in eas calamitates incideret, in quas Dionysius a Siculis eiectus olim incidisset, de apud Corinthios propter inopiam literas docere coactus esset. Eadem compositio est apta sapientibus, qui paucis uerbis magnas dc graues sententias complecti amanti ut, Nosce teipsum, Nihil nimis . nam ut in minimis seminibus maximarum sirpe arborum uis continetur: ita breuissimo uerborum contextu late patentium sententiarum uirtus saepe comprehenditur. Ad haec, commatum breuitas enunciandis ijs,quae graece dicuntur,aptissima existimatur; item ijs, quae Latini dicta nominant. Altercationes quoque oratorum, dc poetarum dramata solent commatibus magna ex parte constare. Proinde stultum est dicere, ijs sensum nullum perfici, quinus tam graues, dc acutae sententiae; quibus tantae in iudicialibus causis altercationes, tam multae poeticorum dramatum partes solent enunciari. Denique, cum cola a commatibus sola mensura differre, dc Aristoteles sensisse uideatur. Ac Hermogenes ac Demetrius aperte dicant; dc, ut mox dicemus, singula plerunque cola sententiam ac periodon etiam perficiant: nihil dubium est, comm tibiis quoque sensum saepe perfici i quamuis tunc imperfectum habeant, cum membrorum uel periodorum partes sunt 3 dc eo, ut ad totum quoddam suum solent referri. Sed iam de colis quoque tractemus; ut deinceps aptius ad periodos ueniamus. Colon ab artium scriptoribus uarie describi Mideo: dc quamuis eodem pene omnes tendanti mihi tamen faciendum Putaui, ut, quas legi descriptiones, eas propemodum omnes in hunc locum conferremi ut unusquisque, quam maxime probasset, eam sequor tur. Colon igitur, ut quigam ai unt, est portio orationas, uerbis absolu ta, sensum aliquem exhibens. Alij sic. Colon est oratio uno spiritu prolata quae totam sententiam, uel partem eius breuiter absque interii allo absoluit. Aristoteles, cum de periodo uerba feci ila t,eam ita diuidens in formas duas, ut alteram diceret esse ασήλ. , hoc est smplicem, quam dc monoc Ion uocant; alteram uero in colis positam, quam e colis constare intelligimus; statim hanc coli subiecit. Colon est altera huius periodi pars: fit autem colon ipsum aliquando periodus. Archedemus uero, ut ait Dem trius Phalereus, apertius ac persectius colon definiuit: in unum enim coegit Aristotelicam definitionem, & id. quod post definitionem statim ab eo erat illatum, hoc est, colon etiam esse sinplicem periodum; atque ita definiuit. Colon est aut simplex periodus, aut compostae periodi pars. quam

tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION