De cultu, veneratione, intercessione, inuocatione, meritis, festivitatibus, reliquiis, et miraculis sanctorum, catholica assertio in quinque classes distributa, ... F.Thoma Beauxamis Parisino, ... actore

발행: 1566년

분량: 284페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

Ahia dissolutionem regni Israelitici apud

Salomonem pr dicens,merita sanctorum defunctorum vivis proficere docuit. Dixit itaque dominus sper Ahiam) Salomoni . Quia habuisti hoc apud te , &non custodisti pactum meum,& praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum,& dabo illud seruo tuo: veruntamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum. De manu fili j tui scindam illud nec totu regnuaufera sed tribum unam dabo filio tuo propter David seruum meum,& Ierusalem quam elegi.sA.lium. S.Chrysostomus hom.2. in psal. so.& ho. s. de vitiis & virtutibus liqc dei verba examinan brem, inquit admiradam & ineffabilem clementiam.Dauid mortuus est, & vivo patrocinatur. Miraculum quod contigit circa annum mundi 3ios.& ante Christum 8s . quo aperte docetur virtus sanctarum reliquia

rum,

Mortuus est Helisaeus, & sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos , dc proiecerunt cadauer in sepulcro Helisaei. Quod cum tetigi se set ossa Helisaei , reuixit homo, & stetit super pedes suos.

Magna itaque virtus sanctaru reliquiarumcuminexpectato absque ulla aut prece,aut fide cor-

82쪽

ibidem.

pus illud proiicientium, mortuus resurrexerit. TOBIAS senior filio Tobiae in Rages Medorum profisciscenti valefaciens anno ante Christum 722. Angelorum subsidia & comitatum plurimi ducendu es . se docuit: dicen S. Bene ambuletis & sit Deus in itinere vestro, Sr , AAngelus eius comitetur vobiscum. Idem ad uxorem.

Noli flere, saluus perueniet filius noster,& saluus reuertetur ad nos, & oculi tui videbunt illum: credo enim quod Angelus Dei bonus comitetur ei,&bene disponat omnia quae circa eum geruntur:ita ut cum gaudio reuertatur ad nos.

S. R A P H A E LAngelus apud Thobiam

circa annum mundi 31 o. & ante Christi aduentum 722. haec affatur.

Quando orabas cum lachrymis, & sepeliebas mortuos,& derelinquebas prandium tuum, &mortuos abscondebas per diem in domo tua,& nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. statio. Quid est vero orationes alicuius offerre, nisici pro eo etiam intercedere i V DIT H amputato Holofernis capite, S. Angelorum curam de vivis satis testata est,anno in udi 32so.& ante Christum 7ia. his verbis usa.

Ecce caput Holofernis principis militiae Assy-

83쪽

custodes.

riorum:& ecce conopaeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua , ubi & per manum foeminae percussit illum: Dominus Deus noster. Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodiuit me Angelus eius & hinc euntem,& ibi co-

morantem,& inde huc reuertentem &non

permisit me Dominus ancillam suam coinquinari , sed sine pollutione peccati reuocauit me vobis gaudentem in victoria sua in euasione mea,& in liberatione vestra. scholion. Refertistima est sacra scriptura similibus testimoniis,quibus Angelos nobis custodes,viς duces,& administros a Deo deputatos esse,asseritur. Sic Angelus Domini tollens se, qui priusprqcedebat castra Israel , cu populus per mare rubrum persequentibus Aegyptiis, ambularet: abiit post Pharaonem & exercitu eius, & cum eo pariter columna nubis, ut castra Aegyptiorum a castris Israel secerneret, ne Pharao cum suis in Dei populu irruere posset. Proinde Dominus:Ecce, inquit, Moy si, Angelus meus p rq cedet te. Angelus quoque Domini in via con , --.i,utra Balaam , docet abstrusa cordis Balaam sibi nota. Angeli pro Helisaeo ex aduerso Dothaim . Reg. 6.dpugnare parati in Syrios: Angelus Domini in Castris Sennacherib centum octoginta quit que millia Assyriorum una nocte interficiens, satis superque, satis quatum nobis subsidia eorum utilitatis afferant,aperte demonstrant. F

tetur ipse Petrus se ereptum ab Angelis,Chria - stus

84쪽

stus docet etiam his qui minimi sunt Patris Angelos delegatos. Hoc si admittunt, Hagio ma- chi, cur nos beatorum subsidiis releuari negat3Nolim hic de Angelis septem Ecclesiaru Grς-ciae, disserere: fiat est in Angelis collegisse, nos

etiam Patrociniis sanctorum qui aeterna scelucitate donati sunt adiuuari de nobis eos curan gerere, nobis opitulari, nostrae viae duces de re. t duces esse colligere: Nec beatitudinem eam sol' licitudinem prohibere, cum Angeli beati sint, nec proinde miseria dicatur affici,aut a suo ste licitatis gradu excidere, si nostra norint,curent:&prosequantur. IO SI A S rex Iuda facto docuit reuerenti-lam exhibendam corporibus piorum viroru: ut scribitur, . Reg.2s. lConuersus Iosias vidit:sepulcra quae erant in o. monte Bethel. misitque&tulit ossa de sepultat cris, & combussit ea super altare&polluit iblud,iuxta verbum domini, quod locutus est vitdei qui pr dixerat verba haec.Et ait: Quis est titulus ille quem video 3 Responderuntque ei ci- ues urbis illius: Sepulcrum est hominis dei qui venit de Iuda: & praedixit verba haec quae feci l sit super altare Bethel. Et ait: dimittite eum: Nel ino commoueat ossa eius. Et intacta manserui ossa illius, cum ossibus Prophetae qui venerat

de Samaria.

BARUCH Propheta preces fidelium defunctorum confirmauit anno mundi. 33 7 ante Christum vero Gas. hac oratione.

85쪽

DE CULTU

sε -- 3. Domine deus omnipotens deus Israel audinue orationem mortuorum Israel, & filiorum ipsorum quia peccauerunt ante te,& c.

A Z A RIA S in fornace ardente per merita defunctorum Patriarcharum erui ab igne postulauit,anno mundi. 3358. & ante Christum s 4: ut habetur Daniel.3. d. Oravit sic Azarias.Ne quaesumus tradas nos in

perpetuum,propter nomen tuum: & ne dissupes testamentum ruum, neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum,& Isaac seruum tuum, & Istaei sanctum tuum, quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, Asicut arenam quς est in littore maris. κίν vestim lineis qui Area hae tempora apparuit Danisti iuxta'uium magnum quies tigris, sanctorum Mngelorum opem ,σpr M. I trocinia his verbis extulit. D-. Io.ed Noli metuere Daniel, quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te afflugeres in conspectu dei tui,exaudita sunt verba tua,& ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi vigi ti & uno diebus:& ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum. Et nuc reuertar ut praelier aduersus principe Pe serum.Cum enim egrederer apparuit princeps

Graecorum veniens. Verunt men annunciabo

tibi quod expressum est in scriptura veritatis:& nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi michael princeps vester.

86쪽

TAC IRARIAS Propheta sic induxit Angelum pro Israele orante,anno mudi. 3442.& ante Christum s2o.

Domine exercituum, usquequo tu non misere .

beris Ierusalem , & urbium luda quibus iratu, ' se esZIste iam septuagesimus annus est.Et respondit dominus Angelo qui loquebatur in me verba bona,verba consolatoria. IV D A S Machabaeus eo suos in Nicanorem pugnaturos armat quod & Onias & Ieremias defuncti pro ipsis deum deprecarentur anno mundi 38ΟΣ & ante Christum Iso. ut patet lib. 2.Machab. c.Is. Singulos autem illorum armauit non clypei &hastae munitione, sed sermonibus optimis de exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod uniuersos laetificauit. Erat autem huiusmodi visus. Oniam qui fuerat summus sacer 'dos, virum bonum & benignum,uerecundum visu,modestum moribus & eloquio decorum, α qui a puero in virtutibus exercitatus si m nus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. Post hoc apparuisse & alium virum,. aetate & gloria mirabile, & magni decoris habitudinem circa illum. Respondente vero Oniam dixisse. Hic est fratrum amator & populi Israel, hic est qui multum orat pro populo, re uniuersia ciuitate Ieremias Propheta Dei. IE S V S filius Syrach circa haec tempora m

morias sanctorum, festiuitates,& venerati nem commendauit,his verbis.

87쪽

DE C VLT V

Laudemus viros gloriosos & parentes notuos in generatione sua. Multam gloriam fecit Dominus,magnificentia eius a seculo. Illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defecerunt. Semen eorum & gloria corum non derelinquetur . Corpora eoru in pace sepulta sunt,& nomen corum vivet in generationem & generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum narret Ecclesia. Idem reliquiarum virtutem Helisaei exemplo succincte implicat: ait enim. In diebus suis Helisaeus non pertimuit princupem &potentia nemo vicit illu . Nec superauit illum verbum aliquod,&mortuum prophet uit corpus eius.In vita sua fecit monstra & in morte operatus est mirabilia. Idem memoriam iusti his verbis extulit. Collaudabunt multi sapientiam eius, usque in seculum non delebitur. Non recedet memoriacius, dc nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientia eius enarrabut ge tes:& laudem eius enunciabit Ecclesia. καὶ 'st.

88쪽

cti lis tertia confirmat sanctorum

s VFFRAGIA,

COGNITIONEM, ET

v ENERATIONEM EX NO-yo Testamento. christim ipse snctas in carti quae circa nos aguntur rescissim nobis congaudere docet,lLucas sco vobis quod ita gaudium G Laea inrit in caelo super uno peccatore poeni entiam agente,quam super nonaginta nouem iustisdqui non indigent poenite-i tia bic gaudium erit cora An-lgelis Dei iuper uno peccatore poenitentiam agente. statis. Nimirum cum sancti omnes sint Angelis dei rasi .m- aequales in caelo iuxta eiusdem Christi Iesu ης - veroa, coni equitur apertiisl me,non minus eos ι.uti, Oviae in caelo exultare, quam Angeli. Porro non exultant de poenitentia peccatoris,nisi eam nouel rint: quis enim de re ignota exultat ξ nec congaudent de conuersione, nisi & peccatori cum delictis inuolueretur, & compaterentur, &eius salutis essent solliciti. Iam si beatitudo est omnium desiderabilium finis, quod igitur ap-

89쪽

petent, nisi obstet malitia, pro suis assequetur. Idem Christus damnatum diuitem pro suis

fratribus orantem inducit. r...is. Pater Abraham miserere mei. Mitte Laetarum Damnatis Vt intinguat extremum digiti sui in aquam , ut orat prφμμε refrigeret linguam meam, quia crucior in hac gumς'' flamma.RORO ergo te Pater, ut mittas Lazarun adinai. ii domu patris mei. Habeo enim quinque fratres , ut testetur illis ne &ipsi veniant in hunci locum tormentorum.

. Istatis. Si morti aeternar addictus , & suorum vivetium sollicitus est,& quae circa eos aguntur restiro videtur,unde & pro eis intercedit: quanto magis sancti in coelo, qui & verbo in quo omnia videntur,fruutur, & perfectissima donati sunt charitate. Immo & amici Dei sunt,unde ora tes pro suis non excludantur Idem Christus sanctos post mortem quae hic agantur nosse & affici suorum impietate viventesque quid in defunctos spei reponere impietate aperte demostrat,apud I d os hec habens verba. Nolite putare quia ego accusaturus sum vos apud patrem.Et qui accusit vos Moyses in quo vos speratis. iratio.Q--n Non utique poterat Moyses dudum mortuus ἔ-daeis era- incredulitatis Iudaeos accusere, nisi quae circa eos fierent, nouisset. Et si accusare potuit incre I' dulos , cur non etiam pro poenitentibus Q -

90쪽

re, maxime cum in eum sperarent Iudaei Non enim sperabant ab eo,ut authore,bona & temporalia ED spiritualia sibi conferenda, alioquin Idololatriae notam incurrissent: sperabant igiatur in eo,ut patrono & intercessore. Idem Christus sanctorum veneratione his verbis implicat.

Si quis mihi ministrauerit, honorificabit eum

pater meus.

Iratis. A minori enim ad maius iusta ratiocinatio procedere potest. Si Deus omnipotens seruos Christi sui honorat: an non nos terra & cinis

eos honorare tenemuryAngelus Gabriel dignissimamvirginem Mariam sic salutare docuit. Aue gratia plena,dominus tecum.

Proinde Diuus Athanasius sermone de deipa ra.Basilius & Chrysostomus in Liturgia, immo& Gr ca & Latina omnis Ecclesia hac semper eam salute donauit. Sancta Elizabeth D. Ioannis Baptistie Mater, eam hisce etiam titulis donauit. Vnde hoc mihi,ut veniat Mater Domini mei ad me Benedicta tu inter mulieres. Et beata quae credidisti, quia perficientur in te, quae diaeta sunt tibi a Domino. Sanctissima Maria etiam ipsa perpetuam sit in Ecclesia venerationem praedixit.

SEARCH

MENU NAVIGATION