M.T.Cic. Rhetorici, seu De inuentione libri 2. Cum M. Fabii Victorini rhetoris doctissimi commentariis separatim expressis. Vtriusque margines notis numerorum distinximus, ita respondentibus inter se, vt perfacile fit commentariorum particulas cum M.

발행: 1537년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 연설

101쪽

's, DEIN VENTIONE His&huiusmodi rationibus ostenditur causam eXtra scri- is situ accipi no oportere. Secunda pars est, in qua est ostendendum si in caeteris legibus oporteat, in haci oportere. Hoc demonstrabitur si lex aut ad res maximas utilissimas, honestissimas, religiosi simaas videbitur pertinere: aut inutile, aut turpe, aut nefas esse tali in re non diligentissit ne legi obtemperare aut ita lex dilige te perscripta esse demos rabitur, ita cautum unaquaq; de re, ita quod oportuerit exceptu, ut minime coueniat quicqua in ta diligenti scriptura praeteritu arbitrari. Tertius locus est ei, qui pro scripto dicet, maxime neces artus, per quem os endat oportet, si coueniat causam cotra scriptum accipi ea tamen minime oportere, quae ab aduersariis afferatur. Qui loc' idcirco es huic necessarius semper is qui cotra scriptum dicet, aequitatis aliquid afferat oportet. Na summa impudentia cst , eum qui cotra quod scriptum sit, aliquid probare velit, non aequitatis praesidio id facere conari. Siquide igitur ex hac ipsa quippia accusator deroget, Omnibus partibus ius ius S probabi- , ius accusare videatur. Nisuperior oratio hoc omnis faciebat, uti iudices etia si nollent, necesse esset haec autem etias necesse no esset, ut vellent contra iudicare. Id autem fiet, si

quibus ex locis culpa demdsi rabitur no es e in eo, qui comparatione, aut remotione, aut relatione criminis, aut concessionis partibus se defendit, de quibus ante, ut potuimus, diligenter praescripsimus ii de his locis quos res post ut abit ad causam aduersariorum improbandam trafferernus: aut causa S rationes afferentur, quared quo cosilio ita sit in lege, aut in tes amento scriptum, ut sententia quoq; voluntate scriptoris, no ipsa solum scripturae causa confirmatum es evideatur, aut aliis quoq; constitutionibus factum coarguetur. Contra scriptum autem qui dicet, primum eum inducet locu ,per quem equitas causae demonsi retur aut ost endet quo animo, quo consilio, qua de causa fecerit: δ quam-ctique causam assumet, as umptionis partibus se defendet, de quibus ante dici una est. Atque hoc in loco cum diutius comoratus sui facti ratione, aequitate causae exornauerit,

102쪽

tame ex his locis fere cotra aduersarios dicet, oportere causas accipi: demdstrabit nulla esse lege, quae aliqua rem inutilem aut iniquam fieri velit, omnia supplicia quae a legibus

proficiscatur, culpae ac malitiae vindicandae causa costituta esse. Scriptore ipsum, si existat, Dei una hoc probaturum &idem ipsum, si ei tales res accidi stetit, facturis fuisse S ea relegis scriptorem certo ex ordine iudices, certa aetate praeditos costituisse, ut essentio qui scriptu suum recitaret, quod

quiuis puer facere posset, sed qui cogitationem a s equi possent, voluntate interpretari. Deinde illum scruptore inscripta sua stultis hominibus, S barbaris iudicibus Omitteret, omnia summa diligetia perscrutaturuiuisse: nuc vero quod intelligeret quales viri iudicaturi esset, idcirco eu quae perspicua videret,no ascripsisse: neq; enim vos scripti sui recitatores, sed volutatis interpretes fore putauit. Postea quaerere ab aduersariis, Quid si hoc fecissem Quid si hoc accidisset, eoru aliquid in quibus aut causa sit honestissima, aut necessitudo certis ima, tumne accusaretis 'Atqui hoc lexiuia qua excepit. Non ergo omnia scriptis, sed quaeda, quae per- icua sunt, tacitis exceptionibus caueri Deinde nulla rem

neq; legibus, neq; scriptu deniq; ne in sermone quidem quotidiano atq; imp i ,mest icis rectepos eadmi nisi rari, si nusquis velit,uba spectare no ad voluntatem eius qui verba habuerit, accedere. Deinde ex utilitatis ho statis partibus ostedere quam inutile, aut quam turpes id quod aduersarii dicat fieri potuit , aut oportere, id cruci. fecerimus aut pollulemus, quam utile aut quam hone: Deinde leges nobis charas ste non propter literas,q. 'a tenues Obscura notae fiat voluntatis: sed propter earum rerum quibus descriptu elli tilitate, e corti, qui scripserunt, sapientia S diligentia Post ea quid sit lex describe re, ut ea videatur in sententiis, non in verbis consistere: S iudex is videatur legi obtemperare, qui sententiam eius, non qui scripturam sequatur Deinde quam indigna sit eodem affici supplicio eum, qui propter aliquod seclusu audacia contra legem fecerit, tum qui honesta aut necessaria de

103쪽

y3 DE INVENTIONE causa, non ab sententia, sed ab literis legis recesserit atque

his S huiusmodi rationibus S accipi causam S in hac lege accipi, de eam causam quam ipse afferat, oportere accipi demo strabit. Et quemadmodum ci dicebamus, qui a scripto diceret, hoc fore utilissimum, siquid de equitate ea quaecuaduersario si aret, derogasset sic huic qui cotra seraptum dicet, plurimum proderit ex ipsa scriptura aliquid ad sua causam Ouertere, aut ambigue aliquid scriptum os edere Deinde ex illo ambiguo eam parte quae sibi prosit, defendere,

aut verbi diis nitionem inducere,&illius verbi vim, quo urgeri videatur, ad suae causae commodum traducere, aut eX

scriptorio scriptum aliquod inducere per ratiocinationem, de quapi si dicemus. Quacunque autem in re, quantiis leuiter probabili scripto ipse se defenderit, etiam cum aequitate causa abundabit, necessario multu proficiet: ideo quod si id quo nititur aduersariorum causa, subduxerit, omnem 161 illam eius vim Macrimoniam lenierit ac diluerit. Loci autem communes certis cassumptionis partibus in utraque partem conuenient. Praeterea ius qui a scripto dicet, leges ex se, no ex eius qui contra conanasserit, utilitate spe stari oportere: legibus antiquius haberi nihil oportere. Contra scriptum, leges in cosilio scriῖlcris, Mutilitate 5muni, non in verbis cbsistere quod inuignum sit aequitatem literis uris geri, quae voluntate eius qui scripserit, defendatur. Ex c5trariis autem legibus controuersia nascitur, cu inter se duae videtur leges,aut plures discrepare,hoc modo: Lex est, Qui tyrannum occiderit, Olympionicarum praemium capito,&quam volet sibi rem, a magistratu deposcito. imagistratus e cdccdito. Et altera lex, Tyrallo occiso, quinque elu: proximos cognatione masistratus, necato. Alexadrum, qui apud Phaereos in Thessalia tyranidem occuparat, Xor sua, cui Thebe nomen fuit, noctu, cum simul cubaret, occidit Haec filium suum quem ex tyranno habebat, sibi praemii loco deposcit. Sunt qui e lege puerum occidi dicant oportere. Res in iudicio est. In hoc genere utraque in partem ideloci itque eadem praecepta conuenient ideo quod uterque

104쪽

iores, hoc es ad utiliores, ad honestiores, ac magis necessarias res pertineat. Ex quo conficitur, ut si leges duae, aut si plures, aut quotquot erunt,coseruari non possint, quia di crepent inter se, ea maXime o seruanda putetur, quae ad maximas res pertinere videatur. Deinde utra lex posterius lata sit, na postrema quoque grauissima quaeque est . Deinde utra lex iubeat aliquid, utra permittat nam id quod imperatur, necessarii illud quod permittitur, voluntarium est. Deinde in utra lege, si no obtemperatum sit, pana afficiatur, aut in

Vtra maior poena statuatur. .unma Xime conseruanda est

ca quae diligentissimi sancta est. Deinde utra lex iubeat, Vtra vetet. Nam saepe ea quae vetat, quasi exception quadacorrigere videtur illam quae iubet. Deinde virile de genere omni, viride parte quadam, utra communiter in plures,Vtra in aliquam certam rem scripta videatur. Nam quae inparicin aliquam, de quae in certam quandam rem scripta est , promptius ad causam accedere videtur, S ad iudicium magis pertinere Deinde ex lege virum statim fieri necesse si, utrum habeat aliquam moram sustentationem Nam id quod statim faciendum sit perfici prius oportet. Deinde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur niti. Contraria

autem aut per ambiguum, aut per ratiocinationein aut perdiffinitionem induci, quo sanctius S firmius id videatur Dse, quod apertius descriptum sit. Deinde suae legis ad scriptum, ipsam sententiam quoque adiungere, contrariam legem item ad aliam sententiam traducere, ut si fieri poterit, ne discrepare quidem videatur inter se Postremo facere, si causa dabit facultatem, ut nostra ratione, utraque eccoseruari videatur, S aduersariorum ratione, altera sit necessario negligeda. Locos autem communes, S quos ipsa causa det, videre oportebit, ex utilitatis S honestatis amplissimis partibus sumere, demdstrantem per amplificatione ad utra tius legem acccdere oporteat. X ratiocinatione nasci is

tur controuersia, cum ex eo quod spia est, ad id quod nus-

105쪽

io DE INVENTIONE quam scriptu est,peruenitur,lio pacto: Lex est, Si furiosus est, agnatorum geliliumque in eo pecuni.aque eius potestas esto. Et lex Paterfamilias uti super familia pecuniaq; sua legauerit, ita ius esto. Et lex, Si paterfamilias intestati, moritur, familia pecuniaque eius agnatorum gentiliumque esto. Quida iudicatus est parente occidisse, ei statim quod effugiendi potestas noluit, ligneae soleae in pedes induetae sunt os autem obuolutum est folliculo,&praeligatum:deinde est in carcere deductus, ut ibi esset talisper, dum culeus in que coiectus in profluente deferretur, cdpararetur. Interea qui dam eius familiares in carcerem tabulas afferunt, testes adducunt. Haeredes quos ipse iubet, scribunt tabulae obsignantur. De illo post supplicium sumitur. Inter eos quil redes in tabulis scripti sunt, inter agnatos de haereditate controuersa est. Hic certa lex, quae testamenti faciendi iis, qui in eo loco sint, adimat potestate, nulla profertur. Ex caeteris legibus, 'uae hunc ipsum supplicio huiusmodi assiciunt,&quae ad testamenti faciendi potestate pertinent,per ratiocinatione veniendu est ad eiusmodi rationem, ut quaeratur, habueritne testamenti faciendi potestatem Locos autem in hoc genere argumentandi hos, huiusmodi quosdaesse arbitramur. Primum eius scripti quod proferas, laudationem cofirmationem.Deinde eius rei de qua quLatur cum eo de quo constat collationem eiusmodi, ut id de quo quaeritur, rei de qua constet, simile isse videatur. Postea admirationem percsitatione, quifieri possit,ut qui hoc aequum cile cocedat, illud neget, quod aut aequius, aut eodem sit in genere Deinde idcirco de hac re nihil est e scriptum, quod cum de illa re esset scriptum, de hac re is qui scribebat, neminem dubitaturum arbitratus sit. Postea multis in testibus multa esse praeterita, quae idcirco praeterita nemo arbitretur, quod ex caeteris de quibus scriptu sit, intelligi possint. Ucinde aequitas rei demostranda est, ut in iuridiciali absoluta. Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare de- Debit, quod faciet, si demonstrabit illud quod conferatur ab eo cur cdferatur, diuersum isse genere, natura,VI, magni -

106쪽

L I B. II.

tudine, tepore, loco, persona opinione squo in numero illud quod per similitudinem assertur, de quo in loco illud cuius causa affertur, haberi coueniat, Ostendetur. Deinde quid res cum re disterat, demostrabitur, ut no idem videatur de utraq; existimari oportere. Ac si ipse quoq; poterit ratiocinationibus uti, iisdem ratiocinationibus de quibus ante dictum est, utetur sit poterit, negabit Oportere quicquam, nisi quod scriptu sit,cbsyderare, periclitari omnia iura, si similitudines accipiatur, nihil esse pene, quod no alteri simile es e videatur: multis diisimilibus rebus, in unaquaq; re tantum singulas esse leges. Omnia posse inter se vel similia, vel

dissimilia demostrata. Loci comunes a ratiocinatione, oportere coiectura ex eo quod scriptu sit, ad id quod no sit scriptum, peruenire doneminem posse omnes res per scriptura coplecti sed eum comodissime scribere, qui curet ut quaedam ex quibusda intelligatur. Cotra ratiocinatione, huiuscemodi coniectura diuinatione es e, S i ulti scriptoris esse, non pos e omnibus de rebus Cauere quibus velit. Diffini 168tio est cum in scripto verbum aliquod est positum, cuius de vi quaeritur, hoc modo Lex est, Qui in aduersa tempest a te

navim reliquerint Onan Ia amittunto eorum navis N onera sunto,qui in naui rema serint. Duo quida, cum iam in alto nauigarent, eorum alterius nauis, alterius onus es et naufragum quenda natatem, manus ad se tendente animaduerterunt: misericordiaco moti, naulin ad eu applicuerunt,

hominem ad se sustulerunt. Postea aliquato, ipsos quoq; tepestas vehemctius iactare cCTit, 'ueadeo ut dominus nauis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret, Scinde funiculo qui a puppi religatus scapham annexam trahebat, navim quoad posset, moderaretur ille autem cuius merces crant, in gladium in naui ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculu acces ii, Mnaui quoad potuit, est opitulatus. Sc latis aute fluctibus, S tepestate lacbmutata, nauis inportum incolumis prouehitur. Ille autem qui in gladiu incubuerat, leuiter saucius facile est ex vulnere recreatus. Nauim cum onere horti triti sua quisque esse dicit.

107쪽

ior DE INVENTIONE Hic omnes scripto ad causam acceduli Meetaominis vi nam

scitur controuersia. Nam& relinquere nauem,& remanere

in naui denique nauis ipsa quid sit, diffinitionibus quaeritur. Iisdem autem ex locis omnibus, quibus diffinitiva constitutio tractabitur. Nunc expositis iis argumentationi bus, quae in iudiciale causarum genus acc5modantur, deinceps in deliberativum genu. demostrati uti argumctandi locos praecepta dabimus, o quod in aliqua costitutione omnis semper causa versetur, sed quia proprii latum harum causarum quidam loci sunt, non constitutione separati, sed ad fines horum generum accommodati. Nam placet in iudiciali genere finem esse aequitatem,hoc est partem quanda honestatis. In deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem mobis de honestatem, utilitate. In demonstrativo autehonestatem. Quare hoc in quoque genere causae quaedam

argumentationes comuniter ac similiter tractabuntur:quaedam separatius adfinem, quo referri omnem orationem oportet, adiungentur. At ille uniuscuiusque constitutionis exemplum supponere non gratiaremur, nisi illud videremus, quemadmodum res obscurae dicendo fierent apertiores, sic res apertas obscuriores fieri oratione. Nunc ad deliberationis praecepta pergamus.17 Rerum expetendarum tria genera sunt Par autem numerus vitandarum ex cotraria parte. Nam est quiddam quod sua vi nos alliciat ad sese, non emolumento captans aliquo, sed trahcs sua dignitate quod genus, virtus, scietla, veritas cst. Aliud autem propter sua vim Mnatura, sed propter fruetum, atq; utilitatem petendum, quod pecunia est.Est porro

quidda ex horti partibus iunctu, quos sua vi, de dignitate nos inductos ducit, S prae se gerit quanda utilitate, quo magis expctatur,ut amicitia, bona existimatio. Atq; ex his horum cotraria facile acclibus nobis intelligetur. Sed ut expcditius ratio tradatur, ea quae proposuimus, breui nominabuntur. Nam in primo genere quae sunt,honesta appellabuntur quae autem in secudo, utilia: Haec autem tertia, quia

partem honestatis rutilitatis cotinent, quia maior est vis

108쪽

L I B. II.

honestatis, ni sta res omnino ex duplici genere intelligetur: sed in meliore parte vocabuli cdferatur, S honesta nominitur. Ex his illud cdficitur, ut appetcdaru rerii partes sint honestas 'tilitas: vitadarti,turpitudo inutilitas. His igitur duab reb: duae res rides sui attributae, necestitudo Sc affectio quaru altera ex vi, altera ex re personis c50deratur De utraque post aperti' perscribem Nuc honestitis rationes prinni explicem' Quod aut totu, aut aliqua ex parte propter se petitur, honestu nominabina' Quare cultrauae partes sint, quaru altera simplex, altera iuncta sit, simplicem

prius colyderem' Est igitur in eo genere omnes resina vi atq; uno nomine amplexa virtus. Na Virtus est animi habitus natura modo rationi cdsentaneus. Quaobre omnibus eius partib cognitis, tota vis erit simplicis bonestatis 50-derata. Habet igitur partes quatuor, prudentia, iustitia, sortitudine, temperantia Prudelia est reru bonari malaru utrartique scicita. Partes eius, memoria, intelligetia,prouidelia. Memoria est per qua anim repetit illa quae fuersit. Intelligetia est per qua ea perspicit quae ut ProuidStia est per qua futuria aliquid videtur antequa factum sit. Iustitiaci habitus animi c5mum utilitate cbseruata, sua cuique tribue dignitatem Eius nitru est ab natura profectu: deinde quaedam in cdsuetudine ex utilitatis ratione venerui post ea res S ab natura profectas, ab c5suetudine probatas, lenia metus S religio sanxit Natura ius est quodio opinio genuit, sed quaeda innata vis inseruit, Vt religione, pletate, gra-tla, vindicatione,Obseruantia, veritate. Religio est quae superioris cuiusda naturae qua diuina vocat curam caeremoniam i affert. Pietas, per qua sanguine c5iunetis,patrihq; benevolis officiti de diliges tribuitur cultus Gratia, in qua amicitiari de officioris alterius memoria, de alteri remuneradi volutas,dtinetur. Vindicatio est per qua vis de iniuria, de omnino omne quod obfuturis eli, defendedo aut ulciscendo propulsatur. Obseruarti est per qua homines aliqua dignitate antecedere cultu quoda de honore dignatur. Veritas est per quam immutata ea quae sunt, aut ante fue-iri

109쪽

ro DE INVENTIONErunt, aut futura sunt, dicuntur. Cosuetudine ius est quod aut leuiter a natura tractu, aluit & maius fecit vis, ut religione: aut siquid eoru quae ante dixim', ab natura profectu maius faetu propter cosuetudine videm': aut quod in more vetustas vulgi approbatione perduxit, quod genus, pactu, par, iudicatu Paetu est quod inter aliquos couenit Par, quod inter omnes aequabile est. Iudicatu, de quo alicuius IIa aut aliquoru iam sentetiis costitutu est . Lege ius est quod in eo scripto, quod populo expositu es ut observet, cotinetur. Fortitudo es cosyderata periculoru susceptio, klaborti perpesssio. Eius partes magnificetia, fidelia, patietia, perseueratia Magnificetia est rer magnaru excelsaru caanimi ampla quadam S spledida propositione agitatio atq; adminisi ratio. Fidelia est per quam magnis de honest is in rebus multu ipse anim in se fiduciae certa cli spe collocauit. Patietia est honest alis aut utilitatis causa, reru arduarsi ac difficiliivolusitaria ac diuturna perpessio. Perseuerantia est in ratione bene cos, derata si abilis serpetua permansio Temperati est rationis in libidine atq; in alios no reci os impetus animi firma moderata dominatio .Eius partes sunt, Cotinentia, clemetia, modest ia Cotinentia est per qua cupiditas cosilii gubernatione regitur Clemetia, per qua animi temere in odist alicui' inuectionis cocitati comitate retinetur Modestia, per qui pudor honestus clara stabile coparat authoritate. Atq; haec omnia propter se sola ut nihil diligatur emolumeli, peteda sunt. Ha Id ut demonstretur, neq; ad hoc nostris institutis pertinet, S a breuitate praecipiedi remotu est. Propter se autem vita da sunt, n5 ea modo, quae his contraria sunt, ut fortitudini ignauia, Miustitiae iniustitia: versi etia illa, quae propinqua videtur &finitima esse, absunt autel5gissime: quod genus, fideliae cotrarisi est diffidelia, ea re vitiis est. Audacia non cotrarium, sed appositu est, ac propinquis, S tame viti si est. Sic unicuique virtuti finitimu viti reperietur, aut certo a nomine appellatu: ut audacia, quae fideliae pertinacia, quae perseuerantiae finitima est: superstitio, quae religioni propinqua est: aut

110쪽

I. I B. II.

sne ullo certo nomine. Quae omnia iter uti sitraria rerutollaru in reb viladis reponem'. Ac de eo quide genere honestatis quod omni ex parte propter se petitur, satisdietu est Nuc de eo in quo utilitas quoq; ad iugitur, quod tame honestum vocam dicendu videtur. Sut igitur multa, quae noscu dignatate, tum quoq; fructu suo ducut ad se: quo iniciae re est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia Gloria es fi

que de aliquo fima cui laude Dignitas est alicui honesta cultu honore dc verecudia digna authoritas Amplitudo potcllae aut maiestatis, aut aliquaru copiar magna abundatia Amicitia volutas erga aliquῆ rerum botraru illius ipsi' causa que diligit, cum eius pari volutate. Hic quia de ciuili b causis loquimur, fructus ad amicitia adiutanim' ut eoru quoq; causa peteda videatur, ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimat, reprehcdere incipi .u: quanquisunt qui propter utilitate modo petenda putat amiciti iunt qui propter se solum sunt qui propter seu utilitate quoruquid verissime costituatur, alius loc' erit d*deradus. Nuchoc sic ad sum oratorii relinquatur, utranque propter rem amicitia esse expetenda. Amicillaru aute ratio, quonia partim sunt religionab iunctae, partim labiunt: S quia partim veteres sunt, partim nouae,partim ab illorum, partim ab nostro beneficio profectar, partim utiliores,partim in utiles, ex causaru dignitatib e temporu opportunitatil, ex officiis, ex religionii, ex vetustatib' habebitur. Vtilitas autea ut in corpore posita est, aut in extraneis reb': quaru tamen reru multo maxima pars ad corporis comodu reuertitur, ut

in republica quaeda sunt, quae ut sic dica ad corp'pertinet

ciuitatis, ut agri,portus,pecunia, clan es, nautae, milites, socii: quibus rebus incolumitate ac libertate retinet ciuitates. Alia vero quae iam quidda magis amplii, S min' necessariucoficitat, ut urbis egregia exornatio atq; amplitudo, ut quaedam excelle pecuniae magnitudo, amicitiaru ac societata multitudo. Quib reb no illud solum biicitur, ut saluae incolumes, veru etiam ut amplae atq; potcntes sint ciuitates. iurare utilitatis duae partes vadetur esse, incolumitas po-

SEARCH

MENU NAVIGATION