M.T.Cic. Rhetorici, seu De inuentione libri 2. Cum M. Fabii Victorini rhetoris doctissimi commentariis separatim expressis. Vtriusque margines notis numerorum distinximus, ita respondentibus inter se, vt perfacile fit commentariorum particulas cum M.

발행: 1537년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 연설

81쪽

76 DE INVENTIONE

sumendae sunt, atque in causam negotialem,de qua ante dictum est. Locos autem comunes ex causa ipsa, siquid in- erit indignationis aut conquestionis, S ex iuris utilitate cnatura multos fratres sumere licebit S oportebit, si causae dignitas videbitur postulare. Nunc assumptiuam partem 4 iuridicialis consederemus. si uinptiua igitur tunc dicitur, cum ipsum ex se factum probari non potes , aliquo autem foris adiuncto argumento defenditur. Eius partes sunt

quatuor: Comparatio, Relatio criminis, Remotio criminis,

Cocessio. Comparatio si cum aliquod factum, quod per se ipsum non sit probandu, ex eo cuius id causa factum est, defenditur. Ea est huiusmodi, Quidam Imperator, cum ab hostibus circusideretur, neque Eugere ullo modo posset,

depactus est cum eis, ut arma Mimpedimenta relinqueret, milites educeret, itaque fecit.armis Mimpedimetis amissis, praeter spcm milites conseruauit Accusatur maiestatis. In currit huc diffinitio, quid stlaedere maiestate: sed nos hune locum de quo agimus, consederemus. Intentio est, Non o portuit arma Mimpedimeta relinquere. Depulsio est,Oportuit. Quaestio est, ortueritiae. Ratio est, Milites enim omnes periisent. Infirmatio est,aut cbiecturalis,Nd periisset: aut altera coniecturalis, Non ideo fecisti .Ex quibus sunt iudicationes, Periissentiae, Idebiae fecerit: aut haec comparativa, cuius nunc indigem': At enim satius fuit amittere milites, quam arma Mimpedimeta hostibus c5cedere. Ex qua iudicatio nascitur,cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem venissent,virum satius fuerit amittere mi iis lites, an ad hanc coditionem venire. Hoc causae genus ex his locis tractari conueniet. Oportebit adhibere caeterarum

quoque constitutionum rationem atque praeCepta, ac maxime conici turis factedis infirmare illud, luod cum eo quod crimini dabitur, ii qui accusabuntur, comparabunt. Id fiet, si aut id quod dicent defensores futurum fuisse, nisi id fa-ectum esset, quo de facto iudicium est: futurum fuisse nega bitur, aut si alia ratione, S aliam ob causam ac dicet se reus fecis e, demonstrabitur esse factum.Eius rei confirmatio,&

82쪽

item contraria de parte infirmatio ex coniecturali constitutione sumetur. Sinautem certo nomine malefici vocabitur

in iudicium, sicut in hac causa nam maiestatis accersitur diffinitione S diffinitionis praeceptis uti oportebit. Atque haec quidem plerun quem hoc genere incidunt, ut coniectura&diffinitione utendum sit. Sin aliud quoque aliquod genus incidet, eius generis praecepta licebit huc pari ratione transterre. Nam accusatori maxime est in hoc laboranduvi id ipsum factum, propter quod sibi reus concedi putat oporter quaplurimis infirmet rationibus. Quod ficile est si quamplurimis constitutionibus aggrediatur id improbare ipsa autem comparatio separata a caeteris generib controuersiarii, sic ex sua vi conisederabitur, illud quod comparabitur, aut non honestum, aut non utile, aut non necessarium fuisse, aut non tantopere utile, aut non tantopere honestum, aut non tantopere necessarium fui si demonstrabitur. Deinde oportet accusatorem illud quod ipse artuat ab eo quod defensor comparat, separare. Id autem faciet, si demonstrabit non ita fieri solere, neque oportere, neque D se rationem quare hoc propter hoc fiat, ut propter salutem militum ea quae salutis causa comparata sunt, hostibus tradantur. Postea comparare oportebit cum beneficio maleficium. omnino id quod arguitur, cum eo quod factum ab defensore laudatur: aut faciendum fuisse demonstratur, conicdere: S hoc extenuando maleficii magnitudinem simul adaugere. Id fieri poterit, si demonstrabitur, honestius,

utilius, magis necessarium fuisse illud quod vitarit eu 'quam illud quod fecerit. Honesti autem, S utilis, S necessarii vis, S natura in deliberationis praeceptis cognoscetur. Deinde oportebit ipsam illam comparativam iudicationem exponere tanquam causam deliberativam, δ de ea ex deliberationis praeceptis deinceps dicere. Si enim haec iudicatio, quam ante eXposuimus, Cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc paetionem venissent, utrum satius fuerit perire milites, an ad hanc pactione venire. Hoc ex locis deliberationis, quasi aliquam in consultatione res veniat, tra-

83쪽

78 DE INVENTIONEctari oportebit. Defensor autem quibus in locis ab accusatore alia constitutiones erunt induci ae, in iis ipse quoque ex iisdem constitutionibus defensionem comparabit: caeteros autem omnes locos, qui ad ipsam comparationem pertinebunt,ex contrario tractabit. Loci autem comune crunt

accusatoris, in eum qui cum de facto turpi aliquo, aut inutili, aut utroque fateatur, quaerat tamen aliquam defensionem, facti inutilitatem, aut turpitudine cum indignatione proferre. Defensoris est , nullum factu inutile, neque turpe, neque item utile, neq; honestum putari oportere, nisi quo animo, quo tempore, qua de causa factum sit, intelligatur. Qui locus ita communis est,ut bene tractatus in hac causa, magno ad persuadendum momento futurus sit. Et alter locus,per quem magna cum amplificatione beneficii magnitudo ex utilitate, aut honestate, aut facio necessitate demonstratur. Et tertius,per quem res expressa verbis ante oculos eorum qui audi sit,ponitur, ut ipsi se quoque idem faecturos fuisse arbitrentur, si sibi illa res, atque ea faciendi causa per Ir idem tempus accidisset. Relatio criminis es cum cus id quod arguitur confessiis, alterius se induci una peccato iure fecisse demostrat. Ea est huiusmodi, Horatius occisis tribus Curiatibus,&duobus amisJ fratribus, domu se vici or recepit. Is animaduertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellante identidem Curiatis cum gemitu lametatione, indigne pas us, virginem occidit: accusatur Inictio est, Iniuria sorore occidisti De- pulso est, Iure occidi. Quaestio est, Iurene occiderit. Ratio est, Illa enim hostium mortem lugebat, fratrum negligebat, med populum Romani vicis e moleste ferebat. Infirmatio

est, Tamea fratre indemnatam necari non oportuit exqua

Iudicatio fit, Cum Horatia fratrum mortem negligeret, hostium lugeret, de fratris S populi Romani victoria non gauderet,oportueritine cana a fratre indemnatam necari. Hoc

in genere causae,primum siquid ex caeteris dabitur constitutionibus, sum oportebit, sicut in comparatione praeceptum

est. Postea siqua facultas erit, per aliquam constitutionem

84쪽

illum in quem crimen transfertur, defendere. Deinde leuius esse illud quod in alterum peccatum reus transferat, quam quod ipse susceperit. Postea translationis partibus utim

stendere a quo S per quos, c quo modo S quo tempore, aut agi, aut iudicari, aut statui de ea re conuenerit ac simul ostendere non oportui ite ante supplicium, quam iudicium interponere. Tum leges quoque iudicia demonstianda sunt per quae potuerit id peccatum, quod pote sua reus punitus sit, moribus .iudicio vindicari Deinde negare debebit, audiri oportere id quod in eum criminis conferatur, de quo is ipse qui conferat, iudicium feri noluerit 3 id quod iudicatum non sit, pro infecto haberi oportere. Postea impudentiam demostrare eorum, qui eum nunc apud iudices

accusent, quem sine iudicibus ipsi codemnarint de de eo iudicium faciat, de quo iam ipsi supplicium sumpserint. Post ea perturbationem iudicii futuaim dicemus 3 iudices longius quam potestatem habeant progressuros, si simul de

reo, S de eo que reus arguat, iudicarint. Deinde hoc si constitutum sit, ut peccata homines peccatis, S Iniurias iniuriis ulciscantur, quantum incommodorum consequatur. Ac si

idem facere ipse qui nunc accusat, voluisset, ne hoc quidem ipso quicquam opus fuisset iudicio si vero caeteri quoque idem faciant, omnino iudicium nullum futurii Post ea de-msistrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata esset, ii qua id crimen ab eo coferatur, potuisse hunc ipsum de illa supplicium sumere. Quare esse indignum eum qui ne de damnata quidem poenas sumere potuisset, de ea suppliciti sumpsisse, quae ne adducta quidem sit in iudicium Deinde po-s ulabit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. Deinde quem

admodum in comparatione praecipiebamus ut illud quod

comparabatur, extenuaretur ab accusatore quammaxime:

sic in hoc genere oportebit illius culpam, in quem crimen transferetur, cum huius maleficio, qui se iure fecis e dicat, comparare. Postea demons randum est, non esse illud eiusmodi, ut ob id hoc fieri coueniret. Extrema est, ut in comparatione, assumptio iudicationis, de ea per amplificatio-

85쪽

8 DE INVENTIONE nem ex deliberationis praeceptis dictio. Dcfetasor autem quae per alias constitutiones inducentur, ex iis locis qui traditi sunt, infirmabit. Ipsam autem relationem comprobabit, primum augedo eius in quem referet crimen, culpam raudaciam, S quammaxime per indignationem ii res feret, iuncta conquestione ante oculos potacdo .Postea leuius demonstrando reum punitu, quam sit ille promeritus suun supplicium cum illius iniuria conferedo.Deinde oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore tractati,ut rcfelli, MCOntrariam in partem conuerti possint quo in genere sunt tres

eXtremi, contrariis rationibus infirmare illa autem acerrima accusatorum criminatio, perquam perturbationem so-

re omnium iudiciorum demonstrant, si de indemnato supplicii sumendi potestas data sit leuabitur. Primus eiusmodi demonstrabitur iniuria,ut non modo viro bono, verum- etiam homini libero videatur non fuisse toleranda. Deinde

ita perspicua, ut ne ab ipso quidem qui fecisset, in dubium

vocaretur. Deinde eiusmodi, ut iam is maxime debuerit animaduertere, qui animaduerterit, ut non tam rectum, notam fuerit honestu in iudicium illam rem peruenire, quam eo modo, atque ab co vindicari, quo modo, Ma quo sit vindicata. Postea sic rem fuisse apertam, ut iudiciu de ea re fieri nihil attinuerit. Atque hyc demonstradum est rationibus,&rebus similibus, permultas ita atroces, perspicuas res esse, ut de his non modo non neces e sit, sed ne utile quide,

quin mox iudicium fiat, expeci are Locus communiSaccusatoris in eum, qui cum id quod arguitur, negare non possit: tamen aliquid sibi spe comparete iudiciorum perturbatione Atque hic utilitatis iudiciorum demdstratio, S de eo conquestio, qui supplicium dederit indemnatus in eius autem qui sumpserit audaciam xcrudelitatem, indignatio. Ab defensore, in eius quom ultus sit, audaciam sui conquestione, rem non ex nomine ipsius negotii, sed ex cosilio eius qui fecerit, kcausa tempore con1yderari oportere quid mali futurum sit, aut ex iniuria, aut ex scelere alicuius, nisi

tanta iam perspicua audacia ab eo,ad cuius famam, aut

86쪽

adparetes, aut ad liberos pertinuerit, aut ad aliquam rem, quam charam esse omnibus, aut necesse est, aut oportet esse, fuerit vindicata. Remotio criminis est cum eius inten Isstio fieti, quod ab aduersario infertur, in alium, aut in aliud dimouetur. Idiat bipertito. Nam tum causa, tum res ipsa remouetur. Causae remotionis hoc nobis exemplo sit Rhodii quosdam legarunt Athenas Legatis Quaestores sumptum quem oportebat dari, non dederui. Legati profecti no sunt. Accusantur. Intentio est , Proficisci oportuit. Depulso est , Non oportuit. Quaestio est , Oportueritne Ratio est, Sum plus enim qui de publico dari solet, is a Quaestore non est datus. Infirmatio est, Vos tamen id quod publice vobis datum erat negotii, conficere oportebat Iudicatio est, Cum

iis qui legati erant, sumptus debeatur, qui de publico non

daretur, oportueritne eos coiicere nihilo minus legatione. Hoc in genere primum sicut in caeteris, siquid aut ex coniecturali, aut ex diffinitiva, aut ex alia constitutione sumi possi, videri oportebit. Deinde pleraque X comparatione, ex relatione craminis in hanc quoque causam ouenire poterui. Accusator autem illum cuius culpa id factum reus dicet, primum defendet, si poterit:sin minus poterit, negabit

ad hoc iudicium illius, sed huius quem ipse accuset, culpam

pertinere. Postea dicet, suo quenque officio consulere oportere neci ille peccasset, hunc oportuis e peccare. Deinde si ille deliquerit, separatim illum, sicut hunc accusari oportere, S: non cum huius defensione coniungi illius accusationem. Defensor aut cum Caetera, siqua ex aliis incident constitutionibus, pertractarit, de ipsa remotione sic argumctabitur. Prim si cuius acciderit, culpa demo strabit. Deinde cum

id aliena culpa accidis et ostendet se aut non potuis se, aut non debui si id facere, quod accusator dicat oportuisse. Quod non potuerit, ex utilitatis partibus, in quibus est neces itudinis vis implicata, demonstrabit. Quod non debuerit, ex honestate con syderabitur De utroque disti iustius in deliberativo genere dicetur. Deinde omnia facta esse ab reo, quae in ipsius fuerint potestate: quod minus quam con

87쪽

8 DE INVENTIONE uenerit factum sit, culpa id alterius accidisse Deinde in alterius culpa exponenda demonstrandu est, quantum voluntatis sudii fuerit in ipso, dc id signis confirmandu huiusmodi, ex caetera diligentia, ex ante fas' is aut dictis, atque hoc ipsi utile fuisse facere, inutile autem non facere: cum caetera vita magis hoc fuisse consentaneu, quam quod propter alterius culpam non fecerit. Sin autem non in homine certum sed in rem aliqua causa dimouebitur, ut in hac eadem re iuuarsi or mortuus esset, idcirco Legatis pecunia data non esset, accusatione alterius, culpae depulsione dempta, caeteris similiteriti locis oportebit: S ex cocessJonis partibus quae cduenient, assumere, de quibus post nobis dicendum erit. Loci autem communes iidem utrisque fere qui superioribus assumptiuis incident. Hi tamen certissimi. Accusatoris, Facili indignatio. Defensoris, Cum in alio culpa sit, aut in ipso non sit supplicio reum affici 5 oportere. Ipsius aut rei fit remotio, cum id quod datur crimini, negat neque ad se, neque ad Officium suum reus pertinuisset nec siquod in eo sit delictu ibi attribui oportere. Id genus causa est huiusmodi, In eoi dere quod factum est quondam cti Samnitibus, quida adolesces nobilis porcam sustinuit iussu Imperatoris. Foedere aute ab Senatu improbato, Imperatore Sanitibus dedito, quida in Senatu eum quoque dicit qui porca tenuerit, dedi oportere. Inictio est, Dedi oportet. Depulsio est, NO Oportet. Quaestio est. Oporteatne. Ratio est, Nyenim meu fuit officiti, nec mea potestas, cum&id aetatis priuatus essem,&esset summa cum authoritate &potestate Imperator, qui videret ut satis honestum foedus feriretur. Infirmatio est, Attamen quonia tu particeps

factus es in turpisamo foedere summae religionis, dedi te couenit. Iudicatio est, Cum is qui potestatis nihil habuerit iussu Imperatoris in foedere, in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hostibus, necne. Hoc genus causae a superiore hoc differt, quod in illo cocedit se reus oportui se facere id quod fieri dicat accusator oportuisse: sed alicui rei, aut homini causam attribuit, quae voluntati suae fuerit impedi-

88쪽

L I I. 8 iriento sine cocessionis partibiis. im eam quaedam malorvis eit, quod paulo pol intelligetur. In hoc aut non accusare alieru, nec culp. in alium transferre debet: scd demonstrare eam rem, nec ad se, nec ad potestate, neq; ad Orficium suum pertinuisse aut pertinere. Atq; in hoc genere hoc accidit noui, quod accusator quoque saepe evremotione criminatione coficit. Vt siquis eum acculet, qui cu Praetor esset, an expeditione ad arma popula vocarit, cum Cossiles adessent. Nam ut in superiore excplo reus ab suo officio ac potestate factum dimouebat, sic in hoc ab eius officio ac potestate, qui accusatur ipse accusator faetii remouedo, hac ipsa ratione cofirmat accusatione. In hac ab utroq; ex omnibus partibus honestatis,ac omnibus villitatis partibus, e Xeptis, signis, ratiocinando quid cuiusq; Officit, iuris, potestatis sit, quaeri oportebit, iueritiae ei de quo agitur, id iuris officit,potestatis attributu, necne Locos aute comunes ex ipsa

re, quid indignationis ac coquestionis habebit, mi oportebit. Concessio est per qua non factu ipsum probatur ab reo, sedit ignoscatur, id petitur. Cuius partes sunt duae, purgatio & deprecatio. Purgatio est per quam eius qui accusatur, non factu ipsum, sed volutas defenditur. Ea habet partes tres, Imprudentiam, Casum, Necessitudinem Imprudentia est cum scisse aliquid is qui arguitur negat. Vt apud

quosdam lex erat, nequis Dianae vitulum immolaret. Nautae quida, cum aduersa tepestate in alto iactaretur, voverut, si eo portu quem conspiciebant, potiti, sient, ei deo qui ibi es et, se vitulum immolaturos. Casu erat in eo portu fanum Dianae eius, cui vitulti immolari non licebat. Imprudeles legis cum exissent, vitulum immolauertit Accusantur. Intentio est, Vitulum immolastis ei deo, cui non licebat. Depunso est in concessione posita Ratio est, Nesciui non licere. Infirmatio est, Tainc quoniam fecisti quod non licebat, ex

lege supplicio dignus es. Iudicatio est, Cum id fecerit quod

non oportuerit. id non oportere nescierit, sitne supplicio dignus Casus aute inferetur in concesssione, cum demonstrabitur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in hac,

89쪽

8 PE INVENTIONE Cum Lacedaemoniis lex esset,ut hostias nisi ad sacrificium quodda redepto praebuisset, capitale esset: hos ias is qui redemerat, cum sacrificii dies instaret, in urbe ex agro coepit agere,ium subito magnis comotus tepestatibus fluuius Eurotas is qui propter Lacedaemone fluit, ita magnum vehemens factus est , ut eo traduci victimae nullo modo possent. Redeptor suae voluntatis ostedendae causa hostias costituit omnes in litore,ut qui trans flumen essent, videre possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis magnitudine scirent suis. impedimeto, tamen quidam capitis accerserui. Intentio es: Hostiae quas debuisti, ad sacrificiu praesto non fuerunt. Depulsio est concessio .Ratio, Flumen enim subito

accreuit, ea re traduci non potuerunt. Infirmatio est , Tamen quonia quod lex iubet,factu non est, supplicio dignus es. Iudicatio est, Cum in ea re redeptor contra lege aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicione dignus sit. Necessitudo aute infertur, cum vi quada reus id quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo, Lex est apud Rhodios, Ut squa rostrata in portu nauis deprehes si publicetur. Cum magna in alto tem pestas esset, vis ventorii inuitis nautis Rhodioru in portum navim coegit.Quaestor navim populi vocat.Nauis domiti' negat publicari oportere.Intentio est, Rostrata nauis in portu deprehensa est. Depulsio est cocesssio. Ratio, Vici neces sario sumus in portum coacti. Infirmatio est, Nauim ex lege tamen populi esse oportet. Iudicatio est, Cum rostratam navim in portu deprehensam lex publicarit, cuinq; haec nauis inuitis nautis a tempestatis in portum coniecta sit,oporteatne eam publicari .Horum trium generum idcirco unum in locum contulimus exempla, quod similis in ea praeceptio argumentorti traditur. Nam in his omnib' primum, squid rei ipsa dabit facultatis, coniecturam ab accusatore induci oportebit, ut id quod voluntate factum negabitur, consulto factum suspicione aliqua demonstretur. Deinde inducere

diffinitionem necessitudinis, aut casus, aut imprudentiae,&exempla ad eam diffinitionem adiungere, in quibus impru-

90쪽

data fuisse videatur, aut casus, aut necessitudo, de ab his id quod reus inferat, separare: id est ostendere dissimile, quod

leuius, facilius, non ignorabile, non fortuitu, non necessariti fuerit. Postea demonstrare potuisse euitari, hac ratione prouideri potuisse s hoc aut illud fecisset, aut ne sic fecisset, praecaueri: S diffinitionib' ostedere no hanc imprudentiam, aut casum, aut neces itudine, sed inertia, negligentia, fatuitate nominari oportere. Ac siqua neces itudo turpitudinem videbitur habere, oportebit per locorta coira muniti implicationem redarguente demo si rare, quid uls perpeti, mori denique satius fuisse, quam eiusmodi necessitudini obteperare. Atq; tum ex iis locis, de quit,' in negotiali parte dictu est , iuris S aequitatis natura oportebit quaerere, S quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omnib' separatim cons yderare. Atq; hoc in loco, si facultas erit, ex iis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignothi:&contetione, magis illis ignoscendu fuisse: S ex deliberationis partibus turpe aut inutile es e concedi eam rem quae ab aduersario comissa sit S permagnu esse, S magno futurii detrimeto, si ea res ab iis qui potestate habet iudicadi, neglectist. Defensor aut conuersis omnibus his partibus poterit uti. Maxime aute in voluntate defendeda comorabitur, Z in ea re adaugeda, quae voluntati fuerit impedimeto, S se plus quam fecerit, facere non potuisse, S in omnibus rebus voluntate spectari oportere: S se conuinci non posse, qui dnon absit a culpa: S ex suo nomine comunem hominu infirmitate posse damnari. Deinde nihil indignius esse quam

eum qui culpa careat, supplicio non carere. Loci aut communes accusatoris, unus in C cssione:& alter, quanta potestas peccandi relinquatur, si semel institutu sit, ut non de ficto, sed de facti causa quaeratur. Defensoris aute, c5quest iocalamitatis eius, quae non culpa, sed vi maiore quadam acciderit, S de fortunae potestate,& hominum infirmitate, S uti suum animum non euentu con*derct. In quibus omnibus conquestione suaru aerumnaru, ct crudelitatis aduersariorti indignatione inesse oportebit. Ac neminem mirari conue- fili.

SEARCH

MENU NAVIGATION