장음표시 사용
101쪽
6a BONA MIe II DE PONTIFIe. solum videtur, sed etiam scriptis probatus suis; a quibus quamquam absit persecta veterum imitatio, quae multis poli annis increbuit, non tamen abest perspicuitas, non eruditio , non conatus etiam quidam elegantiae. Haud enim tam ipse eleganter scrupsit, quam potuit admonere alios, ut et ganter scriberent. Nam , quod in pletisque videmus usuvenire , praecipiebat melius, quam scribebat. Et revera quum monendo, cohortando, percontando , communicando acueret, atque adjuviret in studiis juventutem , magister appella tus a Poggio est, &Pater studiosorum omnium. Multum a Colutio aberat non tempore ,
quippe aequalis prope, sed scribendi facultate THEODORI Cus NIEΜvs , quem Bonifacii Noni familiarem, & Scriptorem epistolarum constat fuisse . Durus is sitit, incultus , horridus verbis, atque sententiis; acerbus praeterea , criminosus ,& in illo Pontificum dinsidio, cujus historiam inquinatissimo sermone conscripsit, partibus iratus etiam iis, quas sequebatur. Et tamen hic quasi scriptor in illa sui temporis scriptorum paucitate non ad laudem , sed ad notitiam aliquam hominum devenit. Ejusmodi sunt NICOLAvs
102쪽
Εν Is To L. SCRIFTORIBULCONsTANTINVs DELLA PERCOLA , quos non est opus commemorare.
At hisce barbaris habeo , quem Opponam, non indisertum Italum PocGIVM BRACCI LINVΜ , qui anno postremo ejusdem Bonis cit Noni scriptor fuit Pontificiarum Epist larum . Is, quum latinae in Italia jam lit rae vigerent, & Chrysolorae Byzantii adventu post septingentos tandem annos revuviscere graecae inciperent, utriusque linguae facultate instructus, genus illud scribendi suum, in quo satis est virium , & facetiarum , verbis interdum non satis latinis, neque splendidis infuscare videtur: Id quod ex scriptis ejus, quae permulta edidit, facillime perspici potest. Etsi ita omnes tum
scribebant , ut ad superiorum temporum barbariem , polite admodum, ut ad post riorum autem diligentem elegantiam , p tum nitide . Sed Poggius di non indisertus , ut paulo ante diximus. ipse suit , & Innocentio septimo , cujus, mortuo Boni iacio, familiaritate utebatur. auctor suit, ut dusertissimum hominem LEONARDvM ARETI-NVM amicum suum , & Iacobum Angeli filium Scarpariensem, in eandem societatem vocaret conscribendarum epistolarum . Η mo enim optimis disciplinis rite excultus ,
non invidere aemulis studiorum suorum, sed sivere didicerat. Ergo
103쪽
M BONA MIer I DE PONTIFIC. Ergo Romam quum Leonardus Poggii notitia productus ad Innocentium venisset, statim offendisse apud Pontificem dicitur.& quod junior videretur, & quod Competitorem haberet Iacobum Scarpariensem, doctrina quidem inseriorem . at superiorem , ut plerumque fit, thidiis. atque optibus fiuiorum . Sed i opportunitas temporis Leonardi doctrinam illustravit, omnemque obruit gratiam competitoris. Nam quum Bituricensium Duci respondendum esset, qui magnis de rebus literas saer eos forte dies ad
Pontificem dederat , tentaturus utriusque in scribendo facultatem Pontifex , ide P trum etiam sententia , dat utrique negotium, ut literis illis rescribant. Quod quum accuratius Leonardus consecisset& Pontificis , & Patrum omnium . qui responsa illa legerant, judicio victus discessit Jacobus; ipse autem scriptor factus , laetiorem ex contentione fruetum gloriae coepit . Neque Innocentio Septimo solum . sed Gregorio etiam Duodecimo , Alexandro Quinto, &Iohanni Vicesimotertio similiaris fuit, dc maxime utilis: Idque quum saepe alias, tum vix creato Pontifice Gregorio Duodecimo cognitum est. Nam quum literae ad Beneductum Pseudopontificem , hominem vaferrumum dandae essent, quae illum ad pacem,
104쪽
8c concordiam hortarentur , quaeque ita graviter, & considerate scribi debebant, ut omnium vel obtrectantium judicium subire possent, unus, quum multis scribendi cura demandata esset, iacile primas Le nardus tulit, atque habitus est in eo seriptionis genere mirabilis. Et certe scriptor fuit temporibus illis sat bonus , & copiosus,
quamquam eo, quo caeteri ejus aetatis, vutio laboravit, ut flueret interdum lutulentus . Itaque, Erasmi etiam testimonio, dia ligenter latine scribendi laude caruit; dc sortasse etiam, meo judicio , constantiae, quum Ioannem Vicesimum tertium, a quo florente ipsemet multa se beneficia accepisse praedicat, ejus jam praecipitante Pontinca- tu, deseruerit, eoque relicto ad Florenti. nos sese in Etruriam contulerit. Quo item se Poggius contulit, verum acta jam aetate,& quum XL. serme annos ad Nicolaum usque Quintum in scriptorum numero fuisset. Habuit igitur collegas Poggius , & aequa
Archiepiscopum Mediolanensem , scriptisfactisque clarum ; ANTONIvΜ LuscvM Vi-
Centinum , Rhetorem non contemnendum ἔBARTROLOMAvΜ POLITIA NYM , poetam illis nondum satis eruditis temporibus tolerabulem ; CINcivM ROMANvM , literatum homi-
105쪽
66 BONA MICII DE PONTIFIC. nem, ac de literis, Laetantio, Vitruvio, Prisciano primum inventis atque in lucem edulis, optime meritum; MAFF EvΜ VEGlv Μ Lam densem, in heroicis carminibus non satis magnificum , sed tamen poetam ; denique FLA-vIvM BLONDYM, qui tametsi neque in historia fidem . neque in scribendo elegantiam omisnem servaverit, non mediocrem tamen iblustrandis italiae rebus in Seriptoribus ejus aetatis locum obtinet. Addamus huc etiam IOANNEM AvRisPAM Siculum , poetam , &Oratorem, qui latine non pessime scripsit, graecarum etiam literarum admodum sciens; Et Nico L vM PEROTTvΜ, qui Polybii libros quinque vertit e graeco non ut interpres, sed potius uti Livii imitator ; etsi neque et cutionem Livii omnino assequutus sit, neque Polybii sententiam expresserit . Ingenio tamen , atque eruditione , optimi cujusque judicio. excellens fuit. Neque vero praetereundum arbitror DOMINICvM Card. C PRANICAM, qui quidem etsi propter summam nobilitatem, dc singularem gerendae reipublicae peritiam magnus fuit . tamen etiam latine scribendi quandam mediocritatem habuit, proptereaque a Martino Qui mio eodem serme tempore in horum scripto Tum numerum relatus est. Nam doctorum hominum amicitias coluit semper, & veterum
106쪽
Εν Is To L. SCRIPTO Ustra εν rum omnium quum historicorum . tum Pomtarum lectioni poene quotidianae in maximis occupationibus assiieverat. Et erat omnino tum mos , ut reliquis in rebus sortesse meislior, sic in hoc ipso prudentior, ut principes in Ecclesia viri majore quodam essent erga optimas artes studio . Video etiam ab Eugenio IV. PavLvM CAPRANICAM alium ad Epistolas conscribendas adhibitum fuisse . . Sed nolite putare quemquam flagrantiore in literas animo fuisse Nicolao ainto; quo Pontificatum tenente , pulcherrimae omnes disciplinae majorem assumsisse vim, atque existimationem videntur. Hoc igitur Pontifice , & multi fuerunt ex iis , quos nominavimus , scriptores Pontificiarum epist larum , & plures additi a Nicolao ipso. ad quem doctrinae, & eloquentiae fama praestantes certatim homines aut sponte, aut ab
Hoc ex numero suit IIoRATIus ille ROM, Nus , cujus graecae latinaeque iacundiae est auctor , & idoneus quidem , meas sylvius Piccolomineus is , qui Pontifex fuit. Narrat enim , hunc delectum cum multis fuisse, qui Homerum latine redderet: Et hunc unum
acri Nicolai judicio satisfecisse dicit: addit. ab Horatio id etiam persectum esse perbonis versibus, dc sane dignis, quos Da mirare-E a tura
107쪽
tur, prisca Mix improtasset aras . Fuit etiam RAINVTIvs ARRETINus, cujus graecis in litoris eruditio laudatur a Valla, qui fuit ejus auditor, in latinis facultas ex fabulis perspicitur. Sispi, quas vertit e graeco accur
Adjungantur iis IANNOTIvs MANNETIVs Florentinus , qui philosephiae deditus, lit Tarum stientiam non neglexit, & tam pron ta filii , & parata in loquendo, scribendoque i celeritate, ut, quae ab aliis graece legeremur, latine ipse statim redderet: Pg-TRvs NuCETANVs, de quo nihil accepimus , nisi certum fuisse Nicolao Albergato Cardinali auctorem , ut in legatione illa sua n hili scriptorem epistolarum suarum in Galliam i duceret AEaeam Sylvium Piccolomineum , a quae prima fuit homini ad amplioris fortunae spem Commendatio . Atque ipse Eneas in eodem ante Pontificatum numero fuit, qui variis in Republica , atque in Ecclesia rebus , studiisque exercitatus & egit multa sapienter. & scripsit multa praeclare, atque ita scripsit tamen , ut eruditio summa
aPpareat, elegantia mediocris . At iisdem temporibus PETRvs CANDIDvs DECEΜBRIVS, in quo. elegantia fortasse major , vis Certeminos . nullus numerus; scribendi autem
labor infinitus, quum libros si elogio cre-
108쪽
dimus , quod in ejus sepulchro esse ineisum accepimus ὶ centum , & viginti septem, vulgaribus exceptis, aut scriptitaverit ipse, auea graecis transhilerit. Atque etiam suerunt, eodem Pontifice Nicolao , Scriptores Pontificiarum Epistol
Placentinus; Placentinulae 8 Ita quidem erudito viro Georgio amico meo , qui Nicolai Quinti vitam conscripsit, videtur : At non mihi , qui Vallam audio hoc de se ipso palam praedicantem , quod Romae natus, &ad virilem aetatem kucatus fuerat: Et hi quidem literati omnes, sed in latina lingua
existimatores magis metuendi, quam scriptores mirabiles . Erant enim eorum verba latina sere omnia , quorum momenta fastidiose perpendebant; at succus deerat, &aequabiliter in omnes scriptionis partes dissulus vividae latinitatis color . Hic ego , quis est , inquam . iste tandem latinitatis Color aut in quo reprehendendi homines de latina lingua optime quidem meriti Z Tum ille, Color hic, inquit, facilius intelligi, quam explicari potest. Intelligitur enim , quum optimi latinitatis auctores cum reliquis i gendo Comparantur , qui sunt eorum dissimiles. Nam in illis apta quaedam serma or
109쪽
tionis , & nitida , verba lecta . & propria, sententiae non abjectae, ex quo totum illud aequabile existit , quod legentium animos sine satietate delectat. Contra in his, quum se ipsi consulto ad minutam quandam Veseborum diligentiam limaverint , est nescio quae macies , atque imbecillitas , quae universam quasi deformat speciem orationis. Et quoniam hujus generis facta mentio
quam . Eumne , inquit Arietrius, de quotam praeclare in epistola quadam Franciscus Barbarus scribit 3 Istum ipsum , inquit ille, sed in quo a Barbaro laudatur, reprehendutur a Petavio Georgius, dc, mea quidem sententia, verius. Nam & graecos, quos latinos reddidit, mire depravavit , & suit,
ut vita, sic oratione etiam tu bulentus. Praeinfractus enim homo , arrogans , & grammaticis contentionibus assidue jactatus , aut petebatur ab aliis , aut petebat ipse alios , neque Latinos solum, sed Graecos etiam suos, veluti Gazam, & Bessarionem docti simos viros . Erga hunc tamen hominem tam morosum . tamque dissicilem comis fuit, atque humanus Pontifex Nicolaus, &ei quondam quum pecuniam daret sane grandem , isque verecunde, & dubitanter acciperet, fer, inquit Pontifex, aufer;
110쪽
non enim semper Nicolaum habebis . Ex quo,& multis aliis satis constat, singularem fuisse in literatos quoscunque Nicolai Pomtificis benevolentiam , & liberalitatem . Quippe istuc , inquit Fortitis , ab Eugenio fortasse didicerit, qui suit ante eum Pontis sex, ejus hominum generis studiosissimus.& quem habuisse semper in ore serunt illud
Platonis: Metuendam magis iis, qui rerum Potiuntur, poetae, Vel oratoris iracundiam. quam armati exercitus vim . Tum Lucebefinius , Recte, inquit, Eugenius, vel Plato .
Nam vis interdum vi repelli potest; strio
autem scriptoris inustae Principibus notae deleri nunquam possunt. Veruntamen non solum Eugenius, & Nicolaus , sed Pontifices serme omnes prudentissimi hoc habuerunt omnino , ut doctorum hominum st dia . quicunque ii tandem essent, ad suas ,& Pontificatus rationes allicerent , atque excitarent; & quod , ut saepe jam diximus , latine scribendi elegantia qui praestarent. maxime apti viderentur ad hoc munus , de quo quaerimus , iccirco Pontifices lubentius illos in numerum aggregarunt eorum, qui Pontificias epistolas conscriberent. Quum autem hinc fieret, ut oppido plures essent interdum , quam aut Collegii utulitas, aut rei natura pateretur. Callixtus