M. Tullii Ciceronis in philosophiam ejusque partes merita

발행: 1825년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

utilitatis communione sociatus ). in Cicero rempublicam vocat rem populi, rem atriae, rem communem. Hominibus enim naturale quoddam deside-xium est honestae societatis, cujus quaedam quasi scinitia insita habeant quemadmodum virtutes sunt staturales, neque earum ulla potest reperiri institutio; ita respublica neque minus naturalis est, neque institui potest ' . Sed haec quidem beate et lionesto vivendi societas sive civitas, ut diuturna sit, consilio quodam remuda est. Id autem consilium semper ad eam caussam reserendum est, quae caussa genuit civitatem, i. e. ad concordiam felicitatem mutuamquo utilitatem ).

XXIV. DE DIVERSIS RERO PUBLICARUM GENERIBUS.

Summa omnium rerum aut uni tribuenda est,

aut delectis quibusdam, aut suscipienda est multitudita atque omnibus. Primus reipublicae status, quum

penes unum est Omnium Summa rerum, regnum 7 do Rep. I. 28. Cicero in explicanda populi uotion ob oculos habuisso videtur Arist. Polit. V. 3. 10. P. 191 sq. Sebneid. atque Polyb. I. 4. s. reuae I. . . 53. 8 do ep. I. 26.9 Rep. I. 26. Sic recte exposuit Mai. p. 2. laudans Aristot Reip. I. 1, 2. III. 9. IV. 4. Cic. Ossio. I. 25. ubi Beter laudat lat. Reip. I. P. 310. A.

282쪽

Vocatur, atque, qui ei praeest, rex. Cum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Tertiua denique reipublicae status, in qu in populo sunt omnia, civitas popularis dicitur. Horum trium generum quodvis, si teneat illud vinculum, quod primum liomines inter se reipublicae caussa devinxit non persectum illud quidem neque optunum, sed tolerabile tamen et aliud alio possit esse pracatantius. Nam et re aequus ac sapiens vel delecti ac principes cives, vel ipse populus, quam quam id minime probandum censuit Cicero, tamen, nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus, posse videtur aliquo esse non incerto statu Cicero tuli que horum rerum publicarum trium generum nullum probat mam in regnis ' nimis expertes sunt ceteri communis juris et consilii et in optimatium dominatu vix particeps libertatis oleat esse multitudo, cum

omni consilio communi ac ivitestate careat et quum

omnia per Populum geruntur, quamvis justum omoderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, quum habet nullos gradus dignitatis Porro nullum est genus harum rerum publicarum, quod non habeat iter ad sinitimum quoddam malum praeceps a lubri-

D Cie de Rep. I. 26. et de ep. I. T. a CL. Arist. Reip. III. 10 sqq.

283쪽

eum. Nam de rege facile existere potest dominus, uniusque vitio genus reipublicae ex bono in deterrimum converti Paucorum et principum administrationi civitatis finitimus est consensus et factio.

Populi denique potostas iacile in furorem licentiamque converti potest Sed si ex tribus illis simplicibus ciritalibus unum eligendum atque Probandum sit, ex his optimum judicat Cicero regale genus civitatis a quo laudat ita, quoad statum suum retinet is

est autem status, ut unius perpetua potestate et justitia omniquo sapientia regatur salus et aequabilitas et otium civium Antea lamen Cicero illos res xerum publicaruin modo curato diligenterque examimavit, eorumque vitia atque laudes commemoravit

atque percensui. 3. Etenim fortuna reipublicae pendet ab ejus qui illam regit aut natura aut voluntate Itaque ulla

284쪽

alia in civitate, nisi in qua populi potestas umma t ullum domicilium libertas liabet qua quidem certe nihil potest esse dulcius, et quae, si aequa non

est, ne libertas quidem est. In regno autem ne obscura quidem est aut dubia servitus. In istis civitatibus, in quibus verbo sunt liberi omnes, serunt quidem suffragia, mandant imperia, magistratus ambiuntur, rogantur; sed ea dant magis, quae, etiamsi nolint, clanda sint, et quae ipsi non habent, unde alii petunt: aut enim expertes imperii, consilii publici judicii delectorum judicum quae familiarum vetustatibus aut pecuniis penderentur ). Sed in regno tamen occurrit certe nomen quasi patrium regis, qui consulit ut Paxens populo, conservatque studiosius eos, quibus Praeest, quam optima in conditione vivendi ), quam in servitutem redigit ut sane utilius sit acultatibus et mente Tiguos sustentari utitus optimi et summi viri diligentia. Et vero regiam civitatem ex his potissimum caussis argumentisque probandum esse ar- bitratur Primum quidem, quemadmodum Iovem

unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique uno ore consentiunt ejusdemque divina mente et numine omnem hunc mundum

285쪽

regi administrarique, sapientissimi viri senserunt ita etiam nihil esse rege melius, qui omnem civitatem nutu suo regat atque gubernet ' . Tum Vero, quum omnes animorum perturbationes consilio sedaudae sint, atque adeo consilium in animis hominum rogale quoddam imperium teneat atque exerceat, ut omnes animi partes aut regno sint et regantur consilio, in civitate, si in Plures summa translata sit, intelligi

jam licet, nullum fore quod praesit imperium quod quidem, nisi unum sit, esso nullum potest ' . Denisque ut tu privata domo unus negotiis praeest, et hujus unius dicto omnis amissa audiens esse debet ait in republica unius dominatus, si modo justus ait, est optimus. Sic uni gubernatori, uni medico, at digni modo sint iis artibus, rectius est, alteri navem committere, aegrum alteri, quam multis ,

XXV. Verum in simplicibus illis civitatibus quum si,

quentissimae rerum Publicarum sim commutationes, Cicero eam optimo statu constitutam rempublicam esse judicat, quae ex tribus generibus illis optimis, quae commemoravimus, essioruerit quae nimirum ex

286쪽

regali et optimati et populari permixta, temperata modiceque confusa et aequata sit '). Placet enim esso quiddam praestans in republica et regale esse aliud auctoritate principum Partum ac tributum esse quasdam res servatas judicio Voluntatique multitudinis. Haec enim constitutio atque conformatio reipublicaoprimum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde similitudinem.

Non est enim caussa conversionis, ubi in suo quisque gradu firmiter collocatus rat et non, quo Praecipitet ac decidat. Hujus quidem mixtae civitatis exemplar persectum atque absolutum proponit Ciceroeam, quam Romani Veteres Posteris suis reliquerant' rcum qua aut constitutione aut descriptione aut disciplina nulla omnium rerumpublicarum conserenda sit Quae quidem civitas non unius ingenio, sed muli rum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta

saeculis et aetatibus, et nascens et crescens et adulta

et jam firma atque robusta ' , et qualis sit, et opti-M CL de Rep. I. 35. . 23. Haec eadem est PoI ii sententia. I. 3. Eandem quoque civitatis formam Stoici Persectissimam judicarunt. V. Teruiemann Gesch de Phil. T. IV. P. 145. DCL illustrissimi viri Heereui alte Grata. p. 400. et alim dit. IV.

8 Idem iudicium tulit Pol b. VI. 4. 9 Cie de Rep. II. I.

287쪽

mam esse, eo ostendit, quod historiam romanam ab initio usque ad Scipionis tempora Persequitur, et hinc rempublicam romanam tauquam exemplar proponit, ad quod omnem illam orationem, quam de optimo civitalis statu habet, dirigat atque componat.

XXVI. CONTINUATIO.

Ac primum quidem Romulus Durbi locum, quod est ei, qui diuturnam rempublicam serere conatur, diligentissime providendum, incredibili opportunitate delegit ). Tum etiam vidit singulari imperio et P testate regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cujusque ad illam vim dominationis adjuncta auctoritas. Itaque ' hoc consilio et quasi senatu status et munitus rempublicam gessit ). Eo gium porro reipublicae peperit firmamentum auspiciis

institutis ' . Sed praeclare civitas romana aliis praestat eo, quod Romani statim in initio imperii, etiam tum agrestes, Viderunt, Virtutem et sapientiam rogalein, non progeniem quaeri oportere ). um Pompilius Romanos a bellicis studiis revocavit ad pacem,

1 Cio de Rop. II. 3. 2 de . Rep. II. 3-6.3 de Rop. II. . 4 do Rep. tibi o Mai. P. 142.5 de Rep. II. 12 sqq.

288쪽

et duas praeclarissimas ad diuturnitatem reipublicae Yos confirmavit, religionem atque clementiam ). Tullus Hostilius, excellens in re militari gloria, magnis rohu bellicis atqii jure seciali instituto auAit atque corroboravit romanum imperium 7 . Nec minus Aucus Martius et Tarquinius Priscus salutaribus et egregiis institulis factis rei romanae praeclare pro spexerunt Ex omnibus tamen in republica vidit

plurimum Servius Tullius, cujus praestantissima instituta paucis complectitur ). Inprimis Romanos ita disparavit, ut suffragia non in multitudinis, sed in Iocupletium potestate essent ut igitur is in suifragio Plurimum valeret, cujus plurimum intererat esse in Optimo statu civitatem. Quae de ultimo rege a Cicerone dicta sunt, particula quadam excepta, temporis injuria interciderunt. Gam vero, quod proprium sit in romana republica, quo nilii possit esse praeclarius, id Cicero persequitur subtilius Enimvero Ornana respiiblica, inpulso Tarquinio, ita consormabatur, ut ex tribus illis rerum publicarum generibus constaret. Tenuit enim senatus hoc tu tatu rempublicam tem-6 de Rep. II. 13 sqq. Ibid. c. 17. 8 Ibid. c. 18 - 21.s Ibid. c. 22. ubi es Maj.

289쪽

poribus il lis, ut in populo libero pauca per populum,

pleraque senatus auctoritate et institui ac morem xerentur atque uti consules oleatatem haberent tempore duntaxat annuam, genere ipso ac jure egiam ). Populi comitia non valebant, nisi ea patrum appro hasset auctoritas ). Verum quum in civitate romana ita constituta nondum aequabilis esset compensatio et juris et ossicii et mune1 is, actum est, ut pluribus seditionibus commotis a plebe, contra consul. --

perium duo tribuni plebis constituerentur, atque inde egregia quaedam aequabilitas moresceret Ita P 1entia senatus atque auctoritas minuebatur quidem gravis tamen et sma remanebat, sapientissimis et sortissimis et annis et consilio civitatem tuentibus; quorum

auctoritas, tae Grebat, quod quum honore lange Butecellerent ceteris, voluptatibus erant inferiores, nec Pecuniis serine superiores eoque erat cujusque gratio in republica virtus, quod in rebus privatis diligentissimo singulos cives opera, consilio, re tuebantur ).

a Legg. III. 3. et de Rep. II. 32.3 ibid. e. 33. 34.

4 Ibid. c. 34.

290쪽

XXVII. DE MORIBUS ET LEGIBUS.

Fundamenta civitatis sunt mores et leges ). Locus de moribus nobis praetereundus est, quoniam liber quartus de Republica, quo hoc argumentum coulinebatur, totus paene exceptis pauculis quibusdam particulis, interiit. Ulterius tamen inponere licebit de

legibus. .

dustitia in republica primum atque principem

locum obtinere debet. Enimvero uti in musica concentus est quidem tenendus ex distinctis sonis, isque ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen enlicitur et congruens sic civitas ex diversissimis ordinibus, ut sonis, moderata ratione consensu dissimi Iimorum concinere debet et quae harmonia a musicis dicitu in cantu, ea est in civitate concordia, arctissimum atque optimum vinculum incolumitatis in omni republica, eaque sine coiisilio nullo pacto esse potest; haec enim praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum suum cuique reddere, et multa alia laudabilia ). Aequitatem in omnibus servat, et Iunceterae virtutes quasi tacitae sint, et intus inclusae, sola justitia est, quae nec sibi tantum conciliata sit, nec occulta, sed oras tota inomineat et ad bene

SEARCH

MENU NAVIGATION