Decisio Brabantia super famosissima quæstione [...]. Nuper in suprema Brabantiæ Curia [...] ventilata. By Joannes Andreas vander Muelen

발행: 1698년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

141쪽

PAR SECUNDA . II

Eo existere intelliguntur, ex destinatione ejus ad quem pertinent, per ea quae tradit Burgund ad cons. Fund tract. 13. ῖ9. ut tamen ex supradictis ad haec confugere non teneamur. Quam ob causam, cum supra statuimus, nullum statutum, ne quidem personale, extra territorium vires exerere posse, sequitur nobis non amplius hujus effectus intuitu laborandum esse, cum inter statutum reale personale hanc differentiam non agnoscamus, quippe qui utro rumque vires territorii limitibus , diverso tamen modo , alliga

mus.

Et ita statuti Bergens reaIlitate asserta , non est quod dubitare possumus de realitate statuti Brugellensis, conjugum superstiti mobilia omnia, quaeque eorum jure censentur, largientis, communionem vero quoad caetera bona excludentis, quamobrem, hoc cale censendum est, dirigit enim, affectat contrahentium

bona.

Et haec dixisse susscit quoad statutorum materiam eorumque potentiam, tam in genere quam in specie explicandam, ex quibus nunc ultro fluit ad quaestionem principalem responsio, sequenti modo ex dictis deducta: Qui contrahit matrimonium absque pactis dotalibus Bruxellis ubi praedictum statutum viget, illo contractu se huic statuto submisit, 'oc jus illo actu approbavit Melegit. Illa vero approbatio, licet illimitata, non potest extendi ulterius quam ipsum

statutum extendi potest, cum omnis generalitas ad locum seu bona relata, debeat resti inglis intelligi secundum subjectam materiam; arg. l. 16. g. I. a. f. de trit vino vel oleo leg adeout haec approbatio natura sua limitetur, ad contrahentium bona in territorio sita, illa vero quae extra territorium sunt, excludat, cum

ibi deficiat statuti fundamentum , nimir jurisdictio. Statutum non plus virium habet, quam a Legislatore accepit, egi sator autem non plus quam quantum territorii habet. Petrus oppens igitur uxor ejus, cum Brugellis absque padi1s dotalibus matrimonium contraxerint, ibique commorati fuerint, eoque quoad communicanda bona, uri Brugellis vigenti, se subjecerint, non tantum jus BruXellense, sed omnia alia Provincialia

3 jura,

142쪽

probatum jus Bruxellense extra territorium extendi nequit, con sequenter caetera Provincialia jura, quoad bona in illis Provinciis sita, rationis identitate approbata dici debent. Ratio consequentiae est, quia oppens ejus uxor, Brugellis sne pactis dotalibus matrimonium contrahendes, tacite approbarunt dictae Urbis statutum, quae approbatio si traheretur ad statutum Diceceseos Bergensis, statuto domicilii contrarium, ut illud statutum Bergense quoad contrahentes obligandi virtute careret, deberet utique illa tacita approbatio statuti domicilii, in se continere tacitam renunciationem illius contraria consuetudinis Beroensis:

quod enim non mutatum est, cur stare prohibetur illa consuetu. do Bergensis aeque in viridi observantia est , ac consuetudo Bru-xellensis, ut igitur quoad contrahentium bona vim perdat, ipsi derogatum esse oportet expresse vel tacite si fieri queat non potest dici expre Τὸ derogatum, nam non versamur in illis terminis, quod enim testamentum spectat, testamento uri publico derogari non posse certissimi uris est. l. I s. g. r. f. ad leg Falcid derogaretur autem casu nostro uri publico Bergensis Dioeces eos , utpote annullanti testamentum , quo conjux con gi praejudicat tis van testamenten art. s. quo casu testamentum ex parte bonorum relictorum invalidum pronuncia Manetius de testam valid vel in lid. m. 13. quaest. q. n. IO.

Superest igitur, ut dicamus ei consuetudini tacite renunciatum esse, tacite autem consuetudini vel statuto renunciare, de jure non sissicit, cum specialis expressa renuntiatio requiratur, uti late

docet riveli decis 68. Ratio est, quod in illis quae alicui a lege deferuntur, specialis rapecifica renuntiatio desideretur, uti idem riveti tradit decis 32. Sequitur itaque Bergensem consuetudinem, statuti Bruxellensis tacita approbatione, vi obligandi bona ibi sita, destitutam non esse, quando enim non in specie renuntiatur statuto, i standum

est.

Cui doctrinae quoque convenit quod tradunt DD. scit. , quando pactis dotalibus communio per consuetudinem introducta, exclusa

143쪽

clusi est in certo casu, in casibus omissis locum est,consuetudini

oren obs. o. cons S. Contrahentes itaque matrimonium contrahendo absque pactis dotalibus se retulisse censeri deben ad consuetudinem Bruxella vigentem, sic noluerunt obligari ultra formam illius consuetudinis, adeo u non teneantur ad e;us observantiam , nisi quatenus conluetudo ipsa extenditur cum igitur in bonis existentibus extra territorium, consuetudo non disponat, quoniam natura ipsius est non includere bona extra territorium sita, utique ad ea bona con trahentium approbatio, tacita voluntas non potest extendi, sed limitari' arctari debet intra consuetudinis limites, ad quam non paciscendo ante nuptias facta est relatio, quae generalite sit, cum omnibus suis qualitatibus arg. l. 7 . 6 de hered. s. l. 8. f. de

Sed adversarii nostri nobis objiciunt duo argumenta, quibus hancno tram doctrinam enervare conantur, quorum primum ex natura saluti Bruxellensis desumptum est,is alterum ex natura statutia erge is, quae antequam ad ulteriora progredior, examinare&retutare operae pretium existimo. Quod igitur statutum rux cliens spectat, urgent ex eo jus commune dominari, ac hoc statutum quoad exclusionem commu-

ni , O venire una ine communi, adeoque considerandum

ellem effectu, quod jus commune Brugellae vigeat. Miro praesupposito, pergunt, dicendo, contrahentes nostro casu matrimonium contraxisse, in loco ubi viget statutum excludens bonorum

communionem, adeout matrimonium secundumJus commune con

traxisse dicendi sint, quod jus consequentur influit in matri in nium contractum, nec territorio adstrictum est, sed ubique vires exerit, cum de jure communi dici non possit, quod extra terriis ori m ipsus potesa deficiat, quam ob causam non pos et extendi,

nam ius illud se ubique ad omnia territoria extendit, adeout cor ruat Argentrei ratio, cum ille in alio casu loquatur, nimir cum matrimonium contractum est, in loco, ubi statutaria communio Viget, dicit, illam communionem, quoad immobilia bona extendi non posse, ad locum ubi talis communio non viget, prop-

144쪽

monium est contractum in loco ubi jus communionis exclusivum viget, quod est jus commune, se ubique extendens. Possemus consequenter ex doctrina Argent rei argumentari a contrario sensu, sciL 'si matrimonium contractum sit ubi jus commune viget, hoc lus exclusivum a contrahentibus receptum, se extendit ad omnia bona

ubicunque sita, ratio est, quod extra territorium ipsus potestas non desciat, quae est ratio restrictiva statuti. Alterum argumentum ex essentia consuetudinis petunt, dicunt jura municipalia Dioeceseos Bergensis, non esse statuta sed consiuedines, uti vocantur consuetudo oritur ex actuum frequentia ex tacito populi consensu est itaqne receptio populi, cujus essentia ex facto communitatis promanat, quod scit populus iste in tali negotio talia facere assueverit. Statutum vero sortitur essentiam non a receptione populi, sed a potestate, jurisdictione. Quibus consequens est, quod consuetudo tantum vim exerat super illorum subjectorum rebus, quorum actuum frequentiam pro causa essiciente habet, ab illis subjectis enim tantum recepta est adeout iniquum absurdum esset, illam ad alium populum eg- tendere, qui illos actus non exercuit, non enim plus potest esse in causato, quam fuit in causa. Atqui populus in populum non habuit imperium, sequitur ita .

que actus unius populi, alterum populum , qui tales actus exercere non consuevit, non posse constringere eive praejudicare, sunt enim res inter alios actae.

Deinde quod juris quis in alium statuit, ipse eodem jure utatur, si itaque Diceceseos Bergensis subjecti vellent hanc consuetudinem extendere , ad illos qui Brugellis matrimonium contra xerunt, perpetuo commorati sunt, aequum esset ut illius Civitatis cives, sua jura quoque ad cives Urbis BergoZomae extenderent quod tamen illi cives non concederent. Sequeretur insuper hinc maxima jurisdictionum confusio, & magna orirentur absurda. Cui quoque consuetudinis natura repugnat, cum enim exactuum frequentia oriatur , personalis utique , non reallis est, assiciens tantum personas, quae illos actus exercuerunt, uti contractus per sonalas

145쪽

sonales contrahentes solos assiciunt, nec tertio praejudicant. Argumenta certe speciosa magis quam solida, quippe quae primo an tui tu fatis stringere videntur, ut tamen penitius inspectari exa-iminata protinus evanescant.

Quod igitur argumentum ex natura statuti Bruxellensis petitum attinet, scit quod illud in ure communi , quod nullis arctatur Provinciis, fundatur, parum aut potius nil stringit licet enim statutum illud jus commune receperit, non ideo statutum illud statutinatura degenerat, adcout extra territorii fines posse cxtendi, cum ibi deficiat legislativa potestas, a qua statutum pro manat. it quod jus commune spectat, equidem neminem fugere potest, illud non ex imperio nobis latum, sed avita demum parentum memoria, pro rationes natura loci receptum esse, a eoque non nisi ex approbatione vim recipere , quae approbatio cum descit, simul, illud jus deficere necesse est. Statutum Artaxellens itaque illud jus in tantum approbavitis recepit, inquantum approbare recipere potuit , illa igitur approbatio cum territorii sines excedere nequeat, sequitur, ab eo jure ibi recepto, extra territorium argumentari non posse, cum illud jus vim acceperit a statuto, non statutum ab illo ure, quo sit ut illud jus per omnia regulari debeat secundum naturam statuti, non vice

versa.

Jus commune itaque nostro casu, in Dioecesi Bergensi, nec ex se, nec ex approbatione statuti Bruxellensis ullam potestatem habere potest non ex cum ibi non siit receptum , sed contrario aure ibi vigente, abrogatum non quoque ex approbatione statuti Bruxellensis, illa enim approbatio non latius vires exerere potest, quam ipsum statutum, cum non plus virtutis in causato quam in causa esse queat, ipsum autem statutum territorii finibus circumscriptum est. Corruit ergo fundamentum, quo praetense casuum varietas, de argumentum a contrario sensu ad Argen traei doctrinam refutandam, productum, nititur. Quod porro attinet alteram objectionem, e natura Mesentia consuetudinis Bergensis desumptam, res p. prinro, quod hoc modo nulla

146쪽

Ira IssERTATIO Niseonsuetudo posset esse statutum reale, cum omnia nostra juramunicipalia tali modo orta sint, scit ex populi consensu. Sed resp. secundo, effectum a sua causa distingui oportere, consuetudo est jus non scriptum moribus utentium introductum, legis

habens vigorem, . 9. Inst. de jur. Nat. genta 32. . de si , adeo ut inter mores .consuetudinem haec sit differentia, scit quod mores sint causa consilietudinis, consuetudo sit causarum Salazar de usu in consiuet cap. 7. . . Ouinimo ulterius disturguendum puto inter mores , consensum populi ipsam consuetudinem , adeo ut mores sint causa productiva consensus, ic causa prima & remota consuetudinis consensus vero sit causa effectiva productiva consuetuduais, e proxima cim mediata consuetudinis. Oritur igitur ex moribus consensus, ex consensu consuetudo : mores ergo in illis primo utentibus, consensus causa fuerunt in reliquis. Consuetudo itaque, licet modo praedicto ex moribus4 consen .su populi oriatur, simulac tamen introducta, induit vim legis aelegis vigorem habet l. 8. st de . ex legis litiva populi potestate

promanantem, adeout ejus vis eadem sit quae legis, sic ut consuetudo posterior legem priorem abroget. l. 2. de P. Cum enim ipse leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod judicio populi recepta sint merito ct ea quae sine ullo cripto populus probavit, tenebunt omnes : nam quid interest seu fragio populus suam το-luntatem declaret, an rebus ipsis in factis jure merito toga Julianus in i l. l. 2. Licet itaque consuetudo a lege vel statuto quoad introducendi modum variet, ut quod consiletudo suaviter, per se influit,

per tacitum quasi omnium consensum, cum statutum quandoque obtrudatur invitis, introducta tamen, quoad vim Mobligandi effectum variare non potest, cum non minor vis obligandi ex tacita quam ex expressa voluntatis declaratione profluatri accidens enim est, utrum populus seu fragio ves facilis voluntatem declaret, ut tum autem accidens mutare potest rerum naturam. Quinimo sta tutum aeque est jus municipale ac consuetudo, vice versa, cum

jus municipale duple: dicatur, scriptum stil. c non scriptum.

Scriptum

147쪽

scriptum vulgo statutum , non scriptum consuetudo vocari solet. I cx itaque vel statutum aeque in populi receptione fundatur aec niuetudo .consuetudo introducta aeque in potestate, jurii dictione fundatur ac statutum , hoc tantum discrimine quoad

originem addito, quod prior receptio sit facta si fragio , adeoque

expresa, posterior vero rebus ipsis factis, ac tonsequenter tactata : adeout consuetudo a statuto differre dicatur , tanquam tacitum ab expresso, quamobrem D. statuunt, consuetudinem cum

statuto a pari procedere arg. l. 32. in M. f. ed. Th. Grammat.

deci . yr. n. q. raveti consi n. 6. Consuetudo itaque nec

moribus , nec a consenseu, sed a populi legislativa potestate lauctoritate ipsi indita, robur obligandi accipit: uti Principis placitum legis vigorem nanciscitur, non ut simplex placitum , sed quod Principi placeat, ut legis vigorem habeat.

Quamobremm D statuunt, hodie in consuetudine introducenda, Principis scientiam vel patientiam requiri, ut Princeps illam formaliter vel interpretative , uti D. loqui amant, approbet, quia non amplius versamur in res'. populari, qualis olim fuit Romana, adeout post legem Regiam hoc amplius ad consuetudinis inducendae substantiam requiri coeperit, ut id sciret, vel certe longissimo tempore tacitus pateretur is, qui imperat in illo loco, ubi consuetudo inducitur me emb. ad . de lL n. 9. Craveti. di Z loco turba confit 19 63. Grae v. pra E conci lib. a. Monci AI. n. q. Cui convenit quod Christin voL i. decis 291. n. . inquit , scit consuetudo qua de facto fuit observati, contraco uetudinem aut statutum a Principe vulgatum C emologatum non valet , etiamsi fuerit quinquaginta vel sexagima annis observata. Cui adstipulatur Groene veg. de L abrog ad tit. C. quaest longa cons. l. 2. E contrario, Princeps scienc patiens obtervantiam statuto contrariam , illa scientiain patientia statutum tacite tollere censetur, uti tradit Paris voL- con 'Os. n. 8 er Alder Mascard de statui interpret cora L . 93. Dimanat ergo omnis obligandi vis ac potestas a Principis consensu, tam tacito quam expresso.

Hinc in urbe Roma nullam hodie valere consuetudinem, si a coar

148쪽

Post quam confirmationem seu approbationem apte vel Principis, expressam vel tacitam seu interpretativam , in jus sancitum transit illa actuum frequentia , vel populi consensus, quod justunc consuetudo vocari consuevit. Et talis interpretativa approbatio, ut in transitu notem, proconsuetud mibus Ani erpiensibus ius coducensibus, militat. Eadem igitur obligandi vis inest consuetudini quae statuto, cum ex eadem causae potentia profluat, in tantum, ut, quae hoc casu dici possunt de consuetudine , etiam de statuto praedicari queant, quo fit, ut haec adversariorum objectio a consuetudinis sientia' differentia a statuto desumpta, quoad casum nostrum in totum

corruat.

Resp. tertio , populi tacitus consensus, quem causam effectivam consuetudinis esse , illico diximus, circa bona nostro casu versatus fuit, qui consensus non potest extendi extra illius populi territorium, nimirum quoad potestatem legislativam uti autem non potest extra illud territorium extendi, sic intra illud vim exerit ad omnia bona in eo sita, sive pertineant ad forensem sive ad ejus territorii civem vel incolanari forensis enim in alieno territorio bona acquirens, si bonorum illorum respectu subjectus jur ibi vigenti Massicienti nam reperit leges ibi conditas, quibus se accommodare sub icere tenetur, cum novas leges condere ipse nequeat. Ouinimo acquirendo in illo territorio bona, censetur in ut circa bona ibi receptum, consentire, cum jus introductum non ab unius aut alterius consensu particulari, sed a totius populi consensu communi, sic a pluralitate seu a majori populi parte profluat. ΓIus reale igitur, moribus introductum, potest asscere subjecto rum bonorum dominos ubique commorantes, indire te scit. mediate mediantibus illis bon: s, adeo a forensis, ratione illorum bonorum, ut forensii, α sic ut aliquis tertius atra territorium

149쪽

considerata nequeat, multo minus, ut hae consuetudines, quoad forenses intelligi deberent, ac si res i/rte alios actiae essent, consuetudinis enim dispositio versans circa jus bona ct quidem in mobilia, in illo territorio sta, illum ei uri subjectum reddit illumque considerat, ac si ipse hoc egisset, eique conscias stet, uti

cum quis de novo in societatem assumitur, se legibus iocietatis illius subjicere, ac cum iis se confirmare censetur. Frustra quis instat, urgendo hanc consuetudinem personalem non realem esse dicendam, quod omnes consuetudines proveniant ex siubjectorum contractu seu expres seu tacito, adeo ut consuetudo ut consuetudo personali: sit, ut contractus personales sunt respicientes subjectos, eorumque bona ubicunque sita frustra, inquam, quis tali nodo instat nam quarta vis subtilis lacuta satis attamen nullius ponderis haec instantia est , cum negem pernegem, hanc consuetudinem ex perionali contractu ortum ducere ac si disponeret circa bona secundario duntaxat, propter obligationem perso iralem , ex contractu expresso vel tacito ortam, disponit enim de bonis solis N primario, adeo a provenerit x subjectorum observantia & actibus circa bona ipsorum , nec respiciat personas earumve contractus, non magis quam jura successionum ab intestato personas succedentes respiciunt. Non insuper verum puto , consuetudines nasci ex contractibus, qui actiones non consuetudines parere solent. Contractuum etenim natura in se reciprocam Obligationem continet, sunt enim ultro citroque obligatorii plerique contractus, quod assirmari non potest de jure moribus introducto, cum mores illi contractus dici nequeant, neque contractuum naturam ullo modo redoleant. Cum enim populus vel populi nomine Princeps, jus proprium sibi constituit, puta, vel scriptum, uti statutum est, vel non scriptum, uti consuetudo est, utique cum nemine contrahit, sic enim non maneret sui juris, sed alteri se redderet obligatum, aliumque vicissim sibi obligaret, quod a legum condendarum potestate maxime alienum est, ipsique plane repugnat. Illos itaque populi

actus vel mores contractus dicere, S consequenter ex contractuum

natura, consuriudinis introducta naturam notentiam metiri

150쪽

velle, nae iudicio, arguta magis quam vera ratiocinatio est . Quis nescit nim leges se pissime ex praeviis factis oriri, juxta

vulgare proverbium, ex malis moribus nascuntur bonae leges quis tamen sana ratione praeditus, hinc inferet , malos illos praevios mores contractus esse, eorumque naturam saperet nullus utique. Sumamus in exemplum legem Pompejam de parricidis, quae poste rioribus temporibus demum inventa fuit, adeout aliquo tempore hoc crimen absque lege fuerit nam cum Solon interrogaretur,

cur nullum supplicium statuis et in illum, qui parentem necasset, respondit, se id neminem a iurum putase. Cum itaque lex Pompeja de parricidis occasione criminis praevii

lata fuerit, adeout praevium illud crimen , talem legem ferendi occasionem dederit, quis mentis compos inde inferre potest, prae, vium illud crimen contractum esse, legemque latam inde ortum ducere credo utique neminem, qui uri prudentiam a limine tantum salutavit, hoc assirmare posse. Natura certe quotidie novas deproperat edere formas, oriuntur in dies nova facta, novas leges requirentia, quae tamen nullo modo contractus dici possunt.

Quinimo leges quae ex illis fictis sequuntur, ne quidem, si stricte proprie loqui velimus, ex illis factis licet praeviis orta dici possunt dici quidem solet ex malis moribus nasci bonas lcges, sed hoc dictum sano sensu intelligendum est, quod scit illi mores dent occasionem illis legibus ferendis, alioquin nemini dubium esse potest, quin leges oriri debeant ex potestates voluntate leg sativa, adeout illae leges ferri potuerint, licet mali mores non praecessissent. Verum quidem est, mores illos causam dedisse, hoc est , occa lanem , attamen legum origo re vera distincta manet: e g. cum dolus dat causam contractui, verum quidem est, contrahentes dolo ad contrahendum inductos es e, cum alias non con traxissent hoc enim est causam dare contractu attamcn ille contractus, licet occasione doli factus, ortum suum proprie ex dolo non trabit, sed ex contrahentium mutuo consensu, dolus eis nim in jure non est modus introducendi contractum. Ut sileam causam minus proprie vocari, sed potius vocandam esse occasio . nem, cum inter occasionem causam aliqua sit differentia, adeo ut

SEARCH

MENU NAVIGATION