Decisio Brabantia super famosissima quæstione [...]. Nuper in suprema Brabantiæ Curia [...] ventilata. By Joannes Andreas vander Muelen

발행: 1698년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

161쪽

ex aestus natura venire dicatur, abs lite quo respectu, nullus ctus conventionem quandam producere potest, generatio enim sui simile producit.

Cum itaque matrimonium inire, sit actus, tam sua natura quam dictae legis auctoritate, mutua corpora non bona respiciens, sequitur matrimonii contractum non esse actum ex quo talis tacita conventio, quoad bona communicanda , elici potest. Consuetudo per consequens, in praesenti quaestione , non disponit de actu tacite a subjectis in territorio celebrato, nam quoad communionem bonorum, nullum actum matrimonii contractu ne quidem tacite celebratum esse contendimus, quippe quae totae statuto ejusque vi promanet, adeout a statuto omne το esse consequatur.

Quodque aliter res se habere nequeat, luce meridiana clarius evincitur, cum tales personae conveniunt, quae commercii potestatem non habent, ad quorum factum consuetudo suas dispositiones applicat, sic ut nulla conventione alias aut diversas inire

possint.

Quod si verum est, quinam pos bile, ut conventionem persenalem colligamus ex facto ejus , qui nullam talem conventionem facere potest Z plane itaque legalisis statutaria dispositio tota a legis audioritate pendens, quam inhabilitas contrahentis

non patitur in consensum aut conventionem deduci.

sola consuetudine igitur communio, quia, si a lege non set, non posset illam inducere conventio, praedicta inhabilitate posita. Verum quidem esse consteor, illam in Lesse a statuto produci , mediante matrimonio, adeoque eatenus hominis actum seu ministerium intervenire, sed illud ministerium considerari nequit, ut communionis causa esliciens , utpote illam non causans, sed tantum ut medium, vel ut requisita bonorum qualitas, quae communicantur, hoc est, statutum non communica bona nisi talia quae pertinent ad eos qui sine dotalibus pactis matri in nium inierunt, adcout statutum matrimonii contractu, jus com munionis tantum deducat in actum, quod ante crat in habitu, ut

162쪽

oportet igitur distinguere inter actum hominis, Dactum a-

isti, actus hominis consistit in ipso matrimonii contractes, actus statuti est, contrahentium bona tali casu occasione talis con tractus communia facere uterque actus per se subsistit, nec alter alterum causat, nam si alter alterum causaret, illi actus ab invicem dependerent 4 sublato principali tolleretur accessorius. Uti itaque actus matrimonii suum esse consequitur a mera coniatrat entium voluntate, juxta juris regulam, quod consensus faciat matrimonium, ita communio quoad bona, est actus dependensa mera statuti dispositione, absque ullo hominis ministerio, ad- eout hominis ministerium casu nostro n'n magis requiratur, quam in successione statutaria aditio hereditatis requiritur, ut scit heres legitimus hereditatem adeat, ad bona legetibi delata acquirenda, quo casu ipse Molinaeus di go consil. 7. n. Is fateri cogitur, illamsuccessionem venire a vi conpuetudinis tantum, absique hominis actu vel mini sterio. Ut porro alterum Molinae principium destruam, quo statuit nostro casu bonorurn communionem inter conjuges a mero jure consiuetudinario profluere non posse, quod hominis factum seu ministerium interveniat, sciendum est, hominis factum intervenietis non semper impedire, quo minus aliquid soli uri tribuatur, ipsoque jure feri dicatur.

Non equidem fugit me, praeter Molinarum etiam alios esse Jurisconsultos, existimantes, omne hominis factum abesse debere,

adhoc ut quid ipso jure fieri dici queat, sed egregie eos hallucinari, ex exemplo succesionis legitima, ab ipso Molinae alleg

to constat.

In eodem errore versatus sui subtilissimus Bacchovius , existimans hypothecam, quam dominus habitationis habet in rebus inquilini, conventionalem potius quam legalem esse, quod scit ex dilationis facto oriatur: o quem errorem jure merito reprehensus

est a missembachio ad s. di'. 39. I9. dicente, Bacchovium in e summopere fasti, nec hili aestimandas esse ejus rationes oectissime sane, ut enim a dicta hypotheca incipiam, eaque nostram sententiam confirmemus, existimo dictam lupothecam quoad inis vecta

163쪽

vecta Millata meram legalem esse, licet illationis factum requiratur, lex enim sola illam inducit. Verum quidem est , factum hominis intervenire, cum bona inferri invehi debeant, sed illa tacita iraesumpta pactio , via potestate legis tantum constat Lex domino aedium illam hypothecam constituit, quae si a lege constituta non fuisset, dominus illam non haberet, licet inquilinus vel millies ona inferret. Nascitur itaque ex legis sanctione, uti effectus ex sua causa, licet factum hominis, uti instrumentum, intervenire necesse sit. Pari modo pro nobis militat compensationis doctrina, compensatio enim ipso jure debitum perimit, ita ut pro rata debitum utrumque ipso jure minuatur, & usurarum cursius sistatur l. II. f. de compensat adeout pignora iudejussiones ipso jure liberentur. l. q. f. eod. l. 2. Ceod. Et tamen hominis factum desiderat cum eam objici necessest, . pen. f. de compens l. 2. l. 7. l. uti. g. . C. eod. si enim non allegetur, judex non potest divi

nare.

Ut ergo us compensationis in se spectatum , satis potens est, ad tollendam actionem, adeout illo ure, ipsa radice seu ipso jure

minuatur, necetur interficiatur actio actoris, quoad illud quantum, quod compensari debuit, factum vero hominis, ut medium seu instrumentum, quo in actum deducatur, desideratri ita pari

modo statutum inter conjuge bonorum communionem introdu

cens, in se spectatum satis potens est, ad illam communionem introducendam, adeout factum hominis, quod nostro casu conr.ι- est, tantum medii vice fungatur, & instrumentum sit, quo dispositio statuti in actum deducatur. Sic acquisitorum societas quae inter conjuges Frisios obtinet, and decis Fris lib. et tit. def. 1. descendit quidem plane cimmediate ex prisca Frisiorum consuetudine, adeout pure legalis sit, in tantum ut conjux superstes partem suam, non jure hereditario, sed jure consuetudinis accipiat, matrimonium tamen praevium, ut praeviam diligentiam requirit, ut media quibus effectum sortiri potest.

Quod ut clarius percipi possit, cum Philosophic Philosoph iri utique si res exigat, ad C. non debet esse alienum per l. 6. m. a de

164쪽

r o IssERTATIONI sdijudie. distinguendum est inter causam essicientem principalem minus principalem. Causa essiciens principalis alicujus re est illa, quae effectum producit virtute propria is se proportio

nata ac sussiciente ad productionem effecti, ut non egeat virtute alterius causae secundae, a qua elevetur, adjuvetur, praemoveatur vel promoveatur , verbo, cujus virtus quae effectum producit tanta est, ut in ea contineatur quicquid in effectu est vel formali

ter vel eminenter.

In causa minus principali, neque formaliter neque eminenter effectum continetur , sed illa causae principali ad effectum produ'cendum inservit.

Cum igitur ut haec nunc applicemuso statutum communionis conjugalis causam statuimus, intelligimus causam cssicientem principalem, proximam memanativam, a qua res sine ulla actione messi emanat quinimo existimamus statutum non tantum communionis causam emanativam dici posse , eo sensu , uti omnis causa proxima, causa emanativa dici solet, uti pater est causa emanativa filii, sedin insuper quoad illum effectum, quod exi-sendo casset , adeout ejus existentia, ut ita loquar, causalitas sit positis scit terminis liabilibus, posito enim nostro casu matrimonio absque pactis dotalibus contracto, posito nostro statuto impossibile est , ut posito illo statuto, necessario non poneretur cauis satum, scit communio, realiter enim is sective in eam inquit cum contra, posito illo matrimonio, io posito dicto statuto non necessario ponatur illa communio, ut causatum, nam sublato illo statuto, matrimonium illam communionem nec existentia nec virtute causaret. Statutum igitur Vera causa emanativa est unde communio conjugalis emanat, cum inter illam, effectum nil omnino intercedat, adeout ejus existentia cum effectu conjuncta sit, simul eodemque tempore existat, quod ne quidem de patre quoad filium producendum, praedicari potest, nam, ut hae similitudine utar, licet pater causa proxima filii sit, cum aeo principium generationis activum resideat, adeout mater an . tum ut principium passivum ad productionem concurrat, atta

men pater non attingit produ*ionem siti sua existentia, cum

patr

165쪽

patre mortuo, absente produci queat non ita cum nostro la- tuto comparatum est , quo abrogato, vel non vigente, sublata est illico communionis introductio per illud. Introductio communionis igitur mere .immediate a statuto dependet causatur, adeo it matrimonium instra mentalis causa tantum dici possit, quae per virtutem in lassicientem cina propol tionatam in communionem influit, ejusque productioni inservit, adeout egeat adjumento , elevatione, promotione alterius causae, scit principali essicientis, ad talis effectus productionem quae causa casu nostro statutum est, quod communionem propria virtute is se proportionata ac sussicienti producit. Et sic statutum illud re vera soli rei adhaeret, nec quicquam personalitatis habet. Injicit enim qualitatem bonis non personis, affectat bona non personas, assicit bona conjugum non conlu-ges, qui hoc statutum quoque, utpote reale existens, quoad bona duntaxat approbare potuerunt.

Non igitur conjuges hac qualitate a statuto vestiuntur, sed ipsorum bona, circa quae statutum disponendo versatur, hac qualitate affectantur, adeout haec qualitas soli statuto debeatur, cum ex ipsius dispositione merein immediate pro manet. Frustra quis instaret , argumentando, ex dictis verum quidem esse , hanc communionem proficisci ex communione legali vel

statuti, attamen non minus quoque Verum esse, huic dispositioni legali renuntiari potuisse quando igitur quid acquiritur ex disipositione legali, cui renuntiari potuit, illud non simpliciter a lege acquiritur, sed ab illo qui cum renuntiare posset , tamen non renuntiavit: . . qui ingreditur monasterium, uti os Duca esse hoc exemplum allegat, ipse non lex bona in monasterium alienare videtur , ex eo, quod ingrediendo, censeatur ingressus velle, ut illa bonorum dedicatio, quae a legest, subsequatur, cita dedicatio illa attribuitur ingredienti, qui cum potuisset non ingredi, ingressus est. Frustra, inquam , quis tali

instantia nostram doctrinam enervare conaretur, reip. enim 'imo cum l. Proes a Someren, qui tradZ de Iure novercari cap. I.

milam objectionem sormas solvit, dum inquit nec quicquam

a strin,

166쪽

tu dotalia recedere , eis e conformando tacite pacisci videantur ita ut non tam statutum causa sit hujus communionis introducendae, quam tacitum potius inter conjuges padium absurdum enim e sedi positionem hominis vocitare, si quid conformando sese legi iu

negotiis evenire senserit m an consuetudo, totumque jus nostrum,

tacitiis populi sub eo viventis pactum est, qui ei consentit. Resp. secundo, quando quid acquiritur ex dispositione legali, cui poterat renuntiari, inde quidem sequi, illud ab homine, quatenus non renuntiavit, indirecte acquisitum esse, in tantum ut homo sit causa remota, illam tamen causam remotam non posse

attendi, ad hunc effectum , ut rei causa, remque produxisse dici queat, ex mox dictis satis constare reor, sic enim avus dici posset, omisso patre generasse nepotem, quod absurdum. Effectus igitur a causa proxima denominari debet, ut tradit Mel obserν forens 9. 17. oportet enim aliquid sussicienter

effective ad cffectum suum concurrere, ut rei essiciens causi dici queat, quod causae remotae tribui nequit, quippe quae nec existentia, nec virtute sua, cum essectu concurrit. Causa remota enim cum amplior sit suo effectu, ea posita non continuo ponitur effectus a vero causa proxima immediata posita, cum effectui sit aequalis, adaequata, ponitur statim effectus, ac ea sublata

aufertur. Cum ergo causa proxima semper ponat decidat, remota non item, jure causa proxima attenditur, non remota.

Quod itaque monasterium ex ingressu ingredientis bona acquirat, illa acquisitio seu alienatio bonorum, non ex illo ingressu

sed ex lege proficisci dici debet, quia ille ingressis ad illam c.

quisitionem non sussicienteris effective concurrit, si enim non extaret lex, illa ingressi bona monasterio deserens' addicens licet vel centies ingrederetur, omnes illi ingressus, nullam bonorum acquisitionem quoad monasterium operari possent. Cum igitur lex illam bonorum acquisitionem causet in tantum, ut sublata illa lege , etiam illa bonorum acquisitio sublata esset, cum sublata causa tollatur effectus, sequitur manifeste monasterium non ab ingrediente sed a lege bona ingredientis nancisci. Insuper,

167쪽

Insuper, post non concessis, hanc Iosephi ratiocinationem ocedere, nil aliud ex illa inferri posse existimo, quam legem

bona monasterio deferentem , super tacita ingressi voluntate vel tacito pacto esse fundatam, quid si hoc concedam, ad quod concedendum tamen nulla ratione cogor, utique nil aliud inde sequi potest, quam nostrum communionis statutum, super tacito conjugum pacto esse fundatum, sicut Jus devolutionis, in Brabantia notum, super tacito conjugum pacto fundata dicitur, quod tamen ex consuetudine ortum ducere ipse Stochmans assirmattract de jur devolut cap. q. inquiens, non novum esse ut quidpiam a confiuetudine esse dicatur , simul a tacita conventione. Si hypotheca in invectis cillatis, quam legalem esse, Mamera lege proficisci, supra contra Bacchovium probavimus, etiam tacito contrahentium pacto innixa dici debet ex l. . . de pact., non obstante quod ex ejus causa introductiva sit sic jus pracipui, in multis regionibus usitatum, licet ex mera lege descendat, a tamen de praevium conjugium requirit, & conjuges in illud tacite consensisse videntur. Dissert itaque tacitum pactum causam communionis dicere vel dicere illud causam legis vel statuti, communionem introduce tis primum profligavimus , posterius si concederemus, ac hoc modo inter conjuges casu nostro quoddam tacitum pactum agnosceremus, quod tamen non facimus, utique ex illa conces lane nil aliud sequeretur, quam illud tacitum pactum causam impulsivam statuentis, sic causam statuti esse, ac proinde non ut causam dispositionis statuti considerari debere, sed ut causam quae legis torem movet ad tale quid statuendum, & sic esset causa remota seu causa causa non causati, adeoque non dispositionis statutariae,

quae ab ipso statuto immediate causatur, cita ejus essectus dici debet, Nod nobis iussicit. Quod si quis mihi regerat causam caus esse causam causati, re,.spondeo illud axioma sano sensu, cum mica salis accipiendum esse, ne ex eo sequatur absurditas, quae inde sequeretur, si illud non sane intellisteremiasin explicaremus esset enim absurdum impium, si ex hoc axiomate inferre vellem , Deum est causam

168쪽

ui hoc exemplo utar, peccati, ut tamen ex illo hoc modo inferri posset, scit. Deus condidit voluntatem in homine Mest causa voluntatis, voluntas autem in homine est causa peccati ergo Deus causa peccati, cum sit causa causae peccati. Dicendum igitur alio modo causare causam proximam , alio

modo causam remotam causa remota causa naediante causa propinquiore, adeout nec existentia, nec virtute sua cum effectu conjuncta sit, secus ac causa proxima, quae effectum producit sua virtute, nulla alia causa intermedia concurrente. Ut itaque doctrinam nostram ad Molinari sententiam refutandam paucis contrahamus, dicimus primo, contractu matrimonii non in esse tacitam illam conventionem, qua communionem conjugalem innixam statuit. Secundo, si inesset, causa statuti, non communionis esset, ad- eout nihilominus communio introducta, ex statuto ut causae manativa proxima plane suam ducat originem, ipsique ut ejus eia sectus adscribi debeat. Ex quibus omnibus ita deductis, contra Molinarum ejusque aufectas, concludere non vereor, nostro casu agi de mero jure consuetudinario in se spectato, adeoque de vi potestate ipsius consuetudinis, finibus territorii circumscripta Malligata, ult. . dejurisdict. Nec est alicujus ponderis, si quis ulterius objiceret, jus consuetudinarium circa testamentorum solennia receptum , vires quidem extra territorium porrigere, cum testamenta, secundiam

loci alicujus consuetudinem facta, etiam quoad bona extra illum locum sita valere certi juris sit, uti hoc argumento , ad contrariam sententiam stabiliendam , utitur Nicolaus Duysentdaelders in observat ad leges consiuetudines Amster me se cap. q. maxima enim differentia est , inter illam, nostrum juris casum nam quod testamentum, in quo servata est loci consuetudo, ubi factum est, valeat etiam quoad bona, in alio loco, ubi alia consuetudo viget, sita, ideo obtinet, quod actuum solennia ad co- tum duntaxat spectent urisdictionem, in quorum territoria celebrantur l. 3. y. 6. . de te lib. l. a. C. quemadm testam. ne pro diversa locorum consuetudine testato discedere volenti, plura te

stamen

169쪽

stamenta sint condenda, aut, quod absurdum esset, plurium locorum consuetudines in uno testamento quis observare obstrinoeretur , neve actus unus atque individuus , qualis est testamenti secundu in diversa locorum consuetudines judicaretur. Hoc jus consuetudinarium igitur, circa solennia receptum oceres nec personam testatoris afficit sed tantum ejus dispositionem, in illo loco factam secus cum nostro jure comparatum est, quod bona conjugum asscere nullus dubitat.

Explicator quidsi salutum casu nostro influere in contractum. Liem quid informare contractum Argumenti energia adduci ursiuid si contractum informare , trauitur. Item quid contractum resormare Item quid transformare. Utrum informationis natura in extensione an vero in additione vel productione

alicujus novi consistat, examinatur. Quam quaestionem ubtilem magis quam utilem Auctor judicat, ideoque illam in medio rea Inquit siuid fit quod D. vocant contractu inesse in Oatur Resolvitur quaestio qua quaeritur utrum ex pacto contractu bonae fidei adjecto , dctu actio praescriptis verbis , seu condictio ex lege, an vero eadem actio quae ex principali contractu nascitur. Pro posteriori sententia concluditur. iocetur uid sit privilegium concessum transire in contractum. Ut aliquid in contra tam transire posit, ejus praevia habilitas requiritur. Ad

informationem contra Ius per adium, tria copulative rectuiri statuunt. Primum requisitum dicitur adjectio is erum ut incontinenti sat mium, ut contractus sit bonaesdei uae ria requisita adaptamur m applicantur casu nouro, scit statuto mutatis mutandis Adjectionis loco ponitur relatio. cu ad 'lectionis instar cohaerentiam operari debet. Disseremia tueatur

inter obligationes legales conventiones partium Auct orsa- ruit ad insemationem com ractus casu nostro relationem expres-

170쪽

D1s SERTATIONI ssam desiderari, adeoque tacitam non susere Pauli Voetii δε-ctrinam in confirmationem adducit. Exponitur modus referendi. Traditur quid sit incontinent , quid di ferat ab ex intervallo Tertium informationis requisitium adfertur. Qua dici

tu mutua quaedam convenientia. Datur ratio, cur pacla con- iras lui bonaefidei adjecita contractus pars sint, non autem ea quae

adjecta sunt contra Iut irieti juris. Omnia haec didia casui ο-fro applicantur. Notatur nustibi in toto jure reperiri Pud quod dicunt D. Statutum per se informare contractum, adeoque non se mere illud ita impliciter magistraliter praesiupponere cum eadem facilitate posist rejici, qua dicitur. Datur prima ratio, cur statutum non potest informare contractum. Distinguitur

inter contractum interpretari, informare. Allegatur ratio secunda. Explicatur natura relati. Item tertia ratio adducittir.

Traditur jura realia C personalia inter se esse opposita , per consequens non posti si in uno eodemque subjecito Demonstratur a simplici statuti di Jositione conventionem personalem inferri non pose Impo sibile quoque e se docetur , ut consuetudo in conventionem degeneret. Brevis dictorum recapitulatio. Additur argumentum ab ignorantia partium desii tum Consensus qui ex dotalium passiorum omissione erui potest simplicem saluti approbationem importat. Quatenus a moriente ab intestato ad contrahentes matrimonium, adiis dotalibus omisis, in loco ubi commonio salutaria viget, argumentari potes , docetur. Praesumptio contra informationem dictam proponitur. Quomodo ct ad quem esse Ium statutum contractum informat, exponitur. Auctor concludit vim statuti a vi conventionis diversam esse, nec statuto inesse conventionem, ct repugnantia quaedam ostenditur. Ene vatur argumentum ab iniquitate petitum Solvitur instantia amatrimonii natura desumpta. Denique adferuntur quadam

exempla aris , quae qui m D pro nostra sententia ulterius confirmanda , producere solent. Conclusio Auctoris pro sen-

SEARCH

MENU NAVIGATION