Decisio Brabantia super famosissima quæstione [...]. Nuper in suprema Brabantiæ Curia [...] ventilata. By Joannes Andreas vander Muelen

발행: 1698년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

151쪽

PAR SECUNDA 12 in iure aliquando occasio a causa distinguatur , uti in . . f. de

Si enim indagatur quid sit occasio , dicendum vicietur, quod occasio vi causae nomen meretur aut titulum, quia vix est inve nire ullam ejus causalitatem, nisi talis dicatur loci temporisve commoditas, quemadmod in dicimus, occasio facit fures , quae ipsa tamen ad adjuncta externa potius pertinet, est enim praeter objectum signum, illa ejus species quae circumstantia dicitur, uti ratiocinantur Philosophi, quod latius adstruxi in meo foro conscientiae ad quest. I. pari. 2. Existimo itaque mores ut mores non posse consuetudines dici, vim legis habentes, is tales ex illis moribus proprie ortum ducere, multo minus illos mores contractus perlonales efferi aliud enim est actum hoc videri inter partes, quod est consuetum aliud illum actum pro lege esse, legisque vicem subire, prius ex potestate privata, posterius ex potestate legi sativa descendit. Dictorum statutorum igitur objecta personalitate destructa, eorumque consequenter realitate as eri , sequitur sententiam nostram inconcussam manere; quae insuper corroborari potest, quod omne statutum stricti juris sit, ac proinde si de aliquo non disponat, nec nos disponere debeamus , quamobrem omne statutum tanquam stricti sui s restringi debet ad locum, patriam, ubi vi

get, non vero extendi ad alia loca aut bona extra territorium sita.

Quod praecipue locum habet, secundum D cum statutum disponit super jure ex re descendente, adeout tunc statutum loci, tibi res existi vel sita est, inspici debeat Bart. in . . C. de summa Trinit qua l. . A sortior itaque idem respondendum casu

nostro, cum statutum disponat super re ipsa , nedum super jure

in ea.

152쪽

PARS TERTIA.

Auctor dat rationem , cur Molinarum ex proses refutare decrevit. Revocat ejus doctrinam ad duo principia. uorum primum bitacha conventii quae matri nomi contractus , ut ait, inest. terum est quod ex primo fuit, scit. quod communio conjugalis oriatur non ex consuetudine, sea ex tacita illa conventione. Tacitum illud conjugum pactum unicum Molinae fundamentum sta-ittitur. Quo sublato ejus doctrina omnino evanescit. Explicatur quomodo pactum illud ad bona ubis quesita vires extendere posesiit, non autem stati tum Auctor ostend re conatti Molinaei doctrinam laborare falso praesupposito Improbatur argumentum successione ab intestato desumptum, quo quidam DD. utivo lunt, ad dictum tacitum pacium destruendum, S ostenditur hoo

argumentum non procedere. Auctor argumentatur ex natura

matrimonialis contractus , illumque personalissimum esse demonstrat , nec bona respicere. Docet tu quo consistat matrimonii quid litas. Item conatur ex jure probare a domini in corpus ad dominium in bona non posse argumentum formari. numerantur nuptiarum spectus. Elucidatur quomodo corporis domi nium in matrimohi contractu transferatur , qualis dominusquis exigat membrorum suorum. Solvitur objecti a jure vitae necis olim in uxores e Caesare petita. Ut 9 ex Grotio Examinatur dicita tacita conventi, ostenditur illam contractui matrimoniali non posse inesse , vel inde resultare. Do Irina illos tur exemplis aliorum tacitorum actorum ex ure petitis Uuod

bonorum communio a statuto tota it probatur etiam eo, quod andoque personae conveniant, quae commerci pote yatem non habent. Docetur quomodo actus seu ministerrum hominis concurrat.

L distinctio adfertur inter a tum bo nis C AEum statuti Hominis mini serium hoc casu aditioni hereditatis in successsione statutaria aequiparathr. Molinaeus confunditur. Iterum Moli

rapi principium destruitur Auctor persuadere conatur, hominis factum

153쪽

fassum interventeus , non impedire, quo minus aliquid ipso jure seri dici possit. Alii D carpuntur. Et in specie Bachovius refutatur Wisiembach laudatur. Do trina quomodo factum hominis, legis facto salvo , intervenire queat, ulterius explicatur. Quod confirmatur a simili Auctor ad do trinam uridicam illu strandam, Philosophiam in auxilium arcessit, in cum Phialosophi distinguit inter ca usam essicientem principalem minus

principalem. Quae cause explicantur. Statutam communionis causa emanativa flatuitur, quidem talis quae existendo causat. Se illustratur exemplo Matrimonii contractus instrumentatis causa patuitur. Refellitur objectio ex Ioseph, Sesse allata, ab ingrediente monasterium deseumpta Concluditur essectum a cau- proxima denominari debere. Datur ratio. Causa remota ecatur Ius devolutionis in exemplum adducitur. Item ab hypotheca in invectis Millatis argumentum sumitur. Item a jure praecipui. Docetur aliud se tacitum a Zum causam communionis dicere, aliud illud causam statuti vocare. Disserentia inde prosuens explicatur Solvitur instantia, ex communi hac regula petita scit. causam causa: csse causam causati Quae regula exponitur est traditur alio modo causiare causam proximam, alio modo causam remotam. Ex quibus omnibus ita dedudiis Auctor contra Moli . narum concludit. Rejicit denique argumentum quoddam , quo Duysent lacider in observat a consuci A Zelod. ιμ est, ad

Molinaei do Irinam stabiliendam. T haec praecipua esse puto, quae pro sententia nostra adstruenda adferri possunt, in tantum, ut haec dicta, ut selida fatis, sufficere possent, ad decisionem nostram, hisce innixam , asserendam, si non Carolus Molinaeus contrariae sententiae Patronorum Princeps,

longe lateque contra hanc sententiam ratiocinaretur in suo consil. 3. in quo consilio, cum nobis quoad hanc quaestionem maximum facessat negotium , e re nostra esse putavi, doctrinam ejus penitius inspicere, eamque paucis ex profesta refutare, cum id parcius, Quam portuerat, ab Ant Matthaeo actum existimem.

154쪽

i3 DISSERTATIONIS Ut tamen obiter monendum putem, dum hanc defendo sententiam, qua statuo ex matrimonii tractatu bonorum communionem non oriri, non idcirco memetipsum mihi coiitrarium dici posse, per ea quae scripsi in notis meis ad statui. Vianen rubr. I. art. 2. f. I. σ2. ac si ibi statuerem, ex personarum commixtione, fluere commixtionem rerum, minime sane, cum statu tum tantum approbem& laudem ejusque dispositionem, matrimonii natura non contrariam , sed convenientem statuam , corporum commixtionem pro uris ratione assignans, ex illa uris

aequitatem derivans.

Accedit hanc communionis ortus quaestionem, ibi a me A.2nelle tractatam, cum in illo ortu, quaestionis cardo non verteretur

adeout omnia quae ibi quoad hanc originem dicta sunt, sano sensu cum mica salis interpretanda sint, non enim investigavi in hanc quaestionem, sed doctrinam ibi traditam, illi statuto accommodavi, adeo ita iis ibid. a me traditis , ad praesentem quaestionem nullum argumentum sermari qψς' Sed ut ad Molinaeum redeam , frustra annexi responti Auctores Molinaeum cum nostra sententia conciliare student, dum eum in eo ustio a. de sola societate conquom agere tradunt, uti ex themate proposito patere inquiunt licet enim

Molinaeus de acquaestuum communione, in dicto consilio un- taxat loquatur , dissentit tamen a nobis in ipso fundamento utpote existimans, communionem nostro casu e statuto provenientem, non austri a sola vi consuetudinis, absque hominis

Licto aut ministerio, sed ab ipso vero contrahentium consensu Oui simpliciter contrahendo in loco sui domicilii, intelliguntur eo ipso contrahere: pacisci secundum consuetudinem illius loci notoriam, adeout consuetudinem tunc inesse dicat contractui non uta rem publicam, aut ipsum jus consuetudinarium, sed tanquam panem contractus, C legem privatam in conventionalem a contialientibus volitam, inductamin dispositam, unde ita concludit: σuur necessariosa tendum est, quod ista societas, qua an suam cosi et ines contractu matrimonii Parisiis inter Paris

155쪽

te, a vero liber consiensu, contractu poLm, gitur tanquam contractus 2 exprimata in conventionalis debet habere effectum in personas bona contrahentiam , ubicumque locorum sita

sunt. Palam itaque Molinae docti inam tacita quadam contrahentium conventione, a nobis rejecta, niti. Dissentit insuper praefatus Auctor in na:ura statuti, dum tale statutum personale non reale statuit, quod non directo primario

super bonis disponat, sed super actu, dispositione personarum

contrahentium matrimonium.

Quod igitur Molinae doctrinam, nostrae sententiae contrariam, in dict. consil. 3. quoad hanc quaestionem contentam, spectat illam ad duo principia, quibus dicta doctrina innititur, apte posse revocari opinor, quorum primum tacitae illi conventioni partium, ex matrimonii contractu, ut ait, prosuenti, innixum est alierum ex primo sequens est, quod praesupposita illa tacita conventione, bonorum communio nequeat dici promanare a vi consuetudinis tantum, absque fa i hominis ministerio, adeout nostram sententiam procedere quidem fateatur, cum agitur de mero jure consuetudinario in se speetato, Qui ipsius consuetudinis, non autem quando de mera consuetudine non agitur, sed de contractu vel qualitate contractus, mediante consuetudine, inter ibi commorantes contrahentes introduc o,, sic ubi ius agendi non

immediates per se fundatur in consuetudine , sed in contractu in loco celebrato , ω consiletudine illius loci informato, ut in praesenti casu obtinere existimat Scit., totius quaestionis cardo, seu unica basis, qua Molinae doctrina nititur, in tacito illo conjugum pacto consistit quod enim, ut rem intus Min cute scrutemur, bona ubicunque sita assici possunt, ex talis pacti virtute sola profluit, quo pacto sublato, illa generalis afficientia ne quidem jomniari potest. Quod autem tale pastiam vires suas ad bona ubicunque existentia porrigere potest, secus ac statutum, inde evenit, quod dispositionis effectus in contractibus proveni at a sola contrahentium voluntate, in quorum potestate, bona, de quibus disponunt, uni-R 1 versaliter

156쪽

132 Di SERTATIO 1 svertiliter sunt posita effectus vero dispositionis statutariae prori ni a persona quae nullum tale jus in bonis habet, cujusque iuris dictio territori limitibus alligata est, adrout super bonis extra territorium sitis nil dis onere possit. Et ex hac diversitatis ratione clare constat, a dispositione statuti ad pactum non procedere argumentum Lic enim rerutari- tarti m mm 4mpacti Pires, quippe cum paci sa:utis siondum plus pacita pose quamst tutum, idque duplici de cauia

nam paciscentes Domini sum praediorum ubicunquestorum Statuenies ver potestatem alent disponendi tantum de radiis in m ιὸν ri:orio stis. Deinde passa communionem inducentia, totus fere orbis probat tuta coni paucae Provinciae, uti ratiocinatur summus tem pori J C. Ant. Matth paroem. 2. n. 6s.

tedictis satis constare puto, tacitam illam conventionem, commentitiam magis' cerebrinam quam veram esse, adeoque ex crudito Molinae cerebro potius , quam ex matrimonii contracta descendere Laborat itaque haec Molinae ratiocinatio falso prae- luppolito, dum praesupponit tacitam conventionem ubi nulla est, nulla enim inter contrahentes conventio de bonis, nec exores,

Ut tamen in transitu notem, quoad dictam tacitam conventionem destruendam, mihi illud argumentum displicere, quo cuidam utuntur, dum scit argumentum formari posse existimant ab eo qui moritur intestatus, adeoque sine testainento, ad illos qui abso uepactis dotalibus matrimonium contrahunt, ad quod probandum sequenti modo ratiocinantur scit. ut ille qui intestatus moritur se consermare censetur legibus de successione ab intestato latis metamen exinde inferri potest, ita moriendo testamentum tacitum factum esse, ita pariter omissi pactis dotalibus matrimonium contrahendo virahentes licet se accommodaverint juri statutario, non tameni ci de magis tacita pacti inferri potest, quam in caseu superire tri

citum

157쪽

PAR TERTIA

ritum restamentum haec , in illam, arguinentatio, me juclicio non procedit, cum existimem maximam rationem differentiae note hosce duos casus dari posse. Quod enim spe stat morientem ab intestato, hoc casu nullus omnino contractus praecedit, nec sequitur, nam qui absque testamento moritur , moriens ut moriens nullum contractum celebrat, nihil agit, secus ac obtinet in contrahentibus matrimonium, eo ipso enim quod a rimonium contrahunt, contractum celebrant, ioc modo inter hosce duos casus quoad pactum tacitum , vel testamentum tacitum inserendum, ingens est differentia, adeo ut hoc telum in adversarios nostros emissum, ultro resiliret. Nos itaque potius argumentamur ex natura matrimonialis conistractus, cum iste contractus talis sit, ut mutua corpora non bona respiciat, adeout personalis totus sit , quinimo , ut ita dicam, personalissimus, cum in se societatem personat illimiam contineat, funt enim illo contractu una caro contrahentes , adeout quid itasset essentia matrimonialis contractus consistat in illo vinculo, quo formaliter conjuges niti sunt nec in jure procedere argumentum, a dominio corporum ad dominium bonorum , evidenter satis e l. 8. Q de pact conveni deduci posse opinor. Pro quo facit quod Chopin ad consuet Paras lib. 2. it. I. I9. notat, nuptam in potι late viri esse, licet non sit communis in bonis. Ratio est, quod a jure maritorum, non a rerum communione, obligandae uxoris potestas proficiscatur, ut docet Rodeu- burgh tract de jur conjug. it. 2. cap. I. n. I.

Et plane in eo vel maxime a posteriori lege Romana recessimus, quod ipso jure cura penes maritum sit, uti loquitur Herbat. rer quotid. libr. singui. cap. 3. g. I. Licet igitur de jure Rom. maritalis potestas tanta fuerit, ut maritus etiam interdicto de uxore exhibenda experiri potuerit t. a. 's deliber. exhib illa tamen in persenam potestas, secun non traxit potestatem in ejus personae bona.

Nuptiarum sectus es quod mulier sit in viri familia , pote

state maritali , sic ut maritus etiam interdicto de uxore exhibenda experiri possit, i. a. ff. de lib. eahib. l. ult. C. de incol uuodquo a mulor

158쪽

D1ssERTATIONIS mulier sequatur mariti dignitatem l. 8. l. ult. E de senator., forum l. pen. E. de juris d. l. ult. C. de incol domicilium . leg ult. de incol. l. s. ff. h. t. l. I. g. ij. Ead S.C. Silan Non tamen de jure Romano per nuptias dissoluta fuit patria potestas, arg. l. I. g. s.ff. de lib. exnib. nec introducta inter conjuges bonorum communio uti notat Cl. Vir D. Joann. oetius, insuo juris compendio adtit. . de rit nupt. n. II.

Verum quidem est, in matrimonii contractu hoc speciale esse, quod cum in aliis contractibus partes possint se personaliter obligare, non tamen possunt sui corporis dominium in alium transferre, uti quidem conjuges invicem transferunt dominium corporum, ita ut transserens sui corporis non habeat dominium, potestatem, sed illa sit alterius conjugis, uti clare Paulus docet ad Corinth. cap. 7. sed hoc intelligi debet quoad carnalem conjunctionem. Non enim putandum, matrimonialem contractum, tam absolute cillimitate transferre dominium, in mutuum contrahentium corpus, adeout totius personae proprietas, ut ita loquar plene ad alteram transiret personam, cum omnibus suis adpertinentiis, ipsique potestas esset de ea persona pro arbitrio disponendi , uti emptor de re sibi vendita disponit, minime sanes, nemo enim se ipsum tali modo in alium transferre potest, cum membrorum suorum dominus non existat. 4 43. r. f. ad leg. quia

Per matrimonium itaque acquiritur tantum jus in mutua corpora quoad carnalem usum , ad evitandam scortationem , irocreandam legitimam sobolem, adeout matrimonii contraebis consistat quidem in mutua traditiones acceptatione corporum, ad nsium conjugalem scit, quatenus nimir uterque conjux ex mutuo illo consensu, per quem semel facta est domini corporum mutua transsatio, jus habetin potestatem utendi corpore alterius adactum conjugalem, non ultra, uti uxor olim usu ducta, quae in

mariti dominio non erat, in ejus tamen usu liberorum quaerendorum causa esse dicebatur, adeout maritus nullum jus praeter usum in eam haberet. Huc facit quod Chasi an ad cons Burg rubr. q. f. I. verb. enla pussanc de se mari, inquit mulierem viro subditam esse

159쪽

esse quoad debitum carnis in prasa a b equi , adeout viri j.-

mula dicatur.

Frustra quis nobis objiceret ex Caesare de Bello Gallico lib. s. cap. 9. viros olim uti in liberos, ita in uxores, vitae necisque habuisse potestatem, quanto magis itaque in uxoria bona respondendum enim, praeterquam quod talis potestas magis imperium absolutum, ut in servos, quam reciprocam communionem bonorum inducat, hoc jus vitae necis, postea a Romulo marito duntaxat concessium, si uxor esset in aduheri, vini usu quod forte vitium ebrietatis, adulterii initium sit deprehensa teste Dionysio Halicarnasilao, hoc vitaein necis jus inquam, ex antiqua patrisfamilias potestate, in familiis extra rem p. constitutis procedit, qua patrifamilias soli in familia reo poenam imponebat, quia iamiliae strae dominus, & legitimus judex erat, ex justitiae prae scripto damnabatis absolvebat Quae patria potestas tanta fuit, ut publicam potestatem vicerit, teste Erodi re r. judicat. lib. 6.rit. 7. cap. I. In rebus publicis vero , ubi ordo civilis servatur, illud vitae iecis jus minoribus societatibus ademptum, ad magistratus publicos pertinet. Maritus igitur qui in civitate majestati subest, uti illo jure privatus es , adeout ipsi modica duntaxat castigatio , secundum quosdam D D. relicta sit, sic hodie ipsi nullum jus in bona uxoris competit, quam quod ipsi a lege , vel expressa conventione concedi

tur.

Nec majoris ponderis est, si quis instaret ex rotio de jur. B.

P. cap. lib. 2. matrimonium esse naturalem consociationem, marito in res uxoris dominium competere, uti Grotius statuere

videtur descendit enim ex jure antiquo Quiritium, sive lege decemvirali, ut omnia quae mulieris fuerunt , virisiant dotis nomine, quia materfamilias erat viro suo quasi filialamilias, & fiebat heres sua, ex asse quidem, si nulli ex matrimonio liberi, aliter autem mater illa liberis consors sive coheres. Postea mutato ure, dos in mariti bonis suit, sed in re sive proprietate uxorisci quamobrem lege Iulia cautum , ne invita

uxore praedium dotale vir alienaret. I. Is quib alien sic

160쪽

135 DISSERTATIONI sAt jure ustinianae dos est mulieris magis quam viri.

Quod autem rotius hoc jus antiquum respexit, ex eo manis festum evadit, dum, quod maritus sit uxoris caput, ipsique imperium tribuat in rebus conjugii, in rebus familiae, pro ratione assignat, quod uxor pars Ita familia maritatis , quodque ideo de domicilio constituere jus sit marito. Dicamus itaque potius cum eodem rotio jus vendendi bona uxoria, non a natura sed ab instituto est.

Si igitur a jure in mutua corpora, ad jus in mutua bona, argumentum non procedat, sequi inde existimes, matrimonii contractum non esse talem actum, ex quo praetens tacita conventio ratione erui potest tacitae enim conventionis sentia , in ipsius

actus seu rei qualitate consistit, scit ut res gesta in se habilis sit

apta, ad talem conventionem exprimendam, nam est conventio quae ex re oritur, cipsa re sit, uti probatur e l. r. f. de pact. ubi dicitur recomem, posse, hoc est, tacite, facto aliquo, sine ulteriori expressione vel declaratione consensuri significare, utamulta in ure talium tacitorum pactorum occurrunt exempla, E. G. redditione chirographi inducitur remis io sortis l. a. f. .st ep.rct ratio est, quod in chirographo principalis obligationis auctoritas contineatur, in qua ratione consistit illius actus, redditionis scit. habilitas, seu spe lus si ita loqui liceat , quoad illii tacitum pactum quod inde elicitur. Pari modo maritus, adulterii conscius, post adulterium commissum, carnaliter cognoscens uxorem , Xori crimen remisisse praesumitur , Clar. f. adulterium. n. I 8 nullam aliam ob rationem , quam quod ille actus natura sua tacitam reconciliationem , morumque approbationem importare videatur. Sic ex familiari consuetudine laesi cum laedente injuriae remis io, secundum DD. colligitur sic societas bonorum tacite contracta dicitur, exercendo actus sociales.

Multa alia exempla, si brevitati non studerem , suppeditare possem , quae omnia praesupponunt, pro subjecti materia actum habilem, verum ut hoc verbo utar respectum habentem ad conventionem, quae inde elicitur, seu , quam generat, adeo

SEARCH

MENU NAVIGATION