장음표시 사용
101쪽
Quod vero quantitatem sanguinis detrahendi , aut locum, eX quo mitti debeat, concernit, in tractatu de variolis maXimam partem jam insinuavi.
XLIX. Praemissi ut jam dixi venaesectione debent alia, quae pariter revellendo & deriUando agunt, in usum vocari, talia sunt epispastica, Vescantia, quae partibus inferioribus , aut etiam ad nucham applicari debent. Debet tamen, ut superius di xi in tractatu de variolis, praemitti iussiciens sanguinis detractio, secus plus damni , quam commodi ex Vesicantibus e pectandum erit. Ad eundem scopum spectant enemata emollientia saepius injecta , sive illa sint ex diversis speciebus emollientibus, sive ex decocto hordei, ex lacte aut ejus sero perinde est, dum modo non sint acria irritantia.
102쪽
Aliis vero supra dictis indicationibus , quae acrimoniam & tenacitatem humorum respiciunt, satisfacimus per diluentia, temperantia , antiphlogistica, quae suxiles &meabiles humores reddUnt, acrimoniamque septicam temperant. Talia desumuntur ex aquosi S , nitrosis , sarinosis, fructibus horreis, oleri. hus, acescentibus, acidis, diluentibus, humectantibus, res OlVentibus , ct sapo-
Quapropter huc spectant radices graminis , acetosae acetosellae, scorZOnerae. Herbae: ut acetosa malva, althaea, Veronica.
Farinosa sunt semina frigida. Huc et-am spectant: Hordeum, aVena, amygdalae , fagopyruin, milium, oryZa, semina papaVeriS. Fructus horaei sunt: Poma citria, au rantia , poma acido- dulcia, pruna dulcia,
103쪽
rybesia, rubi idaei, mora, fraga & 1imilia. Huc spectat lac dulce, ebuti ratum, serum lactis. Tandem acida mineralia, ut spiritus nitri, Vitrioli, sulphuris per campanam, & acida vegetabilia, ut specialiter acetum Vini. Ex his possunt componi multifariae remediorum formulae; nimirum: Decocta, infusa, extracta, emulsa , hydrogata ,syrupi, Julapia, rob, balnea, Vapores, lamenta, clysmata, &similia. Qui vero plura in eodem genere remedia desiuerat, legat materiam medicam,& remediorum formulas Venerandi Her- manni Boerhavit, & Clariss D. Davidis
de Gorter. Cum observaverim in scarlatina malig- Mna, adesse summam nauseam, amaritiem Oris , nisum perpetuum ad Vomendum , quin imo Vomitum ipsum materiae perquam amarae, Plus minus Viscosae, in
quo casu, ut facilius vomerent aegri , G a sua-
104쪽
suasi copiosam aquam tepidam hauriri :unde factum suit, ut facilius, ct copiosius Vomerent, & quod desuper non tantum illa anxietas ct nisus ad vomendum mitescerent, Verum etiam quod de utilio facilior, & sine tam vehementi dolore sequeretur, & quod morbum facilius tolerarent, & ad acmin, ae etiam ad crisim perducerent. Item, quod iste effectus eo notabilior esset, si aut praecederet, aut sequeretur copiosa haemorrhagia narium. Quapropter hac ratione nisus naturae sequutus, conatus sui istos naturae motus per appropriata emetica promoVere; unde ita processi ; nimirum praemisi debitas,& pro ratione urgentis morbi, aetatis, virium, etiam repetItas Venae sectiones, mox dein propinaVi appropriatum emeticum. Verum ex emeticis vidi magnam disserentiam quoad effectum; nam eme- inicum ex hi cacuantia exasperabat fauce. , quod etiam io a iis casibus observamur s
105쪽
mus : quia tam in ejusdem assumptione, quam etiam in evomitione aliqua ejusdem portio adhaeret saucibus, non tam facile abluenda. Hoc incommodum non obserVavi eX tartaro emetico in aqua sontana destillata soluto, & brupo aliquo demulcente mixto. Formula solet mihi esse familiaris sequens: aquae stillat. sontanae unc. V. Tartari emetici gran. V. Syrupi de althaea uncis j. misce. Haeci est sormula pro aegroto consistentis aetatis, pro junioribus autem lassiciet medietas: de simili mixtura debet sumere aegrotus serme quolibet minuto temporis unum, alterumVct co
chleare donec incipiat vomere, quod in aliquibus citius, in aliis tardius contingit, superbibendo aliquod infusum demulcens ex floribus verbasci althaeae, malVae :octo circiter horis post exhibitum emeti cum debet exhiberi paregoricum, quod potius ex diacodio, syrupo papaveris ab
106쪽
hi, aut ex grano dimidio, aut tertia grani parte opii constare debet , quam ex laudano liquido , quia hoc spirituosum
Ex his obserVavi, quod aegri, qui antea inquieti, soporosi , & subdelirantes erant, dein ad quietem disponantur, quod deglutitio , & respiratio liberiores EUadant & quod ulteriorem progressum morbi sacilius ferant. Item in duobus juVenibus observavi,
quod exanthemata scarlatina, quae prius Vaga, nunc plura, nunc pauciora in peripheria corporis aderant, eXaeta autem Emetici operatione, consertim, & cum levamine, totum corporis habitum occupaVerint.
Verum poterit quisquam judicare , quod haec ratio medendi aliquid empirici sapiat, ast a posteriori , seu a secundis curationibus, & obserVationibus judicando , poterimus facile rationem, & fundamentum hujus methodi eruere: nam ex
107쪽
anatomicis certum est, quod membrana pituitaria oris sauces, laringem, pharingem, nares, sinus, arteriam asperam,
oesophagum obvestiat, & certum est quod haec in scarlatina maligna tumeat, unde dein ille tumor faciei deglutitio dissicilis,& respiratio anheloia. Ab hac membrana tumefacta premuntur Venae jugulares, Vertebrales, quae se in cavam exonerare non possint; unde fit stasis humorum in cerebro, in ejus snubus , ab hac dein Comatos affectus deliria. &c. Hic sane quamvis eXtra rhombum , breviter attingere debeo, quod sedes bovinae & equinae pariter in hac membrana pituitaria haerere Videatur. Unde dein tam copiosa ex naribus, & Ore viscidi muci excretio, praeceps gangrae' na, & mors dependent. Perpendamus parumper , quomos emetica hos affectus levare possint: etenim per Violentum motum, qui sub ipsa vomituritione fit, concutitur, & alterna
108쪽
IO4 TRACTATUS tiVe nunc con Vellitur, constringitur, nune relaXatur membrana pituitosa , ex quo necessario contingit, ut non tantum illud, quod in Ventriculo haeret, Verum etiam, quod in faucibus , aliisque membranae pituitariae Vicinis partibus stagnat, eXprimatur & EVacuetur , reliquum Vero , tam lympha, quam sanguis , quod intra vasa naesit, ad liberiorem circulum promoveatur , sIcque tumor faucium, aliarumque adjacentium partium flaccescat ,
aliaque laboriosa inde dependentia symptomata mitescant.
Hic praeterire non possum methodum medendi deglutitioni dissicili ex inflammatione faucium nostri piae memoriae felicissimi praetici Domini Archiatri de Zweng-hoff, qui, cum saepius ipsemet tali asteini laborasset, praemissis debitis Venaesectio.
nibus, proprio consilio emeticum in usum Vocabat, ex quo mox resipiscebat. Cum autem multi nostrates medici eum invise re solerent, omnes hanc methodum ,
109쪽
Iosquamvis in se ipsa salutarem, tamen em- pyricam clamabant. Sed auctoritatem majorem ad confirmationem nostri propositi non requiro, quam observationes Eruditissimi Domini Wittering medici Anglicani, quas in gazette 1 ilutatre, summo cum gaudio legi, ubi ille in scarlatina maligna emetica tanquam remedia spectrica esse asserit, quinimo miratur, quod nec ego, neque D. Νa-Vier aliquam horum mentionem feceris
Interim dantur casus ut in phthisicis, haemoptysicis, ubi emetica non habent locum, his debent lenia laXantia eX magnesia nitri, tamarindis, cassia , manna, praestitui: sic emulsio Mannata facile &Volupe assumitur, & est remedium antiphlogisticum , demulcens, & per epi
Verum ne mirabere B. Lector, quod ego g. LXXXV. in annotationibus ad aegrotum septimum aliter locutus fuerim:
110쪽
1o6 TRACTATUS dixi nimirum ibidem , quod observaverim emetica a Μedicis in scarlatina maligna ordinata semper plus nocuisse, quam profuisse; quod sane non tantum praeteritis temporibus, verum etiam modo, Ο, tinet , si talia emetica nunc sine debitis cautelis, sicut prius praestituantur; nam nefas, non tantum medici, sed & adstantes judicabant, si praesentibus exanthematibus Venae sectio institueretur; unde emetica sine praemissa sanguinis missione propinabant , & quidem talia emetica, ut e sthipecacuantia, quae saucibus adhaerent, &irritant, praescribebant, etenim tunc necdum nota erat methodus tartarum emeticum in magna quantitate aquae dissolutum praescribendi, & exhibendi; ordinabatur
enim in pulvere cum aut sine hi pecacuan-ha: quapropter mirum non est, s hac ratione effectus emeticorum non ad Vota cederet. LI.