Marci Antonii Plenciz, medici Vindobonensis Tractatus de scarlatina. Olim cum aliis ejusdem operibus, modo vero separatim, et ab auctore ipso novis observationibus auctus in lucem prodit

발행: 1780년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

Superius in indicationibus formandis dixi, quod primo illud miasma contagiosum septicum deberet destrui, ejusque multiplicatio impediri. Verum quia ad haec usque tempora ignoramus. talia specifica, quae miasmati contagioso scarlatinae directe opposita essent, sic haec fuit una ex rationibus , quod nunc primo huic indicationi satisfaciam, cui primo satisfacere debuissem.

Quantum autem ex repetitis eruditissimorum practicorum observationibus nobis constat , habemus universale antisepti cum in cortice peruviano, qui in omnibus morbis contagiosis malignis prae omnibus aliis remediis hucusque inventis, essicacissimus deprehensus est, in quantum acrimoniam illam septicam temperat,'illiusque ulteri- .

orem multiplicationem impediti Ast in illis morbis malignis, qui cum aliqua inflammatoria dispositione conjuncti sunt, ut variolae, & scarlatina , Obser-

112쪽

xo8 TRACTATUSVationes docent, quod non conVeniat,

nisi prius inflammationi per missionem sanguinis perspectum sit; atque haec & quipem princeps fuit ratio, quare in scarlatina primo de inflammatione, dein Verode ejus acrimonia septica sollicitus fuerim.

Quod Vero cortex peruvianus in sca latina maligna sit speciale remedium, Optimumque antisepticum habemus ex observationibus celeberrimorum medicorum. Hoc Videre possumus apud Mortonium capite V.

de febre scarlatina in historiis IV. V. VII. VIII. IX. & X. Idem sentit Eruditissimus,& Μagnificentissimus D. Archiater Caesareus de Haen. Qui plura hac de re legere cupit, inveniet in nostro tractatu do variolis, ct in nostris sequentibus observationibus. Ast hie objici possiet et quod effectus all- quis a cortico vix sperari possit, nisi hic in debita, & sat magna quantitate assuma tur, quod in scarlatina fieri non potest,

113쪽

quia in deglutitione disscultas quandoque tanta est, ut Vix liquida deglutiri possint; adeoque talia proposita remedia sunt de subjecto non supponente.

Ad hoc respondeo , quod in simili

dissicili casu alia ratione procedendum sit. Nimirum debet corticis eXtractum aut ejus sal methodo Gareana praeparatum in aqua appropriata solutum, sicque in parva dos, ct saepius exhiberi; qua ratione non tantum facilius assumi poterit, sed & remedii major ossicacia, non obstante minore quantitate, compensabit illam magnam quantitatem corticis in substantia assumendi.

Praeterea poterit ex cortice, & aliis speciebus emollientibus saturatum decoctum confici, & exinde clysma saepius injici ; sc enim fiet, ut magna similis decoctionis virtus per vasa absorbentia bibula ad massam humorum feratur, &eundem ac si per os assumpta fuisset, ex- erat effectum. Hoc

114쪽

I I O

TRACTATUS

Hoc confirmant alia experimenta, quibus constat exenematibus nutriti vis corpus diu nutriri posse. Item eXperimenta nos docens, quod persaturatas clanae chinae decoctiones

saepius injectas, febres eodem modo curari possint, ac si hoc remedium per os assilmatur. In hac Paragrapho dixi, quod cortex peruvianus sit optimum antisepticum ad acrimoniam septicam scarlatinae malignae domandam, de quo non tam facile quisquam dubium moVebit , Verum dubium esse potest, qua sorma, an in pulVere, an in extracto , an in decocto, aut alia ratione exhibitus meliorem exerat effectum: si in substantia eXhibeatur, Omnes practicos experientia docet, quod perquam periculosas , & furibundas febres abigat, quod gangraenam cicuret, quales effectus neque ab extracto, neque a decocto, quamVis copiosissime sumptis, expectare possumus; ratio hujus est, quia per decoctionem principia activa cortici innata, & unita decomponuntur, & de-

115쪽

DE SCAR LATINA. II E

perduntur; inter haec principia est praecipue aer fixus; nam Celebres Auctores, inter quos inubride, Blach. Prist-ley, sed praecipue Clar. Dobson me- moti e fur ι ai r 'o hoc tempore eVicerunt, quod aer fXus, qui pharmacis inhaeret , quam plurimum ad curationem morborum faciat, unde patet, quod cortex in substantia omnibus aliis praeparationibus sit praeserendus. Verum propter dissicilem deglutitionem, ViX potest in pulvere, aut in electuario quantitas ad hunc urgentem morbum debellandum requisita, deglutiri; unde celebres praetici aliam exquisiverunt methodum corticis cum suo Vigore exhibendi, nimirum per infusionein frigidam cum aut sine trituratione. Hue referri posset sal essentiale Corticis, methodo Gar ana praeparatus. Ast nimium ejusdem pretium Vetat ejus usum. Huc pariter spectat extra flum corticis cum vino lactum, quia sic tam gum-

116쪽

T R ACTATUS mota, quam resnosae ejuS partes eXtrahuntur.

Haec, quae hic dixi, confirmat observationibus Celebr. D. Percival in Commentariis de rebus in medicina gestis, Volum. XVI. pag. 268. & 597. ubi damnat decoetum corticis, item dicit: ejus pulvis pondere, & molle debilibus nocet , quia sic non transit ad circulum humorum, sed debet prius in primis viis digeri, macerari, & solvi, serme eadem ratione ut in externa infusione fit; ejus subtilissima soluta portio transi ad circulum humorum, maXima vero ejus pars una cum CXcrementis eUacuatur per alvum: satius itaque erit, si illa digestio, maceratio corticis fiat in Vasis eXtra, quam intra nostrum corpus. Istam infusionem filiratam soleo optimo cum effectu miscere cum lacte, sed de lacte, & hydrogata mox dicam plura. Exacto, & certo computo Sanctorii in medicina statica jam definitum est, quod in

117쪽

DE SCAR LATINA.

la morbis acutis, qualis scarlatina maligna est, 3 O. circiter librae humorum consumantur; sed quaeso , quales illi sint utique subtilissimi, roscidi , inquilini, uno

Verbo optimi corporis humores: quales ergo remanent in Vasis 3 unusquisque affirmare debebit, quod isti sint grassi, &acres, qui primo in minimis internorum viscerum, & peripheriae Vasis subsistunt, restagnant, ea imperVia reddunt , dein erodunt, & gangraena assiciunt. Accedit his , quod ostenderim miasmata scarlatinae in membrana cellulosa suaui sedem prae aliis in partibus habere, jam ex anatomicis constat, quod iste cellulosus contextus non tantum minima Vasa, verum etiam minimas fibrila S, tam ner-VOaS, quam musculosas concomitEtur, &obvestiat, illis lubricitatem, mobilitatem, forte etiam nutrimentum impertiatur' unde dein sit, ut per vim morbi deperdito subtilissimo roscido liquido , tam minima Vasa, quam minimae fibrilae musculares &Piesila de scuriati H ner-

118쪽

dant. Hoc autem amissum liquidum op time , & sacillime per hydrogatam resarcitur, ad hoc, ut tam ipsa Vasa , quam nervi, & musculi suam lubricitatem, &mobilitatem conservont. Ad impediendum istum lethalem statum, noster Oculatissimus Syden hamius non inVenit praestantius , non efficacius remedium hydrogata: de qua vide illius,& meum tractatum de Variolis. HydrO-gala solet alias constare ex tribus partibus , aquae fontanae, & una lastis, item sacchari quantum satis. In scarlatina maligna soleo sumere infusionis frigidae Corticis peruViani duas partes, & unam lactis , aut etiam partes aequales, & edulcorare cum saccharo, aut cum aliquo sy-rupo demulcente ut diacodio, aut syria de althea; nam hoc remedium est toni, cum , antisopticum , supp0ditat subtilillimum nutrimentum , resarcit illud roscidum, & inquilinum humidum , quod a

119쪽

vi morbi consumitur, & dissipatur. Ex his facile cuilibet patere poterit, quam male agant illi, qui scarlatinam malignam per spiritum Vitrioli tractare, &curaro conantur, putantes putredini hac ratione ObViam ire, sed semper funessos,oXinde Vidi casus , quia, si quae prius dixi respiciamus , quod nimirum humo res gratis & acres adsint, utique per spiritum Vitrioli adhuc magis coagulantur. Vasa minima constringuntur, sicque humorum stasis augetur. Habeo brevi copiam plura dicendi de noxis spiritus vitrioli in febribus continuis, malignis, Vulgo Pro putridis habitis Est pnim unicus ast in nostris Regionibus rarissimus calus, si nimirum humores sunt dissoluti, colliquati, ut suis Vasis coerceri nequeant, sed Vel Per urinam, Vel per alvum , per sputum, aut Vomitum cruor dissolutus sibi exitum quaerat: in quo casu tarn Sydentiam, quam HuX-ham spiritum Vitrioli, sed cum remediis H a toni

120쪽

II 6 TRACTATUS

tonicis, ut Kina Κina elixirio vitrioli mixtum, suadent; quia in similibus casibus tanta est dissolutio, & prostratio Virium, ut nisi cum spiritu vitrioli remedia tonica, & analeptica in usum ducantur, usu solius spiritus vitrioli plus noceamus, quam prodesse possimus. LIII. Tandem posset quisquam contra nostras superius de scarlatina factas indicat, Ones opponere dicendo, quod in morbis praecipue malignis eXanthematibus prima& princeps indicatio debeat esse, ut materia maligna eXanthematica pellatur a centro ad peripheriam corporis; de qua apud nosaltum semper fuit silentium. Ad hanc obseditionem respondeo, esse

quidem in morbis praecipuo acutis Vulgarem opinionem, & indicationes, ut mi as mala tam alignaa centro pellantur adperipheriam ; in quem finem solent etiam praestitui remedia vulgo dicta expellentia aleXi- Pharmaea , camphorata , aliaque salibus

SEARCH

MENU NAVIGATION