Marci Antonii Plenciz, medici Vindobonensis Tractatus de scarlatina. Olim cum aliis ejusdem operibus, modo vero separatim, et ab auctore ipso novis observationibus auctus in lucem prodit

발행: 1780년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

141쪽

busdam, sed theoreticis, pro drastico haberi ; Verum in similibus casibus consulendi sunt praetici; ut Frid. Ho an, Statius, Necterus, Ettmulierus, aliique quam plurimi. Ast manum de Tabula; & illa, quae nostri scopi sunt, prosequamur. LXII. Multi praeticorum considerantes, habitum corporis esse tumidum, credunt satius, & convenientius agi, si serum illud per breviorem Viam , nimirum per auctam transpirationem, & per promotos sudores eUacuetur.

Ad hoc respondeo, quod talis tumor suam sedem, & radicem non tantum incute, sed in visceribus, aliisque membranosis, & musculosis partibus habeat; 4 qua ex ratione, & confirmante id experienna assirmo, quod aegri ex hac methodo non melius, sed pejus habeant; subtiliora discutiuntur, crassiora Vero Vim

142쪽

TRACTAT USsceribus magis impacta haerent, eaque corrumpunt.

Quapropter in simili casu melius , &securius agimus , si praedicta aperitiva , attenuantia, diuretica , aliaque superius recensita, in usum VocemuS. Interim superius jam insinuaVi, quod etiam illa, quae seri stagnantis discussionem, & dictationem per cutem augent, conveniant , & curationem coaluUent, cujusmodi sunt frictiones. Item nec absonum erit, quandoque praedictis decoctis aperitivis , & diu reticis addere aliquid specier. decocti lignorum, sic enim fiet, ut una eademque fidelia humores stagnantes per diversa emunctoria eVa

cuemus.

LXIII. Quando praedictus tumor leucophlegmaticus discuti, & subsidere incipit, partes corporis, praesertim abdomen, quae prius tumidae, &tensae erant, collabescunt,& relax ntur. Quapropter in hoc statu lin

143쪽

DE SCAR LATINA.

mus indicationi , nimirum ut roboremUS, naturalemque partibus tonum conciliemus; quod obtinemus per supradietas frietiones, per remedia tonica, rhabarina Omaricantia & infusa Vinosa cum marte.

LXIV.

Hucusque studium nostrum erat, ut indicationibus, quae toti US corporis tumorem respiciunt, generaliter satisfaceremus; sus erest, ut pariter medelam illorum symptomatum , quae praesente tali tumore plurimum amigunt. Duo sunt inter caetera, quae hoc tempore magna medici cura, & attentione digna lant. Primum, est sopor, seu comatosus assectus, qui denotat, serosam colluviem, siVe intra, siVe jam extra Vasa in cerebro haerere & restagnare. In quo casu praeter superius jam recensita re-mCdia, Vesicantia, praesertim nuchae applicanda ordinari debent. Quinimo, si

144쪽

morbus, & coma exigit, capiti raso apponi debent. Contingit tamen quandoque, ut cum tali comatoso assectu notabilis febris, & delirium conjungantur, quod denotat meniges, cerebrumque inflammata, conVulsiones , gangraenamque metuendam esse.

In tali extremo casu praeter jam dicta, sanguis in debita quantitate, sed praec, pue sanguisugis post: aures appositis CX- trahendus est. LXV. Aliud molestissimum malum, quod tali tempore affigit, est ingens scroti tumor hydrocele, seu hydrops scroti appellatus, quem saepe talem Vidi , ut caput magnitudine, & amplitudine excederet; in simili casu fit, ut gravitate & pondere scroti V, 1 a spermatica, nervique ex ossis sacro oriundi tendantur , & doleant, praecipue dum aeger situm rectum obtinet; quod incommodi genus sustentaculo, quo scroti

pondus sustineatur, leniri pote

145쪽

Tumor iste sedem habet, non tantum iaduplicatura membranae musculosae darios dictae, sed occupat etiam tunicas, testiculos ambientes; quin imo penis ipse, praesertim sub initium hujus affectus, una cum prae putio intumescit, sicque exitum urinae imtercipit. Quando vero scroti tumor augOtur , tunc penis ipse retrotrahitur, & intra hunc tumorem absconditur; in quo casu uretra comprimitur, & exitus urinae impeditur.

LXVI. Quapropter in simili molestissimo statu

omnem Operam impendere debemus, ut humores hic stagnantes revolvamus, discutiamus, & evacuemus. Ac tandem his peractis przedietas partes laxas & flaccidas

roboremUS.

Primo scopo inservire possunt herbae: Ruta, calamith. inoni. hyssopuS, chae- refol. Flor. sambuci, meliloti, verbasci, chamaem, aliaque similia, quae, prout plus

146쪽

aut minus resolvere volumus, in lacte aut in aqua aut Vino coqui, calidiuscule per modum fomenti scroto applicari, & saepius renovari debent. Praedictorum Virtus resolVens augeri potest, si in illis quidquam de sapone, a ut de salo armoniaco , aliove simili , dissolva

tur.

Verum quaecunque etiam valentissima remedia EXterne adhibeas, nihil proficies, nisi quoque per interna superius recensita radicem mali tollas ; quod, si feceris , efficies, ut eXterna internis remedia , &vicissim opitulentur. Quapropter, dum tumor scroti, aliarumque partium subsederit, debebimus laxitati, & atoniae membranarum scroti mederi, quod fiet per fomenta sicca , sive ex supradictis herbis, ct floribus , sVe etiam ex aliis cephalicis , confecta , ct scroto apposita. Huc etiam referri debent fumi aromatici, item aqua calcis, quae cum susscien

147쪽

DE SCAR LATINA .

I 3 te quantitate spiritus Vini camphorati, aut spiritus Burrhi, aut nostrae aquae anodynae, misceri & duplicatis linteis calidiuscule applicari poterit. Haec sunt, quae mihi ratio dictaVit ,eXperientia vero repetitis vicibus confirmaVit, tam in primo, quam in secundo scarlatinae stadio esse proscua remedia . MO-liora necdum Vidi , necdum legi; meliora Vero in posterum ab alii S EXpecto.

Asiunguntur particulares quadam de Scarlatina obervationes, fi anne lunuemr de eisdem annotationes

IEgrotus s. Puer hujatis civis filius, nonum circiter agenS annum; I753. primis diebus Aprilis Videbatur aliquantum languere neque solita aviditate cibos exposcere ,&edere. In

148쪽

TRACTATUS

Interim tamen noctu sat placide dormiebat, interdiu circumambulabat, cum aliis sibi paribus ludebat quidem, sed non ea, ut solebat, facilitate & alacritate. Die circiter tertia maculae rubrae in facie apparebant; Verum quia puerulus de speciali aliquo incommodo non conquerebatur , parentes 1locci faciebant haeceXanthemata, credentes talia brevi dissipatum iri. Die vero insequente, seu die circiter quarta morbi, eadem non tantum in facie,& collo frequentiora, sed & per reliquam corporis superficiem jam dispersa erant. Unde ego advocatus , postquam omnia rite explorarem , renunciaVi, hanc esse scarlatinam benignam; nam pulsus Videbatur esse naturali similis, aeger post eruptionem eXanthematum magis appetebat, placidius dormiebat, magisque hilaris Videbatur. Die ab eruptione tertia, & a morbo quinta, mane dum aegrum inviserem, Vi

149쪽

DE SCAR LATINA .

tumere.

Die morbi sexta maculae in facie pallescebant, & tandem die septima fere omnes eUanuerant; sicque morbus terminabatur sine omni desquamatione , & sine omni molesto symptomate; neque tardius aliquod malum consectarium obser-

Eger toto morbi tempore non utebatur alio remedio, quam infuso ex scabiosa , cui addebatur aliqua portio laetis vaccini, & debita quantitas sacchari. Praeterea, cum tempestas stigida, &humida eo tempore urgeret, curavi, ut non tantum tempore CXanthematum, sed etiam aliquot diebus tardius in lecto sedens, aut cubans, stragulis, quibus sanus assuetus erat, coopertus, conservaretur aeger.

Hujuscemodi casus quam plurimos habui, a quorum recensione abstineo , Plancia de scarlat. Κ cum

150쪽

TRACTATUS

cum hicce servire possit pro omnibus aliis ; in quibus fere eadem ratio medendi semper fuit.

LXVIII.

ANNOTATIONES

ad AEgrotum I. Hicce casus explanat, & demonstrat communem , & Ordinarium scarlatinae benignae decursum progressumque. Interim ex hoc casu possunt duo, quae forsan non omnibus arridebunt, corolla

ria deduci ; & quidem

Primum, quod non semper, ut alii scribunt, scarlatina, sicut morbilli, cum desquamatione , terminetur. EX quo alterum fundamentum contra Clar. Mortonium scarlatinam a morbillis distinguendi desumi potest. Secundum, quod quandoque, quamqvis raro, eruptio eXanthematum critica dici possit; hoc enim de scarlatina benigna , & quidem illa , intelligendum esses judico, quae a motibus lentis, naturae con

SEARCH

MENU NAVIGATION