Marci Antonii Plenciz, medici Vindobonensis Tractatus de scarlatina. Olim cum aliis ejusdem operibus, modo vero separatim, et ab auctore ipso novis observationibus auctus in lucem prodit

발행: 1780년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

DE SCAR LATINA.

I 47formibus, non Violentis, dependet; quia hoc modo illud , quod heterogeneum in corpore latet, facilius, aptiusque subigitur, separatur, & ad convenientia emunctoria deducitur; quod a motibus Violentis, quacunque ex causa in corpore nostro excitatis, sperandum non est; quinimo, uti jam superius 3. LII. & ex observatione Sydentiam dixi, morbus de natura sua benignus hac ratione malignus eVadit. LXIX. AEgrotus II. Insans quinque fere annos natus belle edens, & dormiens mane dum evigilaret , tota ViX non facie rubebat; parentes eXinde attoniti me advocarunt, & quid isthaec efforescentia significaret, ex me postularant. Ego inveni pulsum bonum, infantem hilarem, uti & alia, statum sanum reserentia. Ad tactum tamen cutis praesertim

152쪽

TRACTATUS

in facie, calebat, & Videbatur ardor qu, dam eXternus aegro molestus esse. Unde sine haesitatione declaraVi, haec exanthemata reserenda esse ad scarlatinam benignam. Eventus dein respondit promissis; nam morbi hujus sequens erat decursus, Die sequente, seu secunda scarlatinae rubebat intense non tantum facies, collum , sed & aliae corporis partes; facies subtumida apparebat; aeger de quodam sed praecipue Oculorum ardore conquerebatur, neque lucem sine incommodo serre poterat. Caetera somnus, & appetitus aderant, ut die praecedente. Die tertia Videbantur omnia esse ViXnon in eodem statu, ut die praecedente; nisi quod ad finem Vergente eadem die exanthemata in lacie, quae prius intenso rubebant, pallidiora apparerent. Die quarta pallescebant quoque alia, reliquum corpus Cccupantia eXanthemata.

153쪽

DE SCAR LATIN A.

I 49 Die quinta in facie ViX quidquam scar- latinae apparebat. Die sexta , & septima totum Corpus erat ab exanthematibus liberum, quibus successit desquamatio illi, quae in morbillis esse solet, similis. Hoc tempore Videbatur aeger pariter quoad omnes functiones, tam animales, quam VitaleS, 6 naturales bene valere, in quo statu etiam in posterum permanserat. Toto morbi tempore non utebatur alio remedio quam sequente mixtura: R. Aquae sambuci unc. V. Rob sambuci. Syrupi de althaea aa unc. I. misc. de qua omni hora, aut omni bilio rio, Unum alterumve cochlear sumpserat;& insulam ex scabiosa, superbiberat. Praeterea aeger in debita transpiratione,& moderato calore conservabatur, & deqtinebatur.

LXX.

154쪽

25 OTRACTATUS

LXX.

ANNOTATIONES

ad 2Egrotum ΙΙ. Hoc singulare hicce casus docet, quod una cum morbo, & sine praecedente aliqua sensibili exacerbatione exanthemata scar- latina in conspectum Venerint; quod aliquoties , quamVis raro, in scarlatina vidi. Verum nemo mirabitrur, qui eXperientia noVerit, quod idem etiam in Variolis evenire quandoque soleat. Plura

vide Seet. IV. g. XXXVI. ubi leges

illam particularem obserVationem , qua plures caetera sanissimi quasi momentanee Obruebantur exanthematibus scarlatinis, aut saltem scarlatinam referentibuS. Item ex hoc, & praecedente casu eruere possumus, quod exanthemata scarla. tina quaedam citius, alia tardius dissipari,& evanescere soleant; nam quaedam citissime, nimirum tertia ab eruptione die, ut plurimum Vero quarta, quinta, aut sexta, raro tardius, dissipantur.

LXXI.

155쪽

Alius puer octo circiter annos natus 1756. primis diebus Junii corripiebatur pariter scarlatina benigna, quae quinta circiter ab eruptione die cum subsequente aliquali desquamatione diisseabatur. Cum eo tempore tempestas calida vigeret , sic aeger iste, tam tempore efforescentiae quam vel maxime post illam interdiu a lecto abstinebat, & liberiori aurae se exponebat. Quo non obstante nihilominus bene valero Videbatur. Verum elapsis Vix duabus a dissipata scarlatina hebdomadis inceperat toto corpore tumere; nimirum primo in facie, dein in manibus, & pedibus; item abdomen , ct scrotum in sat magnam molem EXcreVerant. Urina secesserat pauca, &crassa cum sedimento albo; alvus erat adstricta, appetitus, qui prius semper Vige bat , inceperat deficere.

156쪽

152T RACTATUS Quamprimum ad hunc affectum leuco- phlegmaticum advocatus eram , prima cumra mihi fuit, ut superius S. LIX. recensitis remediis incidentibus, attenuantibus, aliisque aperitiVis, diuretis, & per epicratim eVacuantibuS uteretur aeger: Unde ordinaveram primo mi Xturam EX aquae

stillat. Petroselini unc. IV. spirit. salis coagulat. drach. III. syrup. de cilior. c. rheo uno. I. de qua omni biliorio, duo aut tria cochlearia sumeret aeger, & quam nychthemeri spatio consumeret. Hoc remedio utebatur sex diebus , sed sinu notabili commodo ; nam tumor praesertim in facie videbatur potius auge.

ri, quam minui, neque urina majore, quam alias quantitate eVacuabatur , neque ab

vus nisi clysmate sollicitaretur , respondebat.

Quare mirabar; quod hoc remedium quotidie tali dos sumptum, in hoc casu, illo, quem tamen in aliis secundum expertus sum, effectu, frustraretur. Intermim

157쪽

DE SCAR LATINA. I 53

im non abs ratione judicabam , quod , quamvis hoc remedio materiam peccantem non eUacuaverim , tamen digesserim& praepararim, ut dein eo facilius aliis valentioribus cedere possit remediis. Quapropter ordinabam infusionem rad. scillae cum rad. asparagi, petroselini, &tartaro Vitriolato, factam, & cum brupo mannato aut flori persicorum edulcoratam, de qua saepius de die aliquot cochlearia sumpserat aegrotus. Ex usu hujus remedii prima die factum est, ut ternis Vicibus magnam materiae viscosae quantitatem eVomuerit; & hunc effectum sequeretur alter, nimirum, aliquot de die sedes, copiosiorque urina, In usu hujus remedii persistebat aeger, ita tamen moderando, ut bis terve nychthemeri spatio alvus aperiretur; qua ratione magna seri copia non tantum per urinas , sed etiam per alvum eUacuabatur.

158쪽

TRACTATUS

Hoc ipso tempore curabam scrotum valde tumens sustentaculo fulciri, & fomentationes calidas ex superius S LXV. descriptis carminativis, in Vino coctis eidem applicari, saepiusque renOUari. Quibus dein effectum est, ut non tantum facies, artus, sed etiam abdomen,& scrotum , successiVe detumescerent,& spatio quindecim circiter dierum statum naturalem adipiscerentur, aegerque appetitum, somnum, Vires, denique sanitatem persectam consequeretur. Tandem ad tonum naturalem tam generi vasculoso, quam nervoso, & membranoso conciliandum utebatur aeger per decem circiter dies tinctura rhabarb. Rol-fincit.

LXXII.

IEgrotus IV. Eadem sinistra sors attigerat 176O. filiolum Illustriss. L. Baronis de Wenser, sex circiter annos natum; hic enim in Augusto scarlatina benignissima laborabat ;haec

159쪽

haec sine omni desquamatione terminaba

tur.

Cum integerrima sanitate videretur gaudere filius , & tempestas ipsa calida quam Optime faveret, sic non tantum do- . mi libero se exponebat aeri, sed etiam domo CXibat, atque hujus urbis pomoeria aurae liberioris captandae causa adibat. Die circiter decima nona a morbo Uidebatur lassus, languidus & pallidus, deinsequebatur tumor in facie, manibus, Pedibus , abdomine, scroto ac in universo corpore; qui de die in diem magis augebatur, ut huic similem haud quaquam Viderim.

Quare in simili inexpectato & periculoso statu ordinabam primo praedicta salia aperitiVa , diuretica , & per epicrasim

Alvus sollicitabatur saepius clysmate ex decoctione specier. Dec. aperitiVi cum melle mercuriali, & nitro, aut sale gemmae. Scroto applicabantur fomenta primo

160쪽

156 TRACTATUS mo sicca, ut sacculi ex furfuribus torre-sactis, aut ex lignorum cineribus; dein Vero ex superius recensitis speciebus carminativis in vino decoctis. Verum ex omnibus his tam interne, quam eXterne adhibitis nec alUus mo-batur , nec urina majore quantitate prΟ-dibat, nec tumor minuebatur, quinimo potius de die in diem augebatur. Qua ex ratione Ualentiora remedia ordinaveram; inter quae primum erat succus asellorum, quo cum praedictis salibus aperitivis, & diureticis per octiduum utebatur. Cum vero neque ex hujus medicamenti usu aeger proficeret, ad insusum scillae confugi. Ast ex omnium horum usu tumor totius corporis hydropicus, anxietateS, re spiratio dissicilis, augebantur potius quam minuebantur, ut actum de salute aegri Vbderetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION