장음표시 사용
171쪽
I 67 Vulsiones nunc magis nunc minus Urgebant, quibus tussicula accesserat. Die sequente continuabat idem calamitosus status ; praeterea facies rubebat , & aliquantum tumebat, gingivae praecipue ubi dentes canini erumpere solent, rubebant, & dolebant, labia oris erant sicca, aderat febris, & sitis. Cum exanthemata scarlatina debito tempore eUanae scerent , neque de illorum retropulsu suspicio esse posset; sic tota hujus essectus tragoedia a dentitione merito repetenda frat. Quapropter clysmata emollientia omnitrihorio, aut quadriliorio injiciebantur. Infanti nunc serum lactis, nunc emulsa eX decocto V. g. hordei cum OXymelle simplici, nitro aut stibio nitrato, propi
Item, tam ratione tusseos, quam rutione conUulsionum, linctus ex oleo amygdalarum dulcium , & diacodio ordinabatur. Omnia haec in remissione con-
172쪽
Vulsionum , nullo modo , praesentibus convulsionibus , propinari, & deglutiri
Praeterea gingiVe ungebantur saepius Cremore lactis, aut hordei. Verum omnia haec remedia non respondebant votis nostris; status enim morbi triduo integro sere idem erat. Ab adstantibus, & putantibus haec a retropulsis eXanthematibus dependero, proponebantur Vesicantia applicanda , ad materiam eXanthematicam centro ad peripheriam eVocandam. Quibus ut secundum quid satisfacere viderer, sermentum panis cum aceto ru- taceo plantis pedum applicandum substitu.
Cum Vero praedicta symptomata a dentitions , adeoque ab inflammatione &sanguinis in cerebro , ejusque sinubus stagnatione dependere judicassem , curavi applicari sanguisugas post aures: qua
173쪽
Aliquot post hirudines applicatas horissat quietus pacatus , somnoque obrutus Videbatur aeger, neque dein evigilantem convulsiones prehendebant amplius , sc-que lento gressu sanitati restituebatur.
ad Atigrotum VI. Similes casus saepe contingere solent, ur nimirum infantes, tam in scarlatina, quam post illam dentitione assiciantur, quae nune plus, nunc minuS negotii aegrotant, bus facessere solet. Unde fit, ut ex adhibitis superius recensiis, aliisque smilibus remediis quam doque sne ulteriore labore respiscant. Quod si non fiat, &, s convulsiones una cum febre inflammatoria urgeant, timendum est, ne morbus in gangraenam,& mortem terminetur.
174쪽
Quapropter in s milibus circumsta nitis, vel debet quantocius fieri gingivarum debita inciso, vel conveniens sanguinis missio. A prima plerique nostratium ita abhorrent, ut nullis ratiociniis flecti possint. Unde necessaria erit sanguinis missio. Quinimo contingit aliquando, ut admissa, & facta gingivarum incisione nihilominus praedicta symptomata perseUerent: in tali casu nisi sanguis mittatur, de aegro actum erit. Praeterea illud, quod Vescantium apis plicationem in his , & smilibus casibus concernit, perquam bene notandum else duco, quod nimirum, si talia in urgente inflammatione, & non praemissa lassiciente detractione sanguinis applicentur, semper inflammationem , morbumque augeant ; gangraenam, mortemquct accolerent. Idem dicendum, & sentiendum est de liquore beroardico Bussit, de spiritu Cornucervi, aliisque smilibus praesente febre inflammatoria adhibitis. Haec
175쪽
Haec sunt, quae medicis attentione digna, in scarlatina benigna obvenire solent. Altioris vero sunt indaginis, tam illa, quae cum scarlatina maligna conjunguntur, quam quae illam subsequuntur.
IEgrotus VII. Nobilis Adolescens hujatis D. Saltuarii , seu Caesarei sylvarum Praesem
de Mayr filius duodecim circiter annos natus, temperamenti sanguinei, 1731. in autumno, grassante tunc Viennae scar- latina, inceperat per intervalla horrere,& de lassitudine totius corporis , & de dolore capitis, conqueri; somnus erat interruptus , appetitus dejectus ; quinimo die sequente aliquoties Vomebat, biliosa, aliquamque in deglutinationes di, ficultatem persentiebat ; quae tunc bili
acri vomitu ejectae attribuebatur. Verum die tertia, dum aegrum inviseram, vidi jam exanthemata scarlatina ,
jn lacie; deglutitio erat magis laboriosa;
176쪽
172 TRACTAT USia; fauces rubebant & tumebant; pulsus erat celer, densus & sortis; sitis magna, &aeger soporosus Videbatur, quinimo noctu subdelirabat & inquietus erat; Continuabat praeterea nausea, & nisus ad
Vomitum cum amaritie oris. Die quarta tota jam facieS colore rubro ferme uniformi obsita, & aliquantum tumens apparebat.
Eadem die videbantur jam maculae rubrae in collo, pectore, dorso, sat numerosae; in manibus Vero & pedibus paucae. Alia Vero symptomata erant eadem die quae praecedente. Die quinta lacies, collum, dorsum,& pectus adhuc intense rubebant: in manibus & pedibus maculae rubrae pariter
Die sexta observari poterant in facie plures maculae rubrae ab invicem distinctae; quae tamen die praecedente videbam tur unam valde latam maculam constitu
177쪽
manibus Vero & pedibus adhuc rubebant. Ast hoc notatu dignum erat , quod jam eadem die, sed praecipue die sequente seu oetaVa praesertim in manibus , &pedibus obserUatae fuerint quaedam Vesiculae albae , milliaria alba, sub sui initium exame referentes; quae tamen secunda & tertia die latiores factae flaccescebant , & subsequae desquamationi , seu decorticationi landamenta praebebant. Nam die duodecima, decima tertia morbi, & sequentibus lamellae integrae, ct quasi coriaceae secedebant, quaS 3,ger sine labore , & dolore detrahebat. A die morbi nona usque ad vigesimam secundam , aut tertiam Videbatur aeger melius se habere; nam libere deglutiebat, febris & sitis remittebant, & placidius dormiebat. Interim prae debilitate in le-ela, se fere continuo continebat. Quo tamen non obstante Vigesima secunda & 23. morbi die obserUabatur tu.
178쪽
mere primo in facie, dein in reliquo cor-POre , ita, ut 2 8. morbi die tumor iste leucophlegmaticus summum attigerit gradum , & de salute aegri jam actum videretur.
Haec est succincta hujus aegroti historia; quae duos alios nostri aegroti fratres, duaS-que sorores comprehendere debet: nam aliquot diebus vix elapss eodem scarlatinae malignae contagio assiciebantur, & eadem pariter scarlatinae malignae funesta symptomata, quam Vis non omnes in ea dem intensione , experiebantur. Etenim febris aderat magna, deglutitio dissicilis, tandem sequebatur, decorticatio, & tumor leucophlegmaticus in omnibus. Quae quamVis tum aegris, cum mihi medenti, multum negotii facesserent, nihilominus tamen omnes, faUente Numine integrae sanitati restituebantur. Sed Videamus qua
179쪽
Cum die morbi tertia ad hunc aegrotum advocatus fuissem , Omniaque sym-Ptomata rite eXaminassem, Vidi, adesse magnam febrem inflammatoriam. Item cum bilis vomitum, amaritiemque oris considerassem, judicaVi, a spa mo vesicae felleae bilem per ductum Cholidochum ad intestinum duodenum, tandemque ad Ventriculum exprimi & deferri. Adeoque curaVi
Primo, ut juxta datas 3. XLVI. regulas instammationi prospicerem, &Secundo, ut illud acre exanthemati- eum & biliosum temperarem, & abluereme corpore : secus enim si bilis sanguinimisceatur, labrem periculumque augere
solet. Quapropter curaVi quantocius uncias circiter octo sanguinis per Venaesectionem extrahi. Cum Vero intra aliquot minuta sanguis extractus crustam lardaceam indueret, jussi repeti, & ex eadem jam incisa
180쪽
176 TRACTA TUA Vena post biliorium totidem uncias sanguinis mitti. Parentes videbantur quidem Venaesectioni obstare; sed dum illis deplorabilem deglutitionis statum, imminensque suffocationis periculum, Objicerem: sa-cilius meis adnuebant Votis. Eodem tempore ordinabam gargarismata ex decocto hordei, nitro & melle
Item clysmata ex decocto hordei, &specierum emollientium; aut etiam ex
lacte; quae semel aut bis de die injicieban
Pro acrimonia exanthematica &biliosa temperanda & abluenda, ordinabam diversa remedia: ut decoctionem ex rad. scorZonerae, acetosae, tamarindis, & nitro , syrupo aut ribium, aut acetosae aut oxymelle simplici edulcorandam. Item emulsa ex seminibus frigidis, aliquando cum, aliquando sine semine pa-PaVeris albi. EiS-