Damiani Philosophi Heliodori Larissæi De Opticis Libri II : Nunc primum editi, et Animaduersionibus illustrati Ab Erasmio Bartholino Casp. Filio

발행: 1657년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 수학

31쪽

6 HELIODORI DE OPTICI stariter obieeta aspicere ; circulus enim demonstratus est figurarum omnium planarum eandem Circumferentiam habentium ,.CapaCissima. Oportet autem visum

lc celerrime peruenire ad obiecta, S quando opus est, multa simul ex quolibet obiecto videre, propter Vtilitatem quam inde recipiunt animalia. Natura quippe eae

quae animalibus prosunt aut commoditatem afferunt , amat atque procurat; adeo

ut iure meritissimo feratur visus recta iccirculariter ad visibilia obiecta. Hac iyitur ratione Cum deferatur visus, obiectaque visibilia aspiciat , figuram obtinebit vel cylindricam vel conicam, modu figura eius fuerit regularis, sicuti necesse est. Cylindricam vero figuram non habet, quia non

posset ad magnitudines pusilla maiores confestim ferri, obiectaque omnia visibilia simul tota magnitudine aequalia apparere. Ergo figuram habebit conicam. Atque ita possunt omnia obiecta, qualicunque tandem differant magnitudine , visa comprehendi.

34쪽

A T QR E sic quidem ratione euinci potest figuram visius esse conum. Quod vero conus hic redhangulus sit specie nempe de finitus,& quidem specie specialissima sicuti angulus redhus, manifestum est. Nam coni obtus anguli dc acutanguli specie sunt indefiniti , quandoquidem eiusmodi anguli recipiunt magis Zc minus in indefinitum. Atqui natura potius definitum quam indefinitum eligit, tanquam melius,& naturae animalis rationalis non parum Conueniens. Ita ut probabile sit. Conum visus es .

se rectangulum. Quod quodque Consentaneum est experientiis. Qtippe videmus

uno eod Smque tempore quartam partem caeli quod sphaericum est: atque horiZontis circumferentiae similem portionem Vi- hdemus. Quin Sc si in circuli alicuius Circumferentia existentes, Circulum ipsum aspiciamus, videbimus uno intuitu totum semicirculum. Qus sane nulla ratione Contingerent, si conus visus nostri rectangulus non esset. At ea vero quae in elementis docentur , nihil eorum quae videntur

35쪽

1o HELIODORI DE OPTICI ssimul totum videri, dicimus, quartam coeli partem fimul totam videri. Porro sciendum est obicista videri , quandoque

generaliter , quandoque Vero , prout necessitas postulat, accurate. Dicimus cr-go generaliter videri multa simul . non

accurate. Si enim accurate aliquid .io- tueri velimus, oportet omnes partes quae sunt inter radios venientes ab oculo , visu percurrere , quidem repetita visus perlustratione r atque ita ea videbimus quae primo intuitu non potuimus visu aD

C O N S ID E R A N D V M est ,taconicam hanc re luminosam visus nostri figuram, quae per oculios pupillae poros desertur , necessario diuidi , separantur enim ab inuicem radij illuminati , 8c omne spatium quod inter eos est 3 totius nempe Coni protanditaS.

OBIECΤA autem visibilia videntur vel secundum angulos rectos, vel aeutoS,non au

38쪽

L1BgR PRIMUS. I3tem obtuses. Anguli enim secundum quos videmus Coeunt ad verticem Coni visualis. Quorum quidem qui recti sunt, Cadunt in cono in ipsius basis diametris 3 acuti vero , in alias quasdam redhas , in basi coni quoque existentes, minores diametro , siue in circulo adaptentur , siue

CAPUT VI IL

S E M P E R ea quae sub maiori angulo conspiciuntur maiora apparent 3 nam ad ea abundantiorem lucem emittimus.

Quod de statim perspicuum erit, postquam animaduerterimus nos maXime vi

dere ea luce, quae est Circa axem ipsius Visus. Quocirca Cum acurate aliquid intueri Voluerimus, oportet visum ita Conuertere, ut possit obieetum visibile videri , secundum ipsem coni medietatem. Vnde cum proieci a fuerit acus quaedam in terram , atque dirigatur Visus ad locum Vbi iacet , prius acum non Videbimus , qutara eam per axem , aut per radios Circa em existentes, aspiciamus.

39쪽

1 HELIODORI DE OΡΤICI s

CUIUS rei causa est , quod visus fa cultas non ad latera , sed in anteriorem partem vim suam exercere mariime apta nata sit. Quoniam igitur in anteriorem partem visus noster naturaliter Constituatur , exacte quidem in anteriora feriun figura visus, axis existens Coni, dc huiC appropinquantes radij, quam proxime in eandem partem deferentur , reliqui vero sursiim , de usum , M ad latera. Atque idae ea quae ante nos, sunt, percipere potest: f Cultas visus , quemadmodum in speculo Videmu& ea quae a tergo sunt , aut quae non plane in anteriorem partem sunt Constituta. Haec enim iis qui se se in speculci contuentur, ita se habere appar ntia

MANIFESTVM vero est quod vertex Coni visualis non sit in pupilla oculi: sic enim nunquam ab omni parte pupillae videremus ; sed intra pupillam, in Ozuli fundo. Atque circulus cuius terminus

est peripheria illa quae pupillam circum-

SEARCH

MENU NAVIGATION