장음표시 사용
51쪽
16 HELIODORI DE OPTICIs angulos reflectuntur ad easdem partes, ab eadem simili linea. Quo demonstrato , dicit, naturam radios ViSus nostri ad aequales angulos reflexuram, nisi velit frustra visum circumferri. Atque eodem modo demonstrabitur , Visus nostri refractionem ad aequales angulos fieri, neque enim oportet dicere, talia Contingere visui nostro secundum aequalitatem , solis autem ' radiis inaequaliter inordinate. Demonstrauimus enim in praecedentibus , quod in reflexionibus anguli radiorum solarium aequales sint iis, quae fiunt a visu nostro , quem ad aequales angulos refringi demonstratum
SVP PONIT ergo Optica radios ab oculo in directum ferri di, quin oculo circumacto , Circumferri etiam radios ; denique obiecta visibilia oculo aperto Videri. Praeterea supponitur , quod ea quae per aethera dc aerem apparent , videntur secundum lineas rectas ;
53쪽
54쪽
nam omnis lux recta progreditur: atque ea quae per Vitra, membranas, aut aquam Videntur , refracta appareant ypostremd , ea quae in speculis repraesentantur, secundum angulos reflexos Cernantur. Neque enim naturam inuestigat Optica: neque inquirit an efflauia quaedam radiorum Opticorum emanantium deferantur ad Corporum superficies: neque curat, an species quaedam
emuentes a sensibilibus perpendiculari-xer progredientes recipiantur intra oculos: neque denique sollicita est , num aer, qui est intra pyramidem visus luminosam , dilatetur, aut coarct etur; tantum Considerat, num commode secundum Vnam quamque
suppositionem explicari possit radiorum in directum progressio aut constitutio,& quod inclinatio illa quae angulos .essicit in loco ubi coeunt radij, postea visus maioris
aut minoris essiciat considerationem. In primis autem Considerat, quomodo non a
Certo quoda puncto, sed ab omni parte pupillae vel visibilis fiat visio,idque secundum
angulum existentem aliquando intra inclinationem , aliquando exterius in verticem desinentem, quanddque etiam paralellc-
55쪽
3o HELIODORI DE OPTICIs Partes Opticae plures sunt , quae pro obiectis differentibus nomina sertitae sunt. In genere autem tres sunt , Optica , Cato ptrica, dc Scenographica. Quarum perfectior habetur Catoptri-Ca , quae Circa reflexiones quae a lat-uibus proficiscuntur , Versatur , neque occupatur Circa unum speculum tantum , sed quand6que etiam circa plura. Quin ia circa Colores qui in aere per humida apparent , quemadmodum in Iride. Quod reliquum est , Considerat ea quae Tolis radiis accidunt tum in eorum refractione reflexione , tum in illuminationibus , tum in umbris :quemadmodum qualis sit linea illa quae
umbram determinat unius cuiusque fi
gurae. ---- . . . . . . - . - . . . . ... - . . . . . . . . . . . . . .
Quae contemplationes quoniam easdem liubent suppositiones atque priores , eodem modo expediuntur. Illumi natio quippe quae fit a sole , eodem modo contingit quo emissio radiorum vi-Sus , modo secundum rectas irrefractas ;
58쪽
LIBER PRIMUS. modd refractas sicut in vitris refractat enim dia in unum Coeuntes ad similes partes conueniunt modo reflexas, sicuti quando Achilles in nubibus Conspiciuntur, ita ut visio fiat ab omni parte oculi. 5c illuminatio ab omni parte lis. Ea vero pars opticae quae tractat quomodo permeant radij aquas, re pellucida non tantae est speculationis ; exponit enim ea quae fiunt in aquisi membranis, ic vitris quaeque ibi producta apparent , quorum quaedam existimantur composit a,quaedam simplicia, dc ea quae recta sunt refracta apparent, dc firma instabilia. Scenographica pars opticae inuestigat,
quomodo oporteat deseribere figuras aedificiorum. Quandoquidem enim reS non apparent sicuti existunt, oportet operari non secundum proportiones rerum , sed prout oculo apparebunt hae proportiones. Finis enim Architecti est opus bene proportionatum essicere quoad apparentiam,& ad visus hallucinationes remedia quantum fieri potest, inuenire ; considerando aequalitatem aut proportionem, non prout
re vera est , sed prout a visu iudicatur.
59쪽
Atque ita ex hoc fundamento, faciet columnam cylindricam, quam inclinatam videre vult, angustiorem Circa medium, ut bene proportionata appareat , sdque quod circulum refert tape non figura circuli, sed ellipsi repraesentabit , dc quadratum figura oblongiori. Quin Zc Columnas multas dc magnitudine differentes designaturus in charta, valde diuersam a Vera proportione , numero, 6c magnitudine figuram de scribet. Quam methodum etiam obseruat statuarius, ut operi proportionem det apparentem , oculoque gratam , nam Vera rerum proportio ipsi inutilis foret; quoniam opera quae in magnam altitudinem exsurgunt , aliter quam existunt, apparent.