Gregorii Baetici Heliberitanae sedis Antistitis de Trinitate, siue de Fide

발행: 1575년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

ν GREGORII BAETICI

Colost. noster Iesus Christus,per quem omnia.& illud quoque,quod supra rettulimus, quia in ipso creata sunt Palf ior. Omnia. nuc non & illud, omnia in sapientia fecisti Iohi. i. Sed & hoc quod Iohannes prosecutus, hoc est, Omnia per ipsum facta sunt quomodo omnia, si negas c h. i. de filio Dei dictum, & fecit Deus firmamentui Et diuisit Deus per medium aquae. ergo & Moyses factorem inducit filium, non factum Si enim factum Sancto spiritu reuelante didicisset, inter cetera, quae facta describebat, ipsum quoq. prius factum

esse memorasset Sed absolutius inferius prosequitur, ubi iam fabricati mundi incola faciendus est. Gen. i. Et dixit Deus, faciamus hominem ad imaginem,&similitudinent nostram. Non est enim unius personae dicere, faciamus ad imaginem, & similitudine nostram, sed neque diuersae deitatis. Nam pluralitas horum uerborum, idest, faciamus,&,nostram, patris,& fili j personas significat. Quod autem singulariter imaginem dicit, una deitas, una uirtus utriusque personae manifestatur. Si creatura est Chri stus, quomodo in opere Deo consors adhibetur. ad ipsum enim dicitur, faciamus. Si non est uerus filius, quomodo una illi cum patre imago est ad OPtiuus filius non habet imaginem adoptantis potest quidem habere munificentiam, non autem potest Imaginis habere naturam. Scio quidem esse discre-zionzS imaginum, quas nunc exsequi longum cst,& non necessarium. Sed quod facit ad causam, uin' dico. Dicens, hoc in loco nulla discretio est imagi

22쪽

DE FIDE LIBER .

' nis, ubi patris, una imago perhibetur. Non enim dixit, faciamus ad imagines nostras, sed ad imaginem nostram. & ne forte stupida mente, o quis quis ille es haereticus, usurpares etiam de Una persona dici potuisse, faciamus, ut scilicet apud te cogitantis adfectio sit, no dedignatio personarum, subsequitur, de fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum. Quae coram in luce posita sunt si, quis non Videt, caecus est. Deus, inquit, fecit, ad imagine Dei fecit. Nonne apertissimum est, quod iamtunc Spiritus sanctus per Moysen euangelica

sacramenta tractabat dicens, Deum Sc Deum, non tamen duos Deos, quia una imago est patris,& filii. α O quam prospecte omnia edita sunt. Deum, d Deum sacra scriptura pronuntiar, ut Sabellium excluderet defendentem patris, de filij unam esse personam. dc ne duos deos introduceret, inter Verba,

quibus pluralis significatio personarum est, unam

imaginem inseruit.Hoc ita esse inuenies,intendens testimonio dicenti, faciamus hominem ad imaginem nostram. Quid agis impietas Arriana. Si crea tura Christus est, quomodo creaturae dc Creatori Vna imago est. Sed ne iterum Arrius sub occasione

pei sonarum, diuersitates induceret naturarum, di uel ItaS naturae non admittit unius formae Communionem. Multae sunt voces in libris Moysi, quibus indargui possint impij in filium, immo de in patrCH m quomodo non de in patrem haec tendit impie a , quae profano spiritu exsercetur ' in filium, cum

B patri

23쪽

1o GREGORII BAETICI

patri adimunt, quod vere patris est, auferetes filio, quod vere filij est . quomodo enim pater est vere, qui secundum ipsos non genuit. quomodo Christus vere filius est, quem negant vere de ipso generatu. Sed, ut dixi, multae sunt voces in libris Moysi, quibus redargui haec eoru possit impietas sed quia haec ipsa non studio librum scribentis exsequimur, sed vel uti in sceda certas summas quasi properatest delibant 'delimamus, Ut tuo qualitercumq.Videamur oboeta: '' ' disse praecepto, ceterae voces praetereundae. sunt maxime quia de in diuinis vocibus no numeruS testimonioru,sed auctoritas requirenda est. quae idonea est, etia si una Voce proferatur. Sufficit interim de hoc uno capitulo Moysen concordasse cu euangeli js, de Apostolis. Deum, dc Deu praedicat Moyses. sicut superius testimoniu loquimur de Genes,

rub , I ita Sc Iohannes Deu, δί Deum annuntiauit dices,In principio erat Verbu, dc Verbum erat apud Deu, de Deus erat verbu. Nemo dixit duos Deos, licet Deum, θί Deum diceret. nemo non unam imagine patris,& fiiij annuntiauit,& ideo viiii Deum nouit dicere in confessione fides catholica . non tamen Vt

per cofessionem unius Dei filius negetur esse quod Deus est quia sicut pater Deus est, ita de filius Deus Gen. 1. est, nam si no sicut pater Deus est, ita de filius Deus, yhψ' ' quomodo illis una imago est secundum Moysen , vel quomodo secundum Paul ii, in forma Dei Christus est aequalis existens Deo. Sed de Iohannes cum

verbum Deu adierit in principio apud Deum esse,

24쪽

DE FIDE LIBER . Ir

non extra Deum esse, per hanc verbi Dei a Deo inseparabilitate idem mihi videtur significare, quod in significantia imaginis & formae est. Nam si per Unam imagine candemq. formam patris, & filii inseparabilitas ostenditur, cur no cum Iohannes Dei,& Dei inseparabilitatem annuntiat, per hoc quod ait, & verbum erat apud Deum,& hoc erat in principio apud Deum,unam imaginem, eandemq. fominam patris, & fili j significasse credatur. Plane hic sensus videatur ambiguus, si non idem Euangelista hoc ipsum paullulum infra apertius prosecutus est dicens, & vidimus gloriam eius, gloriam quasi Uni- laluti, geniti a patre. sicut una imago, eademque forma, ita de gloria non alia est iiiij, quam quae patris est. Interea qui Christum de adoptione filium dicis, quomodo intellegis gloriam eius quasi unigenitia patre. Quod si plures este Dei filios, de adoptione profiteris, quod si & Christus adoptiuus est, quomodo unigenitus a patre est, cum non sit unigenitus existentibus quoque alijs per adoptionem nlijs . Quod si uere unigenitus a patre est ideo, quia ipse solus de ipso uere patre generatur, quo

modo adoptiuus adseritur , cum adoptiuus inter plures adoptiuos proprietatem unigeniti a patre habere non possit. Sed etsi adoptiui stat, de nullo tamen eorum dictum est , Iohannis. i. &mdλmus gloriam eius, gloriam quasit unigeniti a

Ι'Rirς Sed de Christo solo dictum est , uidi-mVδ S Qxiam eius, gloriam quasi unigeniti a patrς

25쪽

32. GREGORII BAETICI

non ergo adoptiuus est, de quo hoc dicitur, quod de adoptiuis dici non potest. Et merito illi una imago cum patre est, quia ipse solus unigenitus a patre

est. Quid ergo miria, si in si iij imagine patris imago

signatur. ideo & ipse Saluator dicebat, Qui me uidet,uidet & patrem. no hoc ut Sabellius dico, qua

vi se ipsum patrem dicat esse, qui sit & filius. Confiteor enim patre esse, qui genuit, siliu Vero esse, quinatus est. Sed chi dicit, qui me Videt, Videt & patre, sicut patris & filii non unam ostendit esse persona, ita una Ostcdit esse deitatem cu in patris & fili j sub stantia nulla diuersitas inuenitur.lterii in hoc quoque loco dicam, si creatura est filius, quomodo qui

.videt filium, videt & patrem. nemo in Visione creaturae patrem videt. De inspectione enim creaturae creator videri potest, pater autem non videtur nisi de inspeetione fit ij. Si ergo Christus creatura est,& no uere filius, non potest in Creaturae Visione pater

videri.& quomodo ait,& qui me Videt,Videt & patre, nisi quia vere filius de Deo patre natus est.& id .eo cu uideris filium, neces. est Ut & patre videris. . Sine filio enim pater non est, sicut nec filius sine patre. Inde etias ibdidit, Ego in patre,& pater in me: non Utique peri quandam passivam confusione , 1 ed quia consequeres est, ut ubi pater est, illic esse co gnoscatur & filius,& ubi filius cst, illic etiam patre exstare Cognoscas. Est de alius sensus dicti illius, Qui .me uidit, uidit & patrem, non qui corporeis. Culis in corpore uidisset Iesum, uidisse patrem refertur. E d i alioquin

26쪽

DE FIDE LIBER. 33

alioquin absurda est increpatio Domini ad Philip

pum disientis,Tanto tempore uobiscum sum,& no hλ' ' me nosti Philippe. secundum corpuS enim non io' tum Philippus videbat Iesum,sed & omnes Iudaei, qui ei aduersabantur. nec tamen per hoc, quod ut 'debant secundum corpus Iesum, patrem quoqu*vidisse credendi sunt. Quid ergo est, qui me Vidit, vidit & patrem. intende cordis aciem, Sc vide fecu

dum fidei spiritualis obtutus Christum filium Dei

non Creaturam esse,sed creatorem. intende eum Ve

re esse Deum sine initio sempiternum, de secundum hoc, quod Deus, inuisibilem,inaestimabilem,incorruptibilem, indemutabilem, & per Omnia talem, qualis est & pater eius, qui eu genuit. & ita uidens filmna , patrem quoque te uidisse non dubium est. hoc sensu accipe & illud quod ait, ego in patre, M pater in me . pater cum sit perfectus, perfectum fi-ium genuit. δί cu sit inuisibilis, incomprehesibilis, inaestimabilis Deus,& uerti lume. & filius talis natus est, qualis est ille, qui eu genuit.& ideo ait, eg in patie, & pater in me cum enim omnia quae sunt patelmae uti tutis,& deitatis,habentur in filio, paterm uio est, & filius in patre. & ideo praemisit, Si me Iolla. 1 .lCὶretis, & patrem meum sciretis. & hic ostenditur

quod eadem sit patris & fiiij substantia, eo quod sit

Una Vtriusque cognitio . Sed creaturae & creatoris

D DR est una cognitio,quia non & una substantia PaRutum si iij una cognitio est, ergo non est fili u ς ς tina, sed creator est, sicuti & pater Crς Qx est ec

27쪽

0 GREGORII BAETICI

est. & Deus est, sicuti & pater. non tamen per haec duos Deos dicimus. Hic est ubi impie haeretice diabolico furore quasi in stultitiam istius confessionis

inardescis, cum Deum, & Deum audis. nec tamen

duos Deos dicimus. Inflatus enim de littera sae culari in hac quaestione insanabiliter aegrotas, putas te debere cbstringere, ut duos Deos dicamus, cum Deum, & Deum confitemur. Noli infelix aduersiis Christum dominum totius creaturae, Aristo tulis artificiosa argumenta colligere, qui te christianum qualitercumque profiteris,nec aduersus piam confessionem inenarrabilis de Deo sacramenti ut calculo calumniator, quasi ex disciplina terrenae supputationis circumscriptor aduenias. Inspice potius diuinos libros ,& de diuina fide diuinis uteret sermonibus. Legisti utique,& in lumine tuo videbimus lunae. Quae hic distantia luminis a lumine est.

posuisset enim & distantiam,si fuisset, ne quis luminis a lumine nullam distantiam crederet . quod si nulla distantia est, non ergo duo lumina, sed unum lumen est, cum in lumine patris,siiij lumen agnoscitur Hoc lumen est de quo & Daniel loquitur di-P cens ,& lumen cum ipso est. non enim de aliqua

creatura hoc dicitur, sed de spledore ipsius Dei existentis sempiterni luminis. Si pater sempiternum lumen est, sine dubio & filius lumen est sempitc num. Si vero negatur filius Dei lumen esse sempiternum, quomodo in patris sempiterno lumine

lumen flij quod non est sempiternum, videtur. Sed

28쪽

DE FIDELIBER . ς

in laudibus Dei non est haec falsa dictio sanctorum, Et in lumine tuo videbimus lumen. Ergo & POL I

filis lumen sempiternum est, quod non distat a patiis lumine sempiterno. & ideo licet lume sit filius,& pater lumen sit, unum tamen patris de filij lumen est, quia in patre filio nulla discretio est, nulla

separatio luminis est, quomodo nec imaginis secundum Moysen, nec formae secundum Apostola Paulum. Sacramentum autem inseparabilis unitatis secundum hoc, quod uterque, idest, pater Sc filius aequaliter Sc indiuise, neque secundum portionem, Deus Vnus. & pluralitatis secundu hoc,quod unus pater est, & unus filius. Etiam de hoc capitulo manifestatur quod legimus in euangelio, ipso

s a uatore dicete, Ego dc pater unum sumus. Sumus Iob

enim pluralitatem significat personarum. quia hic pate1μ hic filius. Vnum autem Unam eandemque in patre & filio substantiam, deitatemq. consignat, ut uere pater & filius unus Deus sit, cum ambo, id- est, pater Sc filius unum sunt secundum deitatem, non unus secundum personas. Ego dc pater unum sumus, hac una uoce & Sabellius excluditur,& Arrius cos utatur. Sabellius enim ipsum dicit patrem, qui sit & filius,hoc modo, tamquam si unus habeat duo nomina. & interpretatur unum ideo dictum, ut unius personae singularitas crederetur. Ontra uero Arrius respiciens ad hoc, quod ait, VmR , in hoc sermone , pluralitatem intuli ς' Sς β γ introduxit impiam pluralitatem Dcorum 1

29쪽

credens Vnum sempiternum Deum, dc alium, qui esse coeperit Deus. Vnum Omnipotentem,& alium,

qui non sit omnipotens. Sed O caecitas, in Virisque habent ante oculos, quod pie videant, dc incautis offensionibus impie litigare contendunt. saltem

commodent sibi sensus suos, dc pie fidei perspicient

veritatem. Sabellius admiratione virtutum, quas Christus operabatur, Christum Deum verum esse credit, dc non qui aliquando coeperit, sed qui semper fuerit,& possit Omnia. credat hoc Arrius,& no blasphemat in Christum, quem filium confitetur . Item Anius negat Christum esse patrem, neget hoc de Sabellius,& pie credat, quod Christus uere Deus est, non existens pater, sed filius. adhuc apertius dicam. Sabellius vincat Arrium, quod Christus verus Deus est, de Arrius uincat Sabelliti, quod Christus sub confessione veri Dei verus & filius est, dc mihi

catholico ambo vicerunt, immo dc mecum ambo vincunt impietatis errorem, Cum mecum intellex

rint sacrae fidei ueritatem, quae dc pluralitate personarum intellegit,& unitatem deitatis in hac pronii Iob , io tiatione Domini dicentis, Ego dc pater unu sumus Sed hanc diuinam pronuntiationem, Sc hanc piam diuinae pronuntiationis intellegentiam Arrij sectatores cu quaerunt subuertere, alio modo Interpretantur, & dicunt, unum sunt quidem, sed non substantia, non deitate, non potestate, sed Voluntate, klest, quia unam eandemque habeant uoluntatem, ideo ait, ego δ pater unum sumus. Dicite o imp ij simi,

30쪽

simi, substantivum verbum dei est. & qui linguae

sermonem dedit, nescit loqui, & ignorauit altum sensum uestrum proprijs & competentibus sermonibus explicare, & inefficax fuit dicere, ego & pater unum Holumus. si tamen hoc in loco unitatem voluntatis,& non substantiae ac deitatis volebat intellegi. Sed nunc, quaeso, Regina memineris, quae capitula ex persona haereticorum scribere dignata es. ipsi haeretici aiunt, qui me misit pater,ipse mi' Iohin. r

hi praeceptum dedit, quid dicam, & quid loquar.&, Descendi de caelo, non Vt faCiam uoluntatem Iohin.6. meam, sed uoluntatem eius, qui misit me, patris. Hoc artificium haereticorum est, ut alibi negent, quod alibi confitentur. Vt cum se vident praesen tium quaestionii absolutionibus uehemeter adstringi, serpentino lubrico semper eludant. Certe dicitiso haeretici praeceptum dedi sie filio patrem, quid dicat, quid loquatur quomodo quassi nesciat

loqui, Vos verba eius emendatis. immo iam patris,

quia filius quod dicit, quod loquitur, secundum praeceptum quod dedit ei pater, & dicit, & loqui

tur . Iam ne intellegitis, quia cum profano spiritu a uetius iiiij deitatem exsercere cotenditis vestram mentiam, etiam in patrem prorumpitis insanientes. Clamat filius, Ego & pater Vnum sumUS, & VOS Iohan. io. qu ii grammatici velut inefficaciam dominicae py nuntiationis suppositi verbi demutatione sup-P ς emendatis,& dicitis, hoc quod ait, sum Ub,QkWmu , intellegendum est . ut scilicet sic dilatum siit,

SEARCH

MENU NAVIGATION