Historia conciliorum generalium, in quatuor libros distributa. Auctore magistro Edmundo richerio... Accessit huic editioni ejusdem auctoris doctissimus liber qui inscribitur, demonstratio libelli de ecclesiastica & politica potestate Parisiis primum

발행: 1681년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

scilicet, animarum, quam ex parte formae, quae est Spiritus sanctus, quam etiam ex parte causa efficientis, quae cut ipse Christus, quam etiam ex parte finis, quae est ipse Deus in Ecclesia triumphante. Et postmodum posuit opinionem universitatis Parisiensis , videscet, quod Petrus de Luna est schisinaticus, pertinax, di Eaereticus, ctiam accipiendo haeresim proprie & stricte, praecisusque ab Ecclesia Dei, ejectus a jure Papatus & privatus ac per Concilium de facto tanquam talis eiiciendus , & privandus. Et haec declaravit pluribus rationibus; & subiunxit quod de eadem opinione erant universit tes Andegavensis, Aurelianensis, S Tolosana; ipso autem desce Mnte de Cathedra, ascendit quidam Episcopus Italicus, qui opinio nem centum & trium Magistrorum in Jheologia, & plurium Liccntiatorum, & Baccalaureorum formatorum, ac universitatis Bononientis in quadam schedula publicavit, quae cst conformis opinioni Universitatis Parisiensis. Postmodum Advocatus Ecclesiae ascendit pulpitum, & petiit diem assignari ad sententiam diffinitivam ferendam , ac etiam citationcm peremptoriam decerni per Edicti. n ad valvas Ecclesiae Cathedralis civitatis Pisanae & loca insignia contra dictos contendentes de Ρωpatu , quam diem petiit assignari Mercurii proxima , quae erit quinta dies mensis Junii proxime futuri: & quod illa die seret una sessio. Requisivit insuper, quod pendente dilatione, medio tempore, videlicet die Sabbati proxima, quae erit prima mensis Junii, fieret una sessio ad audiendum publicari certas attestationes super novis , & antiquis de novo receptis ex abundanti cautela contradictos duos contendentes, super quibus omnibus petiit a sacro Concilio ; an placeret. Omnes autem de Concilio responderunt; Placet super omnibus petitis & requisitis per Episcopum , tam de die sententiae serendae , quam etiam de citatione & sessione media r de quibus petierunt Procuratores instrumentum ad perpetuam rei me moriam. Et sic Concilium retessit.

SEssio DECIMA MI A R T A. DIe autem Sabbati adveniente, quae ibit prima mensis Junii dicti

anni millesimi quadringentesimi noni, congregato Concilio in Ecclesia cathedrali Pisana, & servatis solemnitatibus.& ceremoniis

consuetas,

52쪽

CONCILIORUM GENERALIUM. 13 consuetis, ac nonnullis orationibus ad factum unionis Ecclesiae dictis, Dominus Archiepiscopus Plianus ascendit pulpitum : A quia . aliqui volentes plus sapere quam sapere oporteat, non fuerunt ad plenum contenti de relatione alias per eum facta , tum quia multi

non viderant attestationes , tum quia non fuerat facta relatio nisi duntaxat super notoriciate facta , & non super veritate eorundem: Ideo ad observandum omnes circumstantias , de mandato Domin

rum Cardinalium , & plurium Episcoporum, & aliorum , qui dati fuerant Commissarii per Concilium ad examinandum testes . idcirco fecit relationem suam ex abundanti per hunc modum e quia primmo sumebat sigillatim unumquemque articulum , exprimendo ejus substantiam di effectuin t & post statim subiungebat ; satis iste artisculus probatur verus per tot testes , quorum tres sunt Cardinales, quinque Episcopi, & duo Doctores , de tres Auditores , &c. Etuc de omnibus articulis usque ad finem , qui omnes fuerunt probati veri, & quilibet per plures testes masnae auctoritatis , in fine que subjunxit, si essent aliqui de Concilio quὶ vellent videre ad longum attestationes , quod irent die Lunae de Martis proxima ad

domum Carmelitarum , de ibitam reperircnt Notarios , qui omnia ad plenum eis ostenderent, de quibus Procurator, &c. SEssio DE cIMA QS I N T A. Ie Mercurii adveniente , quae fuit v. mensis Junii servatis solemnitatibus & ceremoniis, ut alias fuerunt servatae, Advocatus Ecclesiae ascendit pulpitum, & proposuit quod die Mercurii a.

time praeterita fuit Decretum citatorium contra dictos contendet

tes ad audiendum Sententiam dissnitivam in praesenti causa unionis Ecclesiae , schismatis , & si dei, scilicet ad diem hodiernam qui tam mensis Junii, vitalicet pcr Edictum ponendum de assagendum in valvis huius Basilicae , & aliis locis insignibus civitatis, prout factum fuit , prout constat per relationem legitimam Cursorum , ac etiam per rei evidentiam: Ideo petiit & requisivit quod omnes D mini Cardinales , de alii Praelati se transferrent ad valvas Ecclesiae praedictae , & proclamarent, & requirerent, an dicti contendentes de Papatu improbe, aut aliquis pro eis aut aliquo ipsorum taetpraesens , di relatione dictorum Cursorum facta , petiit Sentcntiam

53쪽

d finitivam in scriptis serri, etiam contumacia non obstante, quam accusabat nomine quo supra. Quibus sic factis , duo Cardinales, videlicet de Columna , di sancti Angeli junior , di duo Archiepi- .seopi videlices Januensis N Pisanus , pluresque Doctores ibiem nes , ct Notarii ad vilvas dictae Ecclasiae se transtulerunt, & pr

clamaverunt bis , aut ter ; an , &c..Quibus reversis retulerunt se dictos contendentes de Papatu non reperiisse , nec aliquem pro ipsis. Ex quo Procuratores petierunt Sententiam dii sinitivam contra

eosdem contendentes, ut supra, ctiam contumacia non obstante.

Et petiit Advocatus Ecclesiae, si placeret omnibus , quod Semen-,tia dissinitiva ferretur per Dominum Patriarcham Alexandrinum, qui responderunt ; Placet. Quo facto dictus Dominus Patriarcha, astantibus sibi aliis duobus Patriarchis , scilicet Antiocheno , &Hierosolymitano , uno a dextris , & alio a sinistris , di sedens pro tribunali in dicto pulpito , in scriptis pronunciavit Sententiam diffinitivam contra dictos duos contendentes voce alta & in telligibili, valvis praedicte Ecclesiae omnibus apertis , & innumerabili multitudine populit; quantum Ecclesia poterat capere , M'

istente. Tereor Sententia diffinitiva contra praedulos co tendentes de Papatu. Christi nomine in cato , Dicta ta universitas Synodus universalem Ecclesiam repraesentans, G ad quam cognitio ta decisio huyus causa n scitur pertinere, sani Spiritus gratia in hac mayors Ecclesia 'Psania congregata , ibique pro tribunati hedens, visis es diligenter uis Elis omnibus es singulu pro elu, probatu, ta agitatu in praesenti causa unω-nis Ecclesiae , sdei, cs schismatis contra Petrum de Luna Benedictum XIII. cs se gelum Corano Gregorium XII. olim appellatos , qua in praesenti processu es causa plenius continentur . ac quibuscumque Hul ipsum sanctam Synodum ad in sic tam dis stivam Sententiam move risus ta inducentibus , habita prius inter seipsos . ta demum inter tam copiosam multitudinem Magistinorum in Theologia Sacra , atque utriusque furis Poetorum priusque I pluries dii genu Collatione, ct tandem

deliseratione matura, omnes partire in hanc Senteni iam reperiens uno miter concordare, omnibus modo, maes Iure, quibus magis es melius potest in praediolia contcndotibus, seu pertui colludentibui de Papatu , ta

54쪽

CON cILIORUM GENERALIUM. Heujuslibet eorum contumacia xn his scriptis pronunciat, decernit, Z it, G declarat omnia es singula crimina, ta excessu , G aha cuncta nec na ad infra scriptam decisionem praesentis causae deducta per providos viros. Magistros HRNRICUM DE MONTE LEONE, IOANNEM

DE SCRIBANIs, & BER THOLDUM WILDEN GHONPromotores, mingruores, es sobolatores .seu Procuratores deputatos ad pro- .sequendum praesentem causam pro detestandi cs inveteratι schismatis Quin modι extirpatione ta unione , atque reintegratione sancta matris Eccle contra es adversus Petrum de Luna Benia itum XIII. ta Anteium Cor no Gregorium XII. de Papinu damnabiater contendentes abal qu bus nuncupatos , iis petisione coram ipsa sacra ta universis Synodo praesentata ta eo hibita fuisse, ta esse vera atque notoria; ipse que Angelum Coraris, ta P trum de Luna de Papatu cui praefertur contendentes, ta eorum utrumque fuisse ta esse notorios schisematicos, ta antiqvs schismatis nutritores, defens

res, approbatores, fautores, ta manulentorespertinaces, necnon notorios haer

racos, cs a fide devios, notoririque crinumbus enormibus per7um G violatronis votι irretitor, universiam Ecclesiam sanctam Dei notoris scandia

Ianies cum incorrigibititate, contumacia, tapertinacia notorus, evrdentibusta manifestis; ta ex hu GaIus si reddidi se omni honore ta Hemtare etiam Papis indignos, ipsi que es eorum utrumque propter praemissas iniquitates, excessus, ta crimina, ne regnent, velimperent, aut praesint, a Deo, tasacris Canonibus, fore ipse facto Myectos ta privatos, ac etiam ab Ecclesia

praecisos. Et nihilominus ipses Petrum, ta Angelum, ac eorum utrum' que per hanc di nitivamsententLim in busiriptisprivat, abjicit, taprae ossit. inhibendo eisdem, ne eorum a suis pro summo Pontifice gererest ae sumat, Ecclesiamque vacare Romanam ad catitetim decernendo; ta insimper, omnes Christicolas quoscumque, ena Imperiaci, regati, vel alia quamhbrepraefulgeant dignitate, declarar ab eorum G c utabet eorum obedientia, non obstante quocumque Metitatis Iuramento , aut alio quovis vinculo, quo illis vel eorum alera tenerentur astricti , fore perpetuo assolum

toi; inhibendo eisdem Christi fidelibus, ne praedi tis de Papatu contendentibus , seu eorum altera quomodo bbet obediant, pareant, vel intendent, aut consilium. aumbum , vel favorem ipsis praestent, aut ipsos recipiant vel receptent sub poena excommunicationis, ta altis a sanetis Parribus G sacris Canonibus mssetis, promulgatis G ordinatis. suo 'sparere eontempseri huic ordinationi ci sententia, ipsos 2 eorum fautores, defensores, a aerem res, cra quaces, etiam perseculares potestate ore compescendos, ta compestidebere juxta praecepta divina, ta sacrorum Canonum dupositione , eadem

55쪽

sin utis procesu cs sentenim excommunicarιonas , inhabituatis , vel alimus censura es poena , pravationesque ordinum cs dignuarum etiam Car taurus, beneficiorum, ta σciorum, ac graduum quorumcumque, qualescumque fuerint, ta quocumque nomine nuncupemur seu nominen-r- contra Dominos Cardinales per dictos Petrum de Luna, cs Angeiam oraris laus cs fulminatos, fuisse es esse nullos , cassos, es inruos, nA las, casu, cs ιrratas, ac nullius roboos, e acia vel momenta: cs quat nus de facto proceserunt , earenus adnultandos, cassandos, ta irritandos fore sicque 2 et ιm ad cautelam , quantum expedit, omnι modo taIure, quo melius potest, adnuigat, cassas ta irritat. Et insuper promotis-nes , imo verius Prophanationes , quorumcumque aci Cardi latum per diectos contendentes de Papatu , ta eorum utrumque attentaIM , videt

cet, per dictum Angelum a die tertia μει, cs per inetrum otedictum a ae XV. Iunia anni proxime pratrem milusim quadringentesima ottara. fuisse cs esse nullas, O ι, irritas, ta manes: cs quatenus de facto processerunt, annullandas, cassandas, ta irritandas; ta sic, cs etiam ad cautelam , quantum expedit omnibus, modo es Iure, quibus melius potesx, pra- fata sancta Synodus per hanc sententiam di nitivam cassat, irritat, Σ --

Ad providendum autem adversus processus, constitutiones& sententias in praeiudicium unionis, & alias per Petrum de Luna, & Ang Ium Corario olim contendentes de Papatu, seu colludentes praefatos, factasti latas contra Reges, Principes, Patriarchas, quoque, Archiepiscopos, Episcopos, & alios Ecclesiarum Praelatos, univcrsitates quoque studiorum, & communitates ac singulares personas Ecclesii alticasta seculares, & certas promotiones per ipsos olim contendentes sectas ad dignitates quascumque, & ulterius procedendum super aliis bonum universalis Ecclesiae tangentibus, sancia Synodus statuit diem Lunae proximam pro sessione nitura, quae erit decima mensis praesentis, &assi ii vit eandem diem Lunae prodicta sessione ad providendum super aliquibus , quae concernunt natum& bonum regimen Ecclesiae universalis: quo facto omnes cantaverunt, Te Deum laudamus Sciuit ordinata solemnis processio ad diem crastinam octavam diem sacramenti : iditque ulterius ordinatum, quod nullus recedat de Sὶ nodo

56쪽

CONCILIORUM GENERALIUM

SEssio DE cIMA SEPTIMA.QVa die Lunae decima mens s Junii adveniente, servatis solemnit tibus, prout supra, Archiepiscopus Pisanus supradictus ascendit pulpitum, & legit quandam schedulam mentionem facientem quod Domini Cardinales promittebant Deo sic , quod procurarent toto posse, quod is, qui in Papam cligeretur, reformaret Ecclesiam; &quod non pateretur aut permitteret Concilium dissolvi donee de Concilio edet facta bona reformatio Ecclesiae tam in capite quam in

membris.

Sequitur tenor schedulae. Nos omnes cs singula Episcopi, Presbyteri, Diaconi Cardinatis con gregari in civit Me Pisana prosch. semuis extirpaeione, unitate, ta bono rurn Des Ecclesia inducendo, promittimus in verbo veri is Deo, Ecessa Romanae, cs Synodo hic in Chrasti nomine conirera, quod si quis nostrum insummum Romanum Pontificem eligatur, praesens Concilium con tinuabit , nec dissolvet, nec dissoλι permittet, quantum meo erat, usque

tuo per Concilium ejusdem Concilii sit facta debita, rationabilis, &ufficiens rcformatio universalis Ecacsiae & status eius tam in capite quam in membris. Et promittimus etiam quod si aliquem de Dominis Cardinatibus absentibus, vel de extra nostrum Collegium, assismi contingat in Papam veraciter ta bona fide, antequam procedamus au publicati nem electionis istius, procurabimus toto posse Libere ab eo promis--- csse latentem securitatem quod servabit ta implebit omnia ta singula siupra Hela. Et interim de Lua sententia contra contendentes seuper eorum Hedii ne de Papatu sumus contenti, cs ratum habemus quo ede vacante Conc hum continuetur , cs quνd in eo , quantum commode fieri poterat , indicta reformarione procedatur: cs quod super hoc in proxima Sestone alia

Sesso indicatur; & suit assignata alia Sesso ad diem Jovis proximam, quae erit x iii. dicti mensis Junii, ad providendum super aliquibus ,

quae notoria videntur pro bono unionis.

SEssio DECIMA OCTAVA. Icta die Jovis adveniet 'e, servatis servandis, Patriarcha Alexa drinus cum aliis duobus Patriarchis, videlicet Antiocheno , . Lib. II. H &Hie-

57쪽

& Hierosolymitano, ascendit pulpitum, & legit quandam schedulam,

cujus tenor sequitur, &in talis; Item, quia 's pestifera schismatis tempore Dominorum Cardiniata, is saera Concibo e sienti m quidam sunt a rivisis obm per contodemus de Papatu creari; ta nunc Deo dirigente procedendum es ad electionem unici ta in Atara summi Pontet iras, hoc furum conci versalem Ecclesiam repraesentam consimu , dissonu , ει ordinat , quod ipsi sie a divisis creari is elemonem pradictam procedant, s c, in quam-rum optu est hac vice , auctorisine huyus sacra Concilii : nec per hoc potestati Dominorum Cardanaestim circa elemonem Romam Pontificis in- tenuit in aluus derogare , nec aliquid innovare: sed hortatur omnes praedictos Dominos Cardinales, quod ipsi cum charitareis elestionem uninae Pastoris procedant Ac unanimuer, quod de quacumque discordia scintilia uotara non debeant

. . .

SEssio DE cIMA NONA. DIe Veneris xim. mensis Junii, anno Domini M CCCC ax. facta processione generali in civitate Pisana, in qua fuerunt Domini Cardinalas, Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Doctores, di totus Clarus: Et fuit Missa celebrata devote per Cardinalem deThureso super facto unionis Ecclesiae. Postmodum comparuerunt illico Ambastiatores Regis Aragonum , & petierunt audientiam, quae fuit eis concessa: dum tamen docerent de eorum mandato, & quis iam Doctor A mbassator ipsi us Regis ascendit pulpitum, di proposuit bonam Regis Aragonum intentionem, quam habet ad sanctae matris. EccIesiae unionem, & asserebat se ad hoc laboraturum; ac petiit se de actis in Concilio Uitatis informari: quoniam insormatione habita,. paratus erat saccre debitum: protestabatur tamen, quod non inte debat approbare vel consentire aliquo modo actis in dicto Concilio. donec esset plenius informatus, de quo petiit instrumentuine & insuper dixit, quod nuncii Domini Benedicti Papae XIII. erant in villa & fuit tunc sibillatus&illusus, quia dixit & vocavit eum Papam &petiit audientiam procis, ad quod fuit restonsum regratiando de voluntate Regis Aragonum, & fuit responsum quod libenter darentur deputati auctoritate Concilii, qui ipsos Regis Ambassatores informarent ad Plenum de omnibus, cte. Quo fid Nuncios Petri de Luna, dictumiuit quod iarde venerant, & quod ad praesens audiri non pol

ranis.

58쪽

CONCH. IORUM GENERALIUM. rant, At quod Domini super hoc dcliberarent. Postea fuit deliberatum ea die, quod licet de jure contra sententiam latam contra haereticum audiri non debebant, tamen ob reverentiam Regis Aragonum audis rentur ad partem, &sic Concilium recessit.

Eadem die Veneris, prandio sumpto, in Ecclesia sancti Martini Psesis, cum Legati Regis Aragonum poenies audientiam pro Nunciis P tri de Luna, quae hierat eis concessa, veniebant ad dictam Ecclesia suit clamatum contra eos tanquam contra Judaeos; & quando intra verunt locum Concilii nulla in eis reverentia facta, & fuit coram eis sententia lecta tribus Cardinalibus deputatis audientibus. Et cum unus ex ipsis Ambassiatoribus Petri de Luna, scilicet, Archiepiscopus Tarraconensis vellet proponere , ipse primo dixit, quod erant Nuncii Domini Benedicti Papae XIII. fuit magnus tumultus co tra eos, & filii vocatus Nuncius haeretici& schismatici, & eum

Joannes de Costa olim Episcopus Mimarentis , qui se gerebat pro Nuncio dicti Petri cum pluribus aliis: & silentio facto iterum petiit audiri, quo concesso incoepit discre quod videbat certa Capse

tuta concordata inter Dominos Cardinales & communitatem Fl rentinorum , in quibus inter caetera continebatur, quod nullus hic veniens posset impugnare facta in Concilio vel contravenire t ecquod habebat aliqua dicere, quae sorte non bene conveniebant actis

in hoc Concilio: ideo non poterat proponere injuncta ad plenum, nisi daretur sibi securitas, quod non obstantibus ipsis capitulis posset libere loqui; & de hoc supplicabat: cui per Cardinalem AD Idensem suit responsum, quod omnes Domini Cardinales erant prae sentes, & quod non habebant potestatem dispensandi contra dicta capitular & quod si vellet loqui, quod loqueretur prout crederet cxpedire, alias non, quo auaito Lesati Regis Aragonum, & dicti Petri de Luna Nuncii loquuti sunt ad partem, & postmodum dixerunt quod volebant latius dicta capitula videre & amplius deliborare, & petierunt dilationem ad crastinum , quae suit eis concessa,& recesserunt dicti Nunci Petri de Luna cum magno timore. Quo crastino adveniente, quae fuit dies Sabbati xv. Junii supra nominati Nuncii Petri de Luna, nulla audientia ulterius petita , hospite in

salutato recesserunt

59쪽

Ssssio VICESIMA. IV. Icta die Sabbati xv. Iunii, servatis solemnitatibus & cerem ntis ut supra consuetis, fuit Missa celebrata in dicto Concilio in Ecclesia Camedrali de sancto Spiritu , per Archiepiscopum Lugdunensem , & factus sermo per Episcopum Novariensem, qui

coepit pro themate , Eligite meliorem , cs eum ponite super folium IIII. Regum. cap. X. dic. S peroptime deduxit illam materiam, &ipso finito Concilium recessit. Eadem die Sabbati hora Vesperorum Domini Cardinales numero

X X IIII. intraverunt Conclave cum magna devotione ; & erat deputatus ad custodiendum Conclave Magister Rod. prout fecit cum pluribus aliis notabilibus viris in domo Domini Archiepiscopi dictae Civitatis, & ibidem steterunt usque ad diem Mercurii x x v i. dictimensis Junii. Die autem Mercurii xxv I. dicti mensis Junii, omnes Domini

Cardinales unanimiter, nullo reclamante, existentes in praedicto Conclavi, de mane circa horam tertiarum elegerunt in Summum Pontificem Reverendum in Christo Patrem & Dominum, Dominum P trum de Candia tituli Basilicae xii. Apostolorum Presbyterum Cadidinalem , Mediolanensem nuncupatum, ordinis Fratrum Minorum, nunc vero Alexandrum Papam V. Ipse siquidem Paea post suam assumptionein ordinavit unam Sessionem pro uno Consilio tenendo,

videlicet ad diem Lunae prunam mensis Julii proxime venientis. SEssio VICESIMA PRIMA.QVa die Lunae adveniente, suit celebratum Concilium in EccI

sia Pisana, ut supra , ac solemnitatibus & cerimoniis servatis , Cardines is de Thureyo celebravit Missam: Postmodum fuerunt cantata solita cantari, & Letaniae cum multis Orationibus , & fuit loctum Euangelium per unum Diaconum Cardinalem. Postea Papa incoepit hymnum, Vma Crevior Spiritus, tae. Et omnes de Concilio responderunt. Quo cantato, Cathedra Parae luit alte polita ante magnum Altare in medio: & ab opposito ipsius versus Occidentem in ultima parte Concilii suerunt positae tres altae & magnae Cathedrae

pro tribus Patriarchis , scilicet , Alexandrino , Antiocheno , &Hierosoli

60쪽

CON cILIORUM GENERALIUM. 6a' Hierosolymitano, qui ibidem sederunt. Et postea de mandato Papae ibidem Praesidentis fuit lectum Decretum tuae Electionis, in quo omnes Cardinales se subscripserant, quo lecto , Cardinalis de Chalanco rogavit Concilium, ut oraret prσ statu Papae, & sanctae Ro minae Ecclesiae, quo facto, Papa secit unum Sermonem themate sieincipiente ; Erit unum Ovile, ta unus Pastor. Multa pulchra dixit, narrando quomodo Pastor se habere debet erga gregem , dc grex erga Deum ; de regratiabatur Cardinalibus, & promittebat multa bona facere eis, quo facto Cardinalis sancti Eustachii, dictus Boii niensis ascendit pulpitum, de ex parte Papae Alexandri V. aliqua promulgavit, quae ordinaverat dictus Dominus noster Papa. Et primo omnes Processiis, Sententias , dc Ordinationes, factas per Dominos Cardinales circa factum unionis Ecclesiae a die tertia mensis Maji anni Domini millesimi quadringentesimi octavi, & omnia facta in Concilio Generali approbavit & ratificavit, 3c omnem

defectum Juris & facti, si quis intervenisset, supplevit, si & in qua

tum opus esset.

Item, duo Collegia Cardinalium univit, & unum secit Coli gium, de pro uno in posterum voluit haberi; de dabit singulis si

gulos titulos, de de commorantibus ordinabit.

Item, impedimentum appositum in beneficiis Cardinalis de Ch lanco, sub maetextu quod diu stcrerat cum Poro de Luna, sub praetextu suarum excusationum alias per Cardinales admissarum relaxavit. Item dixit, quod tantum faceret erga Praelatos, qui ad Concilium venerant, quod ad eorum lares laeti dc gaudentcs reverterentur. Item dixit, quod ipse volebat vacare circa resormationem Ecclesiae , prout fuerat per Cardinales promissum ante ejus promotionem,

de quod eligerentur probi viri de literati de qualibet natione pro sua ad deliberandum cum ipsis Cardinalibus ad resormationem Et-clesiae.

Item, suit ordinatum quod die Dominica sequenti coronaretur cum solemnitatibus de aliis necessariis ad praemissa. Item, fuit ordinata alia Sessio ad diem Mercurii tune proxime fidiquentis, quae erit dies decima mensis Julii, de sic tanum Concilium recessit.

SEARCH

MENU NAVIGATION