장음표시 사용
101쪽
Lolli conuersa fuit in statuam salis, eo quod respexerit ad id, quod iam Domini mandato reliquerat. sed quid dulcius , quam totum sese consecrare Deo,
penitusq; se Christi legibus subdere p
nam seruire Deo, regnare est . et lex Domini immaculata , conuertens animas : testimonium Domini sidcle , sapientiam praestans paruulis: iustitiae Domini rectae, laetificantes corda : praec plum Domini lucidum, illuminans oculos : timor Domini sanctus , perna
net in saeculum saxuli: iudicia Domini uera, iustificata in semetipsa: desiderabilia super aurum , et lapidem pretio sum multum , et dulciora super mel, et favum. magnum quid mundux arbi- iratur potiri libertate ciuili, et esse dominum rerum : sed quid maius , quam morum libertate potiri, et sui ipsius esse dominum e maiorem quippe laudem meretur qui se ipsum uicerit, quam qui uicerit ciuitates, atque prouinciaS.
102쪽
REI P. CASI NENSIS. 6 quam enim homo dabit commutatio - nem pro anima sua, etiam si uniuersum mundum lucretur magnum quid etiam philosophi ipsi existimant bene, et
honeste uiuere , illudq; omnibus credendum proponunt, in quo uirtus sit, ei nihil deesse ad bene, beateq; uiuendum . sed quid maius, quam sedere
.continuo ad podes Domini, et audire uerbum' illius, ita ut et nos possimus di-
Cere.: Non ne cor nostrum ardens erat
in nobis, dum loqueretur in uia, et aperiret nobis scripturas e gustate, et uudete, quoniam suauis est Dominus, adhortabatur rex , et propheta , beatus uir,qui sperat in eo. homo enim ad hoc factus suerat, ut seu cretur Deo, sed quia peccauit, in hac ualle lacrymarum potus est, pugnaq; et cum mundo, et cum seipso indicta manet, et colluctatio non modo aduersus carnem, et sanguinem, sed etiam aduersus principes, et pote states , et rectores mundi tenebrarum
103쪽
DE DIGNITATE harum .sentiebatq; ideo apostolus legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, ut non quaecunque uellet faceret . S apostolus Petrus fideles admon
bat dicens: sobrii et tote, ct uigilate, quia
aduersarius uester Diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem deuoret,cui resilite sortes in fide. ct Christus ad discipulos: Satan expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. sed confidere in illo nos oportet, quia ipse nobiscum manet, usque ad consumationem saeculi. ut ergo securius curramus in stadio
huius uitae,& stemus sortiter in bello, &pugnemus cum antiquo serpente, uia nobis multi sancti uiri ostenderunt, qua itur ad Deum, sine tanto discrimine rerum, ct qua fores nostrae clauduntur, ne intret mors ad animas nostras : quaq; subtrahuntur occasiones pene omnes peccandi , ct semes malorum,declinando hominum consortia, mulierumq; familiaritates. si enim David non uidisset Bersa
104쪽
REI P. CASINENSIS. 4ς beam, neque desiderasset, neque peccasset. ita Salomon, si cum peregrinis mulieribus non se commiscuisset, ad idola colenda no declinasset. Sed quid de matre nostra Eua e quaecum uidisset, quod bonum esset lignum uetitum ad uescendum, et pulchrum oculis, aspectuq; delectabile,celit de fructu illius, et comedit, dedits uiro suo. qui ipse quoque comedit, sicq; mors intrauit per senestras nostras. prius enim poterat Adam non mori, non peccare, et non deserere Deum :peccauit, quia ipse uoluit, ceciditq; ab originali sua iustitia, et maledictis omnibus subiectus fuit. uiri igitur isti sanctissimi cum uiderent hominem ab adolescentia sua pronum ad malum, erexerunt coenobia, abditos construxerunt rece
sus, quo homines sese possent recipere; leges, ac praescripta condiderunt, quibus illi bene, ac praeclare sese ualerent constituere, turbas utique populorum dcclinantes , malorumq; consortia fiagien-
105쪽
DE DIGNITATEtes, sin utq; cum propheta dicentes: Odi ecclesiam malignantium, ct cum impiis no sedebo: omne enim, quod in mundo est, concupiscentia carnis est, ct concupiscentia oculorum , ct superbia uitae. qui igitur talia uitae instituta condide
runt, Magnus sui diximus Baslius fuit: hocq; idem fecit diuus ille Augustinus, duoq; illa luminaria ecclesiae Dominicus beatus, ct uerus ille paupertatis amator Franciscus: sub quorum magisterio multi utique docti, atque sanctissimi uiri floruerunt. modo florent, doctrina scili cet, ct moribus, ct amplissimis dignitatum muneribus. quae instituta uitae ct a sacris patrum conciliis, ct a summis pontificibus comprobata fuerunt,ut bona,&sancta, nihil l: a lege Dei,& mandatis, stiustificationibus Domini aberrantia. sed quo plausu, quo fauore, quibus auspiciis
incoeperit nomen, uita, ct praeclara Benedicti sanctissimi instituta florere, non ita facile dictu est. oleum essulum fuit nomei suum:
106쪽
REI P. CASINENSIS. 67 suum: ideo non modo adolescentulae anima dilexerunt illum, sed mundi rectores, regesq*,st principes terrae illum utique miro cordis affectu uencrabantur, atque colebat: ita ut nulla esset pars terrarum, in qua coenobia sub eius nomine, & norma constructa non essent. modo etia Germania tota,Hispaniaeq; ipsae, Anglia insuper, ct Callia plena sunt undique celeberrimis, ditissimisq; coenobiis, sub eius nomine constructis. sed quid in Italia ρ cum
tot coetus uirorum, tot consortia mulierum sub eius institutis undique degant e sed cum inter alia ei donatum fuerit Castrum illud Casmum in Campaniae prouincia situm, ubi glorios stinae ct uixit, dc
mortuus, ct sepultus fuit. hinc ex denominatione loci,& tutela, ct norma tanti patris congregatio, quae dicitur Casinensis, nomen, ct originem accepit: quae quantuinter alias praeclarissimorum uiroru congregationes floruerit, tot sancti pontifices, tot probatissimi Cardinales, tot Pa-M triarchae,
107쪽
DE DIGNITATE triarchar,& Episcopi clarissimi docet, qui
cius monachi fuerunt. ut taceam de regibus, de principibus, ct de nobilibus huius mundi, qui, dimisso regno, magnisq; opibus, ct principatu, sese monachos secerunt. diutius nanque ipsa per multa annorum spatia optime gubernavit ecclesiam Dei. ita doctillimis, ita sanctissmis,&probatissimis quibusque uiris plena semper fuit. modo etiam in tam prauis moribus, ct in tam corruptis temporibus redolet nescio quid antiquae illius dignitatis , atque excellentiar, optimis nimirum fulcita legibus , plena bonis moribus, praeclaris ornata institutis: ct Dei nutu, atque fauore, hoc utique praecipuum habet , ut diutius in ea nihil mali residere queat; sed ut mare, ita ipsa immunda omnia ad litus proiicit. ocium igitur a suis penitus relegatum esse uidetur, ut pote quae semper uel in aliqua honesta corporis exercitatione, uel in diuinis laudibus
108쪽
REI P. CASINENSIS. 48 studiis operam dare iubet, ct in omnibus praeclaris disciplinis ad statum monasti cum pertinentibus sampsit ima merccde conductis ad hoc doctissimis, ac praestantissimis quibusque uiris ) tuos omnes erudire, di nobilitare studet. sed neque idcirco concionari, neque publice legere, neque disputationibus incumbere eos si nisi
id q: duabus de causis. primum quia hoc
esset contra instituta maiorum, qui solitarii, non populares, qui contemplativi, noacti ut esse uoluerunt: deinde quia id minime necessarium esse conspicit, cu multitae aliae congregationes ad hoc studere suos iubeant, ut omnia ista munera obire queant. taliq; de causa, quamuis multa
coenobia sita habeat in urbibus, in oppi dis , raro utique nisi quantum necessitatas exegerit cum secularibus homini
bus uertantur : raro per urbes,ct per op
pida discurrunt: mulieribusq; omnibus sub poena censurae perpetuo interdicta manent sua omnia domicilia. hospitalitai M a tem
109쪽
DE DIGNITATE Item cum omnibus ita a Christo commendatam ,& Apostoli uoce praedicatam,targa manu, ct hilari uultu promptissime exercet et pauperes Christi prae foribus semper habet, illosq; nutrit, uestit, ct re
creat: cum peregrinis, cum domesticis,&cum diuitibus huius mundi benigne ad modu, cthberaliter sese gerit, nullumq;snit abire, qui,si honesta petierit,non Obtineat: facultatesq; suas omnes uel in his rebus, uel in erigendis coenobiis, ct construendis ecclesiis Dei, in iisq; parandis, quae pertinent ad ministeri u Christi, dispensat: selicibusq; ad mod tun auspiciis quotidie ei crescunt diuitiae: idq; cum
Dei uirtute, tum summa eius cura, atque
diligentia. nullus enim pater familias ta diligens, tam sapiens esse uidetur, qui ita bene sua omnia curet, dispenset, amplisabcet,& conseruet, ut ipsa facit. sui omnes apostolicam nimirum praeseserunt regulam: ct habentes uictum, & uestitum, ni-biIaliud requirunt: ct apud se neque alii. I r. quid.
110쪽
REI P. CASINENSIS. 69quid pecuniarum, neque cuiuslibet rei aliquid tenent: sed in uictu,cultu, ct uestitu frugalitatem illam,atque mediocritatem ita a sapientibus uiris laudatam .sbnixe admodum sectantur, in commune omnia habetes: parumq; non est, ita continentes esse in tantis opibus , atque
diuitiis, quae non minus ceteris Christi membris, ct fidelibus, quam suis distribuuntur. Sed quid de eius regiminis sor ma dicam, cum regiam illam specie pra seserat, quae ita a probatissimis uiris laudaturiquae constat ex regia, ct senatoria potestate . quaelibet igitur coenobia pulcherrimam admodum reip. formam te nent. locum praesidis resert Abbas. sen torum locum reserunt quidam electi ad hoc, ut adiuuent tanquam membra utilia ad bene illa regeda: ct in grauioribus rebus ita iuniores, ut seniores conueniunt
ad deliberandum id, quod magis utile, magisq; honestum, ' necessarium uisum fuerit .scq; totum corpus huiuscemodi
