Flauii Alexii Vgonii ... Brixiani De maximis Italiæ atque Græciæ calamitatibus. Reliqua uide pagina sequenti

발행: 1559년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DE CHRISTI PACE,

ad salsuginem mundi, & ad uitia huius

saeculi, tanquam canis ad uomitum iterum reuertentes l. sed state cum Mose in

deserto , & uidebitis mirabilia Dei; ct

cum Iesu naue Iordanem denique transite, ut simul cum eo pugnetis cum improbis , ct cum malignis potestatibus , quousque ascripti in libro uitae, tanquam ueri Israelitae, mercamini introduci in terram fluentem lac , & mel: quae est possesso futurorum bonorum . sed interim in amoenissimis ecclesiae pascuis positi: Rogate, quae ad pacem sunt Hierusalem,& bene erit omnibus, qui diligunt illam. zelus , ct contentio non sit inter uos, sed idem dicatis omnes: Deus enim est Deus pacis, S unitatis, non dic sensionis . leuate capita ucstra, ecce enim appropinquat redemptio uestra . Imitatoresq; Dei estote, sicut filii carissimi. nihil enim ante saecula erat, praeterquam Deus in semetipso collectus , immortalis , diuinus, gloriosus, ct aeternus, nul-

82쪽

AC CIVILI CONCORDIA.laq; re omnino in d ens: ct tamen omnia quaecunque uoluit iecit in caelo, ct in terra , ut nobis omnia ista postremo donaret . sed, ut nihil omnino tam magno beneficiorum cumulo deesset, filium quo. que suum pro nobis tradidit ad mortem e quod diuinus ille Uates non tacuit, dicens : Quid est homo, quia magnificas eum P aut , quid opponis erga cum cor tuum Z gloria, ct honore coronasti eum, ct constituisti eum super opera manuum tuarum , omnia subiecisti

sub pedibus eius. plantavcrat Deu S paradisum dcliciarum, ut in illo hominem

poneret: terram secerat, ut illam possideret: fabricauerat caenum, ut denique illo in Deo frueretur. praeuaricatus est

homo, ct stati in ille non ad poenas, sed

ad remedia sanitatis confugit. Praesciuerat enim ab aeterno diuina illa potestas, hominem sese peccatis omnibus obnoxium facturum : dederat legem in tabu lis cordis, dilapideis: illuminauerat men

83쪽

DE CHRIsTI PACE; Ates hominum, ut intelligerent, atque praedicerent mysterium illud salutis, quod denique in fine temporum reuel tum est. quis igitur tam ferreus,quis tam contumax, qui cum uideat Deum, non modo omnia, sed etiam semetipsum nobis donasse, totum sese cum suis omnibus e contrario non donete uerum quia Deus nihil magis a nobis exigit, quam eam caritatem, quam exhibuit nobis,

moriendo pro nobis; ideo leges utique amoris, ct praescriptae mutuae dilectionis totis uisceribus suscipiendae sunt: &non modo amici propter Deum, sed etiam inimici ipsi propter Christum diligendi sunt. ipse enim, cum nos essemus inimici Dei, & uasa irae, vasa iniquitatis interpellauit sublato primum inimicitiarum pariete ) pro nobis, ct ipse . idemq; summus pontifex factus introiuit

semel in sancta, aeterna redemptione inuenta. sc igitur, ciues mei, cum in causa

ista de perpetua ut iam dixi uestrorum. salute,

84쪽

AC CIVILI CONCORDIA. 3ς salute, ac de sempiterna eorum damnatione agatur, odia deponite : Reconciliamini Deo, reconciliamini Christo, &pacem cum omnibus habete, ct Deus pacis erit uobiscum. iam enim in uestra facultate erat positum D cum amplecti, et

filium exosculari: sed quia hoc iam primum non secistis, adhaerentes maligno, qui fuit homicida ab initio, et trahentes funiculos iniquitatis, modo peccata uestra redemite eleemosyna ; sicut enim aqua extingnit igncm, ita eleemosyna extinguit peccatum . urbem habetis potentem, agrum fertilissimum, deliciisq; omnibus affluentem , homines ditissimos : idq; totum a Deo, a quo bona Omnia procedunt: quare igitur falutem uestram non operamini, et communibus collectis pascentes greges pauperum uestrorum, nullumq; eorum linentes ostiatim mendicare; sed omnibus pro indi gentia eorum, quae necessaria sunt subia ' ministrantes. talibus nanque hostiis pla

catur

85쪽

DE CHRISTI PACE, Catur Deus; cum nihil magis iubeat, nihil magis commendet, quam liberalitatem erga pauperes; ita, ut cum uenerit

ad iudicandum, nihil aliud in iudicio iulo ad iustificationem , ct gloriam nOstram sit prolaturus, quam misericordiam, ct munificentiam erga pauperes. facite ergo eleemosynam: danti pauperi

non erit desectus . cum uideris nudum operi eum, & carnem tuam ne despexe sis. dicebat etiam propheta ille: Tunc Grumpet quasi mane lumen tuum, et an te ibit faciem tuam iustitia tua. in hoc etiam cognoscent homines uos esse . ex

militia Christi. si habueritis caritatem ad omnes, et maxime ad domesticos fidei . diligite uxores uestras, sicut Christus dilexit ecclesiam suamet nec acerbi sitis in filios, et morosi e sed cum primum balbutire inceperint ad Christum eos allicite, bonis eos moribus, et prae claris institutis , atque doctrinis erudientes , et indisciplinatos corripite.

86쪽

ΑC CIVILI CONCORDIA. 'qui enim parcit uirgae, odit filium suum. Quem amat Deus, corripit, ct flagellat omnem filium, quem recipit. Seruos denique amate, illorum sorti, atque conditioni compatientes; & mo destia uestra nota sit omnibus hominibus . Nec remaneat apud uos usque mane merces mercenarii uestri: sed in hoc contendite, ut nihil cuiquam debeatis, nis, ut uos inuicem diligatis. Haec itaque facientes , ucstra ista ciuitas, quardesciverat a castris domini,& meretricata fuerat, cum amatoribus plurimis, tota in caedibus, atque ciuilibus discordiis, mutabit faciem , mutabit amatorem , chara erit Deo , deamabitur a

Christo, ct Angeli custodient eam , ne sorte offendat ad lapidem pedem suum: diuitiis nimirum spiritalibus replebi tur , bonisq; omnibus redundabit , quousque ueniat sponsus , atque dile -ctus , R introducat illam in cellaria sua ; totaq; interim gaudens , ac laeta

87쪽

DE CHRISTI PACE, saepius decantabit: Rogate quae ad pacem sunt Hierusalem, I bene sit omnibus , qui diligunt illam.

90쪽

FLAVII ALEXII VGON

NOBILISSIMI CIVIS

de dignitate, atque praestantia Reipub. Casinensis.

Praesulem amplissimum. PRAECLARISSIMARUM omnium rerum auctor semper fuit Deus, Praesul amplissime, cum me ergo ille ipse commonefecerit , utide dignitate , atque praestantia Rcip. Casmensis exararem, quae mihi ille dictauerat, tibi quoque ut haec elogia nuncuparem , iam ipse de- crcuerat . idq; , ut arbitror, pluribus de causis: sed hac potissimum, cum merito tu quidem, di amplissimum dignitatis gradum in ecclesia Dei obtineas, ct summo quodam amore illam utique prosea quarta; ita ut tui consilio, auctoritate, . Κ atque

SEARCH

MENU NAVIGATION