장음표시 사용
91쪽
c DE DIGNITATE atque sententia perpetuo tuendam, at
que ampliandam susceperis . ad te igitur
haec elogia currunt, non ut discas quod diu iam optime noueris ; quippe cum plus dierum cum monachis, cum solitariis, quam cum saecularibus hominibus uixeris: sed ut dicta amplissimo tui iudicio, atque fideli testimonio approbes, &approbata legenda praebeas; ut aedificentur , qui in i sto floridissimo regno manent radicati in Christo, ct a nullis se sinunt tempestatibus diuelli, neque abstrahi a doctrinis illorum, qui tanquam Philistat obstruunt puteos Iacob: arcam
Domini capiunt,& furantur sacra. sed dextera Domini fecit u irtutem : dexte ra Domini exaltavit fideles suos . qua iam dira undique persecutionum rabie praemebatur, modo in solio gloriae , in throno iustitiae bonorum omnium plausu, atque consensu sedet regina gentium, & domina populorum . tu uero, qui cum propheta factus fueras , tan- quam
92쪽
REI P. CASINENSIS. 6o quam passer soli tari us in tecto, & declinaueras a facie regis; cum desperatae nimirum essent res, ct nulla omnino esset salus, neque remedium malis, tandem magno cum triumpho tanquam re X, 2 pallor animarum rediisti, unde tam graui , ct communi omnium luctu , atque moerore discesseras. praestet igitur uobis Deus temporum pacem, atque tranquillitatem, & ut oves, quae perierant, consilio, auctoritate , ct diligentia uestra reducatis in ovile Christi, & ad pascuaecclesiae in obedientiam Dei; qui habitare facit unanimes in domo sponsae suae sanctae: quae una est columba, ct speciosa in facie dilecti. Post quam igitur uenit ille desideratus cunctis gentibus; de quo iusti, ct electi omnes, qui sub lege, ct ante legem fuerunt, in tam magna, ct longa expecta. tione suspensi,cordis magis affectu, quam uoce dicebant: Rorate caeli desuper, dc nubes pluuant iustum, aperiatur terra ,1 Κ a S
93쪽
DE DIGNITATE Ict germinet saluatorem; qui exultauit ut gigas ad currendam uiam, ct a summo cario egressio eius,& occursus eius, usque ad summum eius: ineffabili tandem cordis affectu osculatus est sponsam sitam: quae tota in desiderio eius posita, atque accensa dicebat: Stipate me malis, fulcite me floribus, quia amore eius langueo dct en dilectus meus loquitur mihi, & ego illi. iam per Moysen, iam per prOphetas mihi loquebatur, modo per seipsum mihi loquitur: ct introduxit me in
cella uinariam, ordinauit in me charita
tem. tunc utique uetera omnia mysteria
impleta sunt: tunc uoces prophetarum siluerunt,scissoq; uelamine templi,caer monialia omnia cessauerunt; & sparso denique in toto terrarum orbe uerbi Dei semine notus enim erat prius in Iudaea Deus, ct in Israel magnum nomen eius) tunc ager ecclesiae, tunc campi sanctorum pullulare coeperunt germinauitae, ct pra conditione personarum seu -
94쪽
ctum facere alium quidem centesinium, alium sexagesimum , ct alium trigesi mum . uaria enim sunt dona spiritus, Variaq; sunt munera diuina , & uarii gradus , atque ordines sanctorum . sicut enim differt stella a stella in claritate, ita merita sanctorum in firmamento ecclesiae. alia nanque est lux solis, alia lunae, & alia denique stellarum : sed u num, atque idem omnes in illo, qui est candor lucis aeternae. ipsae nanque est lux vera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. A postoli igitur, qui fuerunt fundamenta ecclesiae, ct tanquam cani, qui enarrant gloriam Dei, magnum utique locum tenent . magnum prophetae, & patriarcha: omnes, magnum illi, qui transierunt per
ignem, ct aquam, &salui facti sunt. sed quia in aedificio isto spirituali, ct in callesti illa Hierusalem, quae uiuis ex lapidibus construitur, non omnes possunt ecse columnae illae marmoreae quae nullis . o qua
95쪽
'. DE DIGNITATE 'quassantur tempestatibus , neque plateae , di muri eius ex auro purissimo, ne que portae, quae nitent margaritis , prae clarum subinde locum sortiuntur conasessores omnes. uiduae quoque,& illa:
quae nubunt in Christo; quaeq; saluantur per generationem filiorum , ct iusti
denique omnes . bonus enim est Deus,
ct bona fecit, & bono nulla cuiusquam boni inuidia est. immo quicquid boni, quicquid pulchri in electos quosque transfusum est , id omne a summo illo totius bonitatis , atque pulchritudinis sonte emanat . quid enim habet homo, quod non accepit, ct si accepit, quid gloriatur quasi non acceperit Z diuersi igitur sunt ordines Angelorum;& diuersi gradus sanctorum, sed unum omnes in capite illo, qui est primogenitus in multis fratribus, ct qui nimirum constitu tus est rex super Suon montem sanctum Dei, praedicans praeceptum eius. Omnes igitur electi sancti, ct omnino beati, si-
96쪽
REI P. CASINENSI s. qacut & ipse sanctus est, qui eos sanctificauit. sed qui plus omnibus laborauerunt, consequens est , ut maiori etiam gloria, claritate diuina ditentur. in occiden talibus igitur partibus plures Deo grati, atque sanctissimi uiri in uinea Domini laborauerunt. sed inter istos ueluti sol micans clarissimus extitit monachorum
dux ille Benedictus , Nursiae nobilissima ex prosapia ortus , qui ad imitationem sanctissimi uiri Basilii Magni Doctoris
Graeci, praeclaram quoque ipse composuit regulam. nam sicut ille uitae san ctitate, & excellentia doctrinae totam illustrauerat Graeciam : ita iste omnes Italiae
partes miraculorum corruscationibus,
ct praeclarissimis morum institutis pero nauit: ita ut multi inclyti uiri ad illum utique confluerent, filiosq; et in Christo domino erudiendos traderent . sic nanque Placidum martyrem , Mau rumq; beatissimum habuit: opera scilicet, consilio, di voluntate patrum: qui α
97쪽
DIS DIGNIT HE 3 ct consulares homines erant, ct primi se re inter Romanos optimates habebantur . Christi igitur, & Dei imitator factus, qui tacet antequam faciat, facit, antequam dicat, primum in seipso man- data omnia euangelica, ct iustificationes Domini expressit, & numeros omnes impicuit, summumq; gradum persectionis attigit ; cunctaq; ei prospere admodum
successerunt, tanqua optimo negociatori quaerenti bonas margaritas: qui inuenta una pretiosa margarita, abiit, & uendidit omnia, quae habuit, & emit eam. Omnia igitur potuit in co, qui nos confortat , Christo domino: fuitq; tanquam lignum, quod plantatum cst secus decur sus aquarum , quod fructum suum exhibet' in tempore suo , ct solium eius non defluit,& omnia, quaecunque faciet, prosperabuntur : plantatioq; Domini -fuit, & praeelectiss a Deo , uocatus a Christo , specimen omnium uirtutum, ct exemplar totius bonitatis christianae
98쪽
REI P. CASINENs I S. 63 sese denique exhibuit, ct ueluti 'dus quoddam fulgidissimum in ecclesiae firmamento extitit: fuitq; dignus, qui post Christum, post Apostolos, leges, atque praescripta daret uiuendi secundum Deum , & secundum hominem Chri stum . di quam primum exemplo Christi sutiam diximus in seipso expresserat regulam, eam denique aliis sic Deo uolente, ct dictante spiritu sancto ) promulgauit implendam , quae declaratio
sermonum Domini fuit , inuitans homines ad culmen euangelicae persectionis. multa nanque ex consilio,& multa ex praecepto obseruanda traduntur.
ex praecepto diligimus Deum', diligi
mus proximum , nudum uestimus, esu rientem pascimus; & cuncta misericordiae opera adimplemus : ex praecepto peccata omnia uitamus, fidom , spem, ct charitatem habemus ; nihilq; supra Deum, neque agros, neque filios, ne que u Orem amamus , sed omnia in
99쪽
Christo , ct per Christum diligimus.
ex consilio calcato in limine domus patre, ct matre siccis oculis ad uexillum Christi confugimus. ex consilio in- coenobiis, in cellulis, per cacumina montium , per deserta terrarum, uel soli cum angelis, ct pastoribus, uel sociati cum aliis praeclectis a Deo, ct uocatis a Christo sub communi regula uel degimus, uel peregrinamur. ex consilio nihil uiatique cogitamus de hoc mundo , sed mundus nobis cum apostolo crucifixus est, ct nos mundo : illudq; saepis-sme in mente , ct in ore uoluimus: iacta cogitatum tuum in Domino , ct ipse te enutriet; & unam petii a Domino , hanc requiram , ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus uitae meae. ex consilio non modo quae habemus, sed etiam quae habere, & desderare possumus , penitus renuntiamus, ct uenditis omnibus , pauperibus , &egenis omnia nostra impartimus ; ser
100쪽
REI P. CASINENsIS. uantes illud Christi ad iuuenem dictum qui gloriabatur sese totam adimpleuic se legem ) si uis persectus esse, vade , ct uende omnia quae habes , et da pauperibus, et ueni sequere me . cum enim
ipse diues esset in omnibus nam Domini est terra , et plenitudo eius , orbis terrarum , et uniuersi , qui habitant in eo pauper tamen pro nobis factus est. ex consilio illud est Pauli: de uirgini bus praeceptum non habeo , consilium
autem do , ut uirgines , quae nubere uolunt, nubant in Christo . ex cons-lio omnia religiosorum uota fiunt ; sed tamen omnino seruanda , ut facta sue rint; cum nefas si mentiri Deo. uoue te, et reddite domino Deo uestro o -mnes , qui in circuitu eius assertis munera, diuinus ille Uates dicebat: Deus enim non irridetur . et nemo mittens manum ad aratrum sui euangelica uer ba testantur et retro aspiciens , di gnus est regno caelorum . nam uXor
