장음표시 사용
71쪽
quod humanum ad hoc impulisse , sed
honestissima amicorum ossicia, ct Christi amorem, atque dilectionem uestram fecisse , ut caussam istam tam sanctam, tam praeclaram , ct uobis tam necessariam , atque opportunam susceperim pertractandam. uir nanque fidelis ad fideles , nobilis secundum carnem dico ad nobiles, ciuis ad ciues scribit. quid igitur cause suit, ut uestra ista ciuitas tam nobilis, tam praeclara tota pene redundet sanguine ξ ubique scateat inimicitiis, atque ciuilibus discordiis p plena st,odiis, atque dissidiis inimici hominis domestici eius pnon hospes ab hospite tutus: fratrum quoque gratia rara est. per uiam ex improuiso occiduntur homines : in portis ciuitatis, in plateis, in propris laribus, ct in ipsis cubilibus fauciantur miseri . ubique luctus , ubique clamor , ct plurima mortis imago ; ct nusquam tuta fides. quae iam tota omnino pacata, atque tranquilla uixerat, modo
72쪽
AC CIUILI CONCORDIA. 3odo uulnerata undique, atque dilaniata iacet: & tanquam noua Rachel plorat filioς suos, ct noluit consolationem accipere, quia non sunt. plures fere occiduntur, quam nascuntura: plures cxu
les , quam incolae, di habitatores . bona quotidie ad ficum, cadauera ad sepulcrum , ct animae in in sernum dilabuntur . sed filii hominum, usquequo graui corde ut quid diligitis uanitatem , Squaeritis mendacium P ciuitas ne ista appellari potest; cum in ea diuinae, humana q: leges nihil ualcant; cum iudicia iaceant, mOSq; patrius penitus exciderit; an domicilium serarum, S sedes praedonum , ct conuentus fugitiuorum magis
nominari debet ρ una enim ciuitas, unum corpus; multiq; ciues multa sunt membra , sbi inuicem cohaerentia , &, quae sibi utilia , atque necessaria sunt, mutuo subministrantia . quae cum ita sese habeant , nihil sane magis absurdum, quam ii, qui cum unum corpus esse deberent, Id a multa
73쪽
multa corpora fiunt, ct in uaria studia distracti, odiis, atque dissidis sese inuicem lacerant, atque consumuntur . sed uidete, ne mordentes inuicem, consumamini ab inuicem . filii enim hominum, dentes eorum, arma,& sagittae, ct lingua eorum gladius acutus. sed pro oraculi uoce, uiri sanguinum,& dolosi non dimidiabunt dies suos . primus qui occidit hominem, eumq; fratrem, Uagus, ct profugus fuit super terram, demisericordia Dei sibi admodum dissidens. suspensus crepuit medius, qui tra didit Christum ad mortem . in turpissi mam seruitutem, ct captiuitatem pluries redacti sunt, qui tanquam,mali coloni nullum non prophetarum occide runt : a denique conspiratione facta filium uinea: Domini Sabaoth haeredem occiderunt; sese inuicem uerbis Hieremiae prophetae prouocantes: Venite mittamus lignum in panem eius, ct eradamus eum. de terra uiuentium,& non m moretur
74쪽
AC CIVILI3CONCORDIA. 3Imoretur nomen eius amplius. sed, o uaena hominum consilia, ct stulta principum impudentia : Fremuerunt gentes, ct populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, di prinei pes conuenerunt irrunum aduersus dominum, ct aduersiis Christum eius. sed qui habitat in car-lis,irridebit eos ,& Dominus subsanabit illos. similiter Dathan, ct Abyron cum dissiderent a ueris Dei ministris Mose,&Aaron, seditione facta contra eos ab r-pti sunt a terra; ita semper zelus, livor, ct contentio displicuit Deo. draco uero ille magnus, a quo bellai, seditiones , proditiones, contentiones, homicidia odia, adulteria, dissidia, blasphemiaeq; Omnes proueniunt, quid denique mali, non patitur p iam similis erat Deo, plenus sapientia, ct decore, Luciferq; pro gloria excellentia dicebatur , modo inimis terrarum relegatus tenetur, igni mterno, ac densissimis tenebris cum Angelis suis destinatus . homicida nanque fuit
75쪽
DE CHRISTI PACE, fuit ab initio, ut diuina scripturarum oracula testantur : ct in priniis se ipsum, deinde alios sibi adhaerentes occidit rebellionis gladio , amissione gratiae , dc romphea culpae . neque hoc ei satis fuit: sed insidiatus est homini, decepit mulierem ; praeuaricatus est Adam; iratus est Deus , illumq; e paradisi deliciis expulit, maledictisq; omnibus subiecit; poeni tu itq; eum secisse hominem , ct denique diluvii aquis deleta est omnis caro. si Citaque inuidia diaboli mors intrauit in
uniuersum mundum , eiusq; regnum
usque ad finem saeculi duraturum est . haec igitur omnia de purissimo scripturarum sonte; quibus apparet nihil magis Deum abominari , quam eo S Ο -mnes, qui odiis, atque dissidiis insectantur frattes suos , quiq; sese civilibus discordiis , atque homicidiis immiscue runt. nam s. qui odit fratrem suum, homicida est, secundum apostoli illius uocem; qui ex improuiso occiderit, qui
76쪽
AC CIVILI CONCORDIA. 32 imaginem Dei consulto prostrauerit, qua poena mulctabitur Zmagnum utique scelus, ct irremissibilis pene est culpa homicidii. in libro uitae primo, ct maximo mandato praecipitur : Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, Rex tota anima tua, ct proximum tuum
sicut teipsum : in his enim duobus mandatis tota lex pendet, & prophetae. ideo nihil magis contra legem , nihil magis Contra Deum, quam odia 2 atque homicidia. Deus enim charitas est, ct qui manet in charitate , in Deo manet, ct Deus in eo . ct charitas benigna est, humana est, omnia susseri, omnia tolerat,
ct nulli malum pro malo reddit. cum igitur in hac caussa, dilectissimi ciues, non de regno, non de imperio, non de populari gloria agatur, sed de perpetua a nimorum salute , atque de sempiterna eorum damnatione , quaeramus oro subtilius, cur ita inter sese diuisa sit ista ciuitas uestra, atque cur undique scateat
77쪽
DE CHRISTI PACE, teat odiis, atquc inimicitiis p multae denique sunt res, quibus natura humana offenditur; uerti si bona nostra tolluntur, si uitae nostrae insidiis petuntur, si honor, ct fama maculatur, cur ad forensa iudicia non recurrimus, quae idcirco a Deo ordinata fuerunt, ut res nostras repe tere liceat, citra tamen omnem animi
perturbationem p nihil enim honestius, nihil magno,& praeclaro uiro digniuS, placabilitate, atque clementia. sed uereor ne in ligno sit, qnod lignum rodit. nam cum nobiles sitis, bonisq; omnibus abundetis, uobis denique accidit, quod magnus ille ueritatis doctor, immo ipsam et ueritas diuitibus huius mundi praedixerati: Difficile esse, dicens, diuitem
intrare in regnum ca Orum. cum enim
omnia nobis praesto sint, nihil omnino agimus , nullam honestam rem exerce iamus; otios in uinea Domini stamus; in
domo Dei uasa inutilia, in area Christi
s hoc est in ecclesia Dei ) paleae, ct quis
78쪽
AC CIVILI CONCORDIA.quiliae sumus, scandalum omnibus gentibus facti, ita ut nomen Dei blasphemetur propter nos . sic itaque diuitiae improbitatis magis, quam bonitatis sunt ministrat: sed illae quoque salutiferae, si aderit fides, si non deerit caritas; et si ex eis cum liberalitate, atque munificentia proximis nostris necessaria suppedi temus; ita ut uere de nobis possit dici: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi. principium igitur calamitatum uestrarum, dilecti sit mi mei, atque origo ciuilium discordiarum , nimiae uestrae fuerunt diuitiae; quae Dei contemptum, ct fidei naufragium pariunt: atque hinc dissidia , o
dia, contentiones , emulationes, adulteria, stupra, ct homicidia proueniunt. uerum si Deum uobis placabilem uultis reddere, si peccata uestra peroptatis redimere , oportet uos denuo non
uerbis , sed factis renunciare Diabolo; qui impietatem suggerit : renunciare
79쪽
DE CHRISTI PACE, mundo, qui tanquam magnus quidam
magister leges , ct prascripta promulgat; Deo utique, ac saluti nostrae contraria. unde illud Dei, per Esaiam prophetam : Perdam sapientiam sapientum, ct prudentiam prudent una reprobabo. . nolite igitur, carissimi, diligere mundum , neque ea, quae in mundo sunt. Omne enim, quod in mundo est , concupiscentia est carnis , concupiscentia oculorum , ct ambitio uitae : qui autem fecerit uoluntatem Dei, manet in aeternum . hinc amicorum proditiones , ct malae filiorum educationes: hinc deni que proximorum iniuriae , uindictae, contumeliae , detractiones , scurrilitates , com cstationes, ebrietates, bella,&seditiones . cum igitur mundo, R diabolo renuntiare contigerit, uobis denique ipsis renuntiare oportet : ne philautia laboretis : ne pluS, quam conuenit, uobis coniunctiis mos diligatis . .
inutio , si manus, uel pes ., uel oculus:
80쪽
AC CIVILI CONCORDIA. 3 scandalizauerit vos. idest si cognati, ac necessarii uestri, uel nimia erga vosmetipsos beneuolentia a Deo uos alienare contenderent, abscindere, ct proiicere a uobis ista omnia omnino necessarium est ; ct omnibus denique rebus humanis renuntiare , ut digni Deo , digni Christo essiciamini. templum enim Dei estis uos , ct gens sancta ; genus cic -ctum, ct regale sacerdotium . non enim tantummodo in manu factis habitat Deus , sed in iussis electorum animis. redite ergo ciues mei ad cor , reuertimini
quaeso ad Deum ; ct dicite cum filio illo, qui totam patris substantiam disii
pauerat, luxuriose uiuendo; pater peccaui in caelum, di coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus; ne uobis tandem dicatur, gens absque consilio,& s- ne prudentia, utinam caperent, ct intelligerent, ac nouisiima prouiderent . in Iordane, cum Christo baptizati estis, ne iterum ad mare Rubrum deuoluamini, I a ad
