Flauii Alexii Vgonii ... Brixiani De maximis Italiæ atque Græciæ calamitatibus. Reliqua uide pagina sequenti

발행: 1559년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE CALAMITATIBUS imminere uidebatur Z ITAL . Si hic non adesset, de mea proculdubio libertate, atquc salute desperarem omnino : sed quid solus in tanta rerum perturbatione, atque studiorum diuersitate PCRAE C . Bello, paceq; ita solus ualet, ut eum summi terrarum principes timeant, nihilq; praeclarum se posse existiment sine eius ope , atque consilio. ITA L. Undique suapte natura, atque

studio sortissimus, summusq; communis boni amator si exploratum haberet ,

nunc aliquid egregium se posse agere;

cui dubium , quin modo etiam arma arriperet pro communi meae gentis seruanda libertate, antiquosq; iam meos mihi ille reddidisset honores Z sed nusqua tuta fides: domestici inuident: exteri insidiantur , omnesq; illi imponere satagunt : sed ita prudentia , atque animi

magnitudine ualet, ut praua omnium

consilia inspiciat, pessimaq; invidorum studia dissipet, simul ; nefarios prodi

62쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE . astionum conatus penitus frangat . GRAEC . Parum certe non fuit iam centum , ct mille annos se potuisse tu tari in tanta hominum, atque optimatum discordia , totq; circumuallatum malis,atque insidiis. sed ut uideo animal immortale, atque diuinum est. Omnes

quidem inuidere, atque insidiari, sed nemo ei nocere potest; pulcherrimamq; ideo, simulat; inexpugnabilem sedem diuina dedit prouidentia, quae canum protecto, mare pro muro, locaq; sacra pro propugnaculis habet : adeo, uti ita in terris,ut in casso honorificentissimum sortitus sit ipse locum . quid pluraramplissimum, simulq; munitissimum ille tenet imperium et tamq; praeclare fundatam habet suorum optimatum Remp.put

quicquid pulchri , quicquid honesti,

quicquid boni iam in Romana, atque in caeteris rebuspublicis, a summis, at que pra lantistimis uiris excogitatum fuerat , id omne in hanc unam simul mi

G grasse

63쪽

DE CALAMITATIBUS 'grasse uideatur. hic fides, hic grauitas ιl sic constantia , hic Christi pietas, hic philanthropia, hic denique smul omnes

uirtutes chorcas, pulcherrimosq; triumphos ducunt. multi hic Catones, multi

Reguli, multi Fabii . quid dicis Italia:

non ne illis tua gloria, tua libertas,tua lamaiestas i gens utique sancta, genus elerictu heroica hominum species: penitus ne misera, atque calamitosa modo , etiam tibi uideberis p ITA L. Cum undique mecum ipsa mei status conditionem di ligentissime considero, ita certe selix hai; in parte, ut misera in aliis, mihi utique esse uideor. CRAE C. Te quidem beatam, te florentem magis in hac parte, quam miseram inquavis alia, esse dice rem . quid uero amplius tibi datumue lis picum in humanisi rebus nihil sit ab omni parto beatum . nam cum tibi olim iam tota uidebaris florere, magis tunc uere misera, quam beata poteras dici.

IT A L. inid mihi ad culmen summae

64쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE . ac felicitatis deerat: cum imperio, cutia libertate, cum praeclarissimis litterarum studiis, praestantissimisq; morum institutis, cum re militari, cum denique omnium artium excellentia, super omnes

mundi prouincias florerem PGRAEC. Tibi tunc deerat uera summi Dei religio : qua nihil melius, nihil praestantius', nihil diuinius in homine.

ITALIA. Id uerum certe Graecia . Romani nanque tunc Deum ipsum non cognoscebant , neque in futuro mundi seruatore sperabant : sed temporum leges, atque impietatem etiam

illi ipsi sequebantur. GRAEC. Cum desit pietas in homine , quid omnia alia simul bona, quid denique totius mundi

imperium prosit e cum ipse maxime a ceteris animantibus religione disserat. qui te ergo iam beatam qui te floren tem dicebant, ipsi te seducebant, parumq; illi ipsi summum hominis bonum sese cognoscere demonstrabant. ι-c. G a ITA L.

65쪽

DE CALAMITATIBUS

ITALIA. O sed tu illud existima; eGRAEC. Christi pietatem , atque religionem . alii quidem in uirtute illud ipsum ponebant, sed uirtutis culmen, atque persectio, nihil aliud prosecto est,

quam uera pietas, atque religio. IT A L. Quid igitur causae esse putas,cur cum modo inter meos adsit pietas , atque religio, magis nunc misera esse ui dear , quam olim iam fuerim dGRAE C. Dum summum bonum inli bertate, in honoribus . in imperio, in populari gloria, in uoluptatibus quaeres, nunquam tu certe illud ipsum inuenies Non extra te, sed supra te, R in te esse uidetur , quod te denique beatam , te florentem omnino potest essicere : illudq; ipsum immortale, atque aeternum

est. cadum , terra, resq; humanae Omnes nunquam in eodem statu ea ipsa permanent; sed continua omnium rerum

est uicissitudo , nihilq; proprium , ac perpetuum in huius mundi saeculis uita

66쪽

GRAECIAE, ET ITALIAE. 27

hominum quid aliud, quam bulla, atque uentus e sic enim omnium rerum properat finis, smutq; eorum satietas. quare aliunde omnino nos quaerere oportet summuin bonum nostrum. Peregrini, non ciues huius mundi sumus : alio demigrandum, alibi patria, atque bonum

nostrum omnino sunt quaerenda. Omnes

enim morimur , ct uelut aqua dilabi mur: fatalisq; ideo iamiam dies instat: de morte, non de uita cogitandum. forti igitur animo esto Italia; dumq; libertate ciuili uti non potes, praestantissima utere animi, atque morum libertate : hocq; demum persuasum habe , quod si uera Christi pietas, atque Dei opt. maX. religio in tuorum cordibus, atque mori bus uigebit, longeq; absint schismata, haereses, atque Epicureorum dogmata, dabit Deus his quoque finem, uenietq;

iterum aurea illa aetas , beataq; denuo saecula redibunt: teq; praeterea, uti immortalem , summae potestatis alumnam, ad

67쪽

DE CALAMITAT IB VS

ad Christi imperium possidendum, quod

solum stabile, atque aeternum est, ubi beata omnino exiliens, aeuo sempiterno frui poterit, Deus opi. max. tandem aliquando gloriosi sit me triumphantem

70쪽

FLAVII ALEXII VGONII

DE CHRISTI PACE,

ad nobiles Brixianae urbis ciues.

HIERUSALEM nanque illa urbs Palestinae erat, figuramq; tenebat non modo caelestis illius Hierusalem, quae uiuis ex lapidibus construitur, sed etiam cuiuscunque ciuitatis, in qua colitur Deus; ita ut, quaecunque de illa dicuntur, certa quadam ratione etiam de quacunque fideli ciuitate dici possint. sed hic utique cum uerba facere decreuerim de Christi pace, atque ciuili concordia , a uerbis sanctissimi Prophetae incipere congruum fuit. sed uos in primis admonitos esse Mnolo, nobilissimi cives , me denique neque lucrum, neque gloriam, neque ali-

Ii quod

SEARCH

MENU NAVIGATION