Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

IN LAUDEM GREGOR II XU. Issamor effecisse, quam parentum disciplina a filio exegisse, vel metus ac imagister ab invito expressisse existimetur; auae autem consequitur aetas, si absit a vitiis, magnam ad dicendum vim aflari. Qualis enim in eo adolescente in . doles ad virtutem inhaereat, qui, liberam vivendi potestatem nactus,libidinum oblectamenta contemnat Talisiuit adolescentia Gregorii. quam adolescentiam, non domestic clausam parietibus nabuit; non patriae, quamvis maximae, finibus abdidit. sed Romam, hoc est, in

amplismum orbis terrae theatrum, eduxit. neque enim, regendis urbibus natus, unius domi claustris cohiberetur, neque, orbis terrae imperio designatus, unius urbis moenibus concluderetur. In hoc ille omnium populorum ac gentium domicilio, doctrinam suam, tauquam ex Umbraculis paterni Gymnasii extractam , non modo in solem ac pulverem,verum etiam in ipsuin discrimen aciemisque, perduxit. nam, multos annos ciudicandi onus , manna cum ingenii & eruditionis laude, sustinuit. sed translatus in hanc urbem , num generis nobilitatem qua praestabat num opes & gratiam quibus florebat, suffragari

sibi ad magistratus adipisqendos voluit i nihil ille ejusmodi artibus loci esse putavit, ubi virtutis alumenta suppeterent. quod autem ejus cohonestandi panes, sola sibi virtus, non sonum casusve, desumserit, Illud argumento est, quod non raptim ut non nemo, sed pedetentim ut par est, non impetu sed gradibus , ad honores ascendit. ut enim casus & temeritas λrtunae est, ita consilium de ratio vinulis. itaque initium magistratuum gerendorum a Capitolio secit: ut nimirum is populus, cui ipse futurus esset Ponti sex, haberet aliquod ab eo tanquam specimen aequitatis atque prudentiae. sed, uti in bello, qui recte unam vel turmam vel centuriam rexit, dignus iudicatur. qui majores ordines ducat; ita etiam in Rep. qui unam ejus panem feIiciter gessit, majori ampliorique regendae aptus existimatur. Itaque albo Reserendariorum adscribitur. Sed non ita multo post , redditur λro atque judiciis; ut haec civitas quae ejus sapientiam atque doctrinam, tanquam ab adolescente praebitam , leviter ac timide, ut

ita dicam, ligurierat, postea , v grandiore ad ininistratain, largius liberaliusque gustaret. atque eidem, Pontificis

182쪽

1M ORATIO XVicariae partes regendae tuendaeque mandantur. hic quoqupaulo ante dixi, multo clarius apparuit, videlicet ut, quDrecte unum magistratum gessisset, aliud illi majus coim

mittendum videatur. nam ob eam Remp. praeclare ad ininistratam, relatus est in numerum Auditorum Rotae. Iam vero Bononia, quae tantum lumen decusque pepe

rerat, visa est illud sibi repetere, ut & praeclaris dume sticae virtutis exemplis gauderet , & ab alumnosuo eam consilii sapientiaeque lucem acciperet, quam aliis ille populis late diffuderat. quapro ter, Archiepiscopus factus.1n patriam rediit. At eum illi Roma, ad certum aliquoa

tempus, non in perpetuum, dediti commodavit, non elargitus est; ea conditione permisit, si major vis nulla reposceret. id quod evenit. nam Italico tumultu, cum omnia sere gravi difficilique bello ferverent, cummax mus fortunis omnium metus instaret, missus 'est ad e tinguendam illam fi minam. qua, summa cum selicitate, primo sere adventu compressa, Romam ad insignia Carindinalatns accipienda contendit, tam faustis populi Rom. studiis & acclamationibus , tam perspicuis majoris amplitudinis adipiscendae prodigiis, ut Deus atque homines

conspitasse ad ejus decus viderentur. nam vix eum ordi nem est adeptus, cum ad alium lonsto intervallo superiorem De ue proximum locum evehitur, tanto Cardin lium consensu, ut, ne consultandum quidem putarent,

qui nam in Pauli V demortui locum lassiciendus subrogandusque videretur. Etenim, nemini eum honorem de beri , existimabatur, dum ille extaret. Sed puto, viri rem , quae sola illi suffragata est, ad honores, tarditatis suae poenituisse . ac superioris temporis moram hac. praepropera festinatione emendasse. Ita sese plerumque curiores in stadio remissius agunt, ut, metappropinqui, totas ad currendum vires effundant. leo hunc suisse vir tutis, non λrtunae, conatum , declarat in primis illa ejus Pontificatus gerendi ratio atque prudentia. siquidem non fuit illi consilium, magnifica aedificia construere. vias lacissimas sternere, novas aquas incresbili impensa perducere, sed alia , ad aeternitatem nominis longe fir miora, conari atque perficere; nempe, Christianae Redi

gionis terminos late proferro. ejusdem fidei pro mi

183쪽

1N LA Q DEM GREGOR II XV. I 8ς ribus , itineris conficiendi gratia , annuam pecuniam in

perpetuum adjicere , pauperes, ostiatim vietiam emendicantes, unum in locum coactos, suis sumtibus alere, viros morum sanctitate atque miraculis claros , ad numerum

Sanctorum adscribere, principum virorum simultates inimicitiasque componere , viros omni dignitate principes. ac dignos eo loco ac nomine , in Cardinalium ordinem cooptare, aliaque id genus suscipere, quarum sin uia per se longam dc copio in orationem emagitent. sed nihil ab eo factum est prius , quam ut bonas artes . temporum

injuria neglectas & irrisas , & tanquam di libero spiritu& communi luce seclusas , revocaret ac restitueret. quibus revocatis , non angulum aliquem , quo se reciperent,

dedit, non quodvis hospitium addixit, sed Pontificiam

suam domum attribuit , intimos suae aulae recessus aperuit,

aspectum suum , sedem majestatis , domicilium humanitatis ostendit; dexteram illam, sublevandis jacentibus natam, reconciliatae pacis pignus exhibuit. 5 miseram praeteritorum temporum conditionem l ita ne ι ilIud habitum esse turpe. quod est paene soluin honestum l o per- sectam egregii Principis laudem, nempe se judice, rerum pondera, tam indignis pretiis ollin expensa , existimatio. ni suae reddita esse i quid illud . quod si haec aetas non perincepisset oculis , incredibile videretur. quantam laudem promereri debeti 5 rem miram , & in qua omnes, qui audiant, obstupescant, unum persecisse Gregorium . ut munitiones atque castella in faucibus callium Vallis Te-linae, magna impensa atque labore aedificata , furnina forum , qui illa excitassent voluntate , in potestatein Ecclesiae venirent.' magnus erat Italiae universae metus injectus.

nam , quae Rex Catholicus , Christianae religionis studio

incensus , adversus haereticos propugnacula excita verat, ea non nemo, ad suam perniciem extructa esse , falso opinabatur: liberi Italiae ejusdem populi. tantas moles, ad se praesertim opprimendos , excitatas esse, clamabant; externae nationes Regesque, se ab Italia in pereetuum excludi, ferre non poterant. is enim earum munitionum situs est atque natura , unde vel pauci, aut subeuntem hostem opprimere , aut ingentei hominum multitudinem, co- anantem irrumpere, prohibere iacile possint; quamobrem,

M s ubique

184쪽

ubique locorum, exercitus jam paene conscribi, arma parari isdera feriri, bella atque tumultus oriri. quod au- te tantam malorum molem Gregorius exciderit, sapientiae , quod eas munitiones obtinuerit, automatIs. quod ii quorum ea res erat, sua volnntate tradiderint, sinstularis cujusdam probitatis fuit ac religionis. cum vero liberam Cardinalibus , summi Pont. eligendI Potestatem , lege , aequissime scripta, permisit, quid nisi inertiae ambitioni, gratiaeque . ad Pontificatum maximum, aditum , in perpetuum obstruxit i cum Cardinalium e rundem fidem. in serendo suffragio , sacramentI Omnium sanctissimi religione constrinxit, quid nisi propositum verae virtuti regnum, firmioribus praesidiis auxilulque munivit 8 5 strenuum principem , & bene de humano genere meritumi quod multi cogitaverunt, pauci sunt ag- pressi , unus rite persecit; ut, si ceterae laudandi causae m1llo deficiant, vel haec una abunde exornatum omnIumst culorum posteritati commendet. haec una perficiet, Ut . naturae gratias agamus quae illum genuit, virtuti tat mur quae Pontificem secit, huic aetati gratulemur cui

tanto bono perfrui licuit, caelo invideamus quod nimis ad se celeriter illum arripuit. vix enim octo ac viginti' mens bus in Pontificatu maximo vixit ille, qui nunquam mori debuisse videbatur. sed non potest dici cito.praereptus. qui spatium perficiendi id , quod bene cogitaverat. habuit; nec potest vocari breve tempus , quod totum est

in perpetratione rerum maximarum absumtum. Quamobrem , omissis inanibus querimoniis , ne nostro magis incommodo, quam ejus interitu lugere videamur, clarissimi Principis memoriam grato animo prosequamur, atque omnia nostra in id potius vota jaciamus , ut multos deinceps Pontifices ejus quem modo experti sumus quam maxime similes, habeamus.

185쪽

ORATIO XVI, IN FUNERE

COMITIS IULII CAESARIS

POETAE CLARISSIM LScripta Comiti Stellae, ejus filio.

Postulabat omnino excellens Iulii Caesaris Stellae

patris mei, virtus , & egregia in. hunc vestrum ordinem merita, Academici praestantissint, ut idem pietatis officium, & grati animi monumentum , di vobis referrent , quod altis praestantibus viris mortuis , summa cum pietatis laude, praestitistis. cur enim ille tacitus praeteriretur, cujus praesertim praeconio essectum est . ut toto orbe terrarum de vestris laudibus non reticeatur t cur ab hoc vestro eruditissimo coetu , non aliqua vestri in eum . amoris significatio soras emanaret, quo principe ausum est nomen vestrum , privatae domus claustra perrumpere, re celeri cursu. Italiam primum , tum exteras gentes renationes obire t At in me eligendo non bene is vobis ejus laudibus consultuin fuisse videri possit. multa sunt. quae in eo , qui apud alios verba facit, requiruntur . sed duo in primis ; autoritas , & eloquentia. at, qua tum autoritate polleat is . qui , si ejus annos numeres, nondum ex ephebis excessit i quantum eloquentia praestet, qui vix suspicari per aetatem possit, quid sit, dilucide, copi se, ornate , & eleganter dicere ' jure igitur quaeratur, quae nam vos causa impulerit ad hanc provinciam mihi demandandam , infanti ac puero , praesertim cum tot viaris , aetate , ingenio , eloquentia , doctrinaque praestantibus', abundetis. Non eo inficias , Academici, rudem hanc dc infantem adolescentiain meam , cum tot clarissimis eloquentiae luminibus collatam, nihil habere nisi

tenebra ,

186쪽

tenebras , ac , si per se sola spectetur , patris mei claritati

tanquam nebulam quandam aspergere. sed emicat quiddam inter meas tenebras, quod longe oculos seriat, neque

sinat. se cujusquam splenaore praestingui, quodque vos secuti. ceteris omnibus anteposuistis . videlicet, debita parentibus h liberis pietas. Etenim haec, ex infantium i

geniis, voces elicit; haec, quamvis tacita, multorum eloquentiae praecurrit ; haec , si sibi dicendi parres assumat . iniquissimi cujusque sermones non pertiinescet. nam , quid aliud poterit dicere , si quis in eo sensus , si quae humanitas inlit, nisi hic , ad laudationem patris, Plus animi quam virium attulit. adolescens de filius ' hac igitur pietate fretus, sequar. quo me benignitas vestra , quo Parentis merita , quo filii officium vocat. dc quamvis difficile sit filio , de patris memoria , sine lacrimis commemorais re : tamen. & aspectus vester , longe mihi jucundissimus, qui me ad hilaritatem impellit, Be illustris paternae viris

tutis commemoratio, quae ad si initium rerum imitati nem adhortatur, omnem ab oculis fletum avertet. ecquis

enim ejus filii animum fletus obnubitet, cui tantus paternae laudis splendor eluceat ' ecquis dicentem dolor invadat , cui tam secunda amet aura voluntatis assensionisque eorum , quorum autoritate ad dicendum accesserit Sed,

unde incipiam ubi desinam ' Etenim, in hac causa, tam inulti sese sontes, uberrimae copiosissiinaeque laudationis. ostendunt, ut, quem potissimum aperiam , ignorem . sed quoni3m habenda est ratio diligenter & loci & temporis,' ceteris fontibus relictis , eum libere sinam effluere qui ab ingenii magnitudine & eruditione patris mei decu

Tit. neque eniIn convenit, eo in loco , ubi litterarum studia vigent, qui eruditorum hominum atque omni doctrina principum frequentia celebratur , quo tanquam in

suam sedein ac domicilium confluit quidquid est ubique terrarum , in his elegantissimis studiis I summum atque persectum , ullam cuipiam laudem aliunde. nisi ex litis rarum studiis', arcessere. ad quae studia , atque ad poesin

praesertim, eam parens meus, Usque ab utero matris , in- . dolem attulit . ut Apolline satus , Minervae gremio exinceptus, in Musarum nutricatu altus educatusque dici

poetarum licentia , possit. dissicile est, alterum invenire, et in quo

187쪽

IN FUNERE IV L. CAE S. STELLAE. Is

in quo magis extiterit verum esse, quod dicitur , poetas nasci, non fieri. ita eum celeriter , non expectata aetate. ad optimos versus faciendos, natura ipsa Incitata rapi

bat. iam vero, quoniam illud ingenium , illa hnmanitas, illa virtus, ad litterarum gloriam , ad poeticae facultatis decus , ad sui aevi laudem , ad hujus Academiae ornaiamentum , extiterat; factum est, ut ejus aetatula in duos praestantissimos magistros incideret, M. Antonium Muretum, di Franciscum Bemium. parum videlicet fuerat, in eo naturam, quid efficere posset, expertam , nisi etiain fortuna ad id bonum , quod illa peperisset, alendum augendumque vires suas contulisset. his igitur magistris ut dixi zm disciplinam traditus, ita ex clarissimis eorum ossicinis excessit, ut, Bencii ipsius testimonio , magistris major exiret. difficile memoratu est , qua ille ingenii celeritate, quidquid monstraretur , arriperet, ut, qui vid . ret, posse se liquido jurare putaret, non id eum tum primum accipere, sed antea novisse, non tum primum inteuligere , sed multo ante , comitione scientiaque comprehensum, habere. accepi ab intelligentibus viris , eam fuisse Platonis sententiam, ut existimaret, rerum omnium intelligentiam non hominum ingeniis acquiri, sed ab

eisdem, de caelo in terras, afferri, verum ex Corporis Cominmercio, oblivione, veluti rubigine quadam, obduci, earn postea rubiginem, magistrorum diligentia, discuti itaque scire , nihil esse aliud nisi reminisci. haec commenticia

esse, neque ullis veritatis radicibus niti, veritas Christiana, quam ego profiteor, me dubitare non sinit. at, si vera essent, singularem in parente meo excellentiam . &quandam quasi divinitatem arguerent. dici enim posset. non solum perceptarum 1 se rerum notitiam, praeter communem hominum legem, e caelo retulissis, neque ullam ex communione corporis oblivionem contraxisse, verum illud etiam astrum secum comportasse , cui, ex eodem Platone , unius cujusque animus, quodam quasi vinculo societatis, adjungitur. atque, si in Poetae laudatione, poetarum deliciis uti fas est, dici etiam posset, non tam eum ex gentilitiis insignibus. quam ab hoc astro, Stellae cognomen invenisse. poterant hanc opinionem obtrudere

primi illi ingenioli ipsius partus; qui, quemadmodum

188쪽

de Hortensio scribit Cicero, simul aspecti & probati sunt: poterat istuc idem ipsemet persuadere, in illa tenerrima aetatula , antea cognitus magister quam discipulus. quis , ea scripta legens . quae nihil pueritiam , nihil sch Iam redolent, non ea a magistro potius quam h discipulo prodiisse existimasset multi ad summum saeuitatis cujuspiam pervenerunt, at non pueri sed senes; multa multi, perfecta ingenio, dc elaborata industria, ex sese dederunt,

sed non statim extitit in eis vliqua . ingenii impoliti ac

rudis , tanquam materia , quae magistrorum praeceptis &institutione formaretur. nec natura quidem , totum statim ex sese perfectum educit. est sua aetas fructibus, ad , quam cum perventum est , maturitatem accipiunt; &, si qui ante diem maturuerunt, di succo destituti , celeriusquam provenerant exarescunt. Sed quorsum haec t quia

ad illos libros Columbeidos, a se puero scriptos, festinat

oratio. de quorum pulchritudine elegantiaque cum dixero , vereri non debeo , ne quid magnificentius locutus fuisse videar ut orator , vel cupidius ut filius. est opus in manibus . legitur, teritur , in ejus admirationem ingenii suspicitur. vix illi vigesimus annus advenerat, cum ex trema operi manus accessit. at, dignum hominum conspectu , dignum eruditorum auribus, dignum immortalitatis praemio carmen, interioribus domesticae latebrae

recessibus latitabat: sed sua se luce prodebat; nondum imspectum erat, & diligebatur; ineuntis aetatis pudore , silentio premebatur, sed loquacis famae praeconio divulga-hatur : verum impetratum est , vel potius expressum , ut posset aspici. at simul ac recens ejus pulchritudo oculos seriit, non solum admirationes , verum etiam clamores eliiscuit. uniux vel alterius, cui operis illius inspiciendi potestas fuerat, testimonium, tanquam ad ejus spectaculum. Omnes Latinae eloquentiae studiosos attraxerat; sed . prudens adolescens, quamquam egregia eorum in se hominum voluntate delectaretur , non tamen usque eo se ab hac secunda communis in se voluntatis aura passias est abripi, ut statim, quo illa impelleret, andaciter vela comini mitteret; sed tantisper cursum inhibuit; dum doctissimorum hominum, eloquentia & eruditione principum, sententiam & judicium exquireret. quam modestiae laudem

189쪽

IN FUNERE IU L. CAE S. STELLAE. I9rdem in patre meo, longe gloriosiorem , quorundam a rogantia effcit, qui indignantur, eorum, quae scriyserint, ut ita dicam , fastigium , majorum censurae submittere. quo fit, ut, dum judicio, eruditione, prudentia, majorI-hus natu anteire se putant, in omnibus illis virtutibus longe infra suam aetatem esse inveniantur. Fulgebat. pers id tempus, clarissimum illud eruditionis lumen , quique optime omnium poterat de ingeniis hominum judicare.

Petrus Victorius 3 magnum poeticae facultatis nomen inter omnes habebant, Petrus Angelius Bargaeus, dc Petrus Magnus: eminebat in Io. Tonso, omnis cultus humanitatis , omnis nitor ingenii, omnis splendor orationis; vigebant haec poetica studia apud Antonium Quaeren-gum, qui nuper est mortuus. his, inquam, praestantissimis orbis terrae bonarum artium magistris, tanquam judicibus, poema illud suum judicandum objecit. at, quis nam esset tantus operis cujuspiam nitor, qui, cum eorum Iuminum fulgore collatus , sideris unius instar habere, inter plures clarissimos soles , non videretur i quis nam tantus orationis cultus , qui, ad sermonis illorum elegantiam sordidus obsoletusque non appareret verum, usque

adeo lux illa ingenii, clarissimis illis eruditionis elegantiaeque luminibus . cum ipsis collata, sideris instar habere non est visa, ut ipsi etiam ultro faterentur, ad illius splendorem & claritatem, se potius stellis propiores esse, quam soli. usque adeo egregia operis illius facies ad ill

tum facultatis pulchritudinem, non eviluit, ut etiam In jorem,sui admirationem excitaverit. at istorum , de quibus hactenus commemoravimus, testimonium, vix

est communis ossicii fines egressum; at istius, afi extremum reservati, significatio & voluntas progressa est Ionis pius. hic est vir ille, dum vixit, Graecis & Latinis litteris in primis doctus , omnium elegantissimaruin artium ornamentis excultus, patriae suae lumen, Italiae decus, sui aevi splendor, Carolus Sigonius. hic vir, inquam , orn tissimus , de patris mei laudibus non nihil fama & auditione perceperat, hominem vero de facie vix noveratrat, ubi absenti sibi elegantissimum illud volumen pervenit in manus, ea repente, ex operis excellentia , admiratio oborta est, ut exclamaret: Ο Opus egregium t o poema

190쪽

ma divInum i 6 carmen Musis 3c Apolline dignutque eatenus ejus visendi complectendique cunditi

census exarsit, ut Romam veniens, non prius ad

tem quopiam uiuerterit, ubi lassitudinem sedaret, neris molestias, aliquot dierum quiete, depellere saltem ubi pulverem deponeret, sudorem abstergi calcaria detraheret, ocreas exueret; sed statim, ita ut ocreatus, pulveris ac sudoris plenus, ad aedes patria

recta se contulit, in ejus complexum irruit, illam. vim ingenii, illam virtutis exmperantiam, illam discopiam , exosculatus est , atque singularibus verbis gloriam gratulatus , quam sibi in perpetuum peperi ut non ita late heros ille , cujus res gestas suis verimmortalitati mandaverat, Hispanici Regni fines piisset, ut ille gloriae suae terminos extendisset. id ab mine clarissimo exauditum est de eo, quem vix aso iarat, de quo tantum audierat, de quo nulla erat causi ementiretur. nimirum, non amor, non utilitas, non 'bitio, sed veritas , eam ab homine libero vocem exae rat. Hic denique est felix ille vates, cui, ex Fraca

vaticinio , tantum daturus erat Deus, Vnus in au is eaneret majoribus, ausim Oceani intacti tentara pericula I

pes. quid mirum est igitur, si ea virtus, quae ad Im talitatem nominis sibi viam communierat, ad princii Virorum gratiam aditum aperuerit ' hinc Philippo αHispaniarum Regi, cujus nomini illud opus sacra, ob ingenium, admirabilis extitit, hinc aliis deinceps

spaniarum Regibus, ob splendorem nominis, nono rurus. Summorum vero Poni. gratiam & studium, qu admodem ob virtutem promeruerit, quid me attinet incere, vobis praesertim, quibus licuit oculis id, quodquor, aspicere nonne Clementis VIII, acerrim. geniorum aestimatori, prope in amore ac deliciis L nam patria eum caritate dilexit, consiliis suis intiin ohabuit. re, a negotiis publicis seriatus , in ejus orati ac suavitate, omnein animi curam molestiamque M. iuit. nonne, ingenii gratia, reliquis deinceps sim. Pe

rific1bus carus, usque ad extremum vitae tempus, in inrum cubiculariorum numero adscriptus permansit, Mos

honorarios appellant i quem locum ac numerum

SEARCH

MENU NAVIGATION