Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ideis altius impress1s se ipsos imbuerunt. Hi omnes idem sentire , idem probaro pro imperio volunt, quod ipsi sentiunt, quodve probant. Nihil in Dialectica, in Phylica, in Iurisprudentia , in Theologia

recie geri credunt, aut aliam Veram , immo ne quidem probabilem esse sententiam , praeter suam suorumque Magistrorum. In horum, suaque verba iuraro cunctos iubent; quod ni faciant, velut Iepra infectos e synagoga & castris ei, Ciunt. Duplex autem est hominum istorum genus e alii, qui novitatem omnem aspernantur, adeo pertinaciter veteribus adhaerentes, ut si in aliquid neotericum forte incidant, extemplo metuant Cum Judaeis , ne contaminentur & immundi fiant. Non solum examinandis ejusmodi mercibus ex orbe novo advectis operam dare recusent, sed ne quidem de illis audire aliquid sustinent: Nimirum quia, uti cecinit Flaccus cx .

rectum, ni quod placuit Abi,

Vel quia turpe putant parere minoribus, qua Imberbes didicere, senes perdenda fateri. Ita M DL. a. Epig. T.

242쪽

. habenda in artibvis N scientiis. a1 s

Ita quidquid in Philosephia vel Theologia

Pronunciatur, quod ipsi non didicerune aut docuerunt, continuo haeresis est , &gravissima censura ob levissimas, quae pro adfersa parte occurrunt, rationes imping, tui. Recte ait Melchior Canus, Vir

Doctissimus , Ord. Praed. y et Quo loco Fare arguendi sunt Scholastici nonrnassi, qui

ea opinionum, quas in schola acceperunt, pr udiciis Viros alios Catholicos notis graυioribus rnurunt, idque tanta facili-nter ut merito rideantur. Nobis autem ola nostra magnam quidem licentiam dit, ut quodcunque maxime probabile o cirrat, id nostro jure liceat defenderer Id non licet tamen eos, qui nobis funt ali

Urs, temere ac leviter condemnare . . .

Eon enim si quid aut Scotissicis, aut Tho--ficispronunciatis contrarium es, error uico es. Contra sunt alii, qui sub signis Recentiorum militant, quique dum Vet xes ne de nomine quidem norunt, forte aiam non intellecturi, si eos propius a αderent, grandi supercilio spernunt, a me reiiciunt omneS opiniones, quae V t statem sapiunt. His caput plenum estrovis rerum ideis, nec ullus auctor necula placet sententia, si non novitatis ali- qaid secum adferat. Exspectant impa-t item

243쪽

a16 Cip. IV. Ingemiorum ratis .

tienter, uti negotiatores obambulanter continuo portum, donec naves mercibus peregrinis onustae adpellant, ut istis nIn

lum ipsi splendide incedant, sed & aliis

eas Venum exponant, non utilitati aut bono publico, sed cupiditati ac voluptitiservituras. Utraque haec ingenia indige4t moderatione non exigua, tum ne vel rum nimis pertinaci studio iacturam ficiant tot rerum ad bonas artes ac sciebrias siectantium, posterioribus hisce secula praeclare vel inventarum vel excultarum tum ne praepostero novitatum amore abrepti, quam adeo quaerunt, doctrinae aeeruditionis laudem & famam pessumdent, simulque se & alios in graves sane circires religionis & morum errores praecipitent. Universim vero probe perpendane isti, quanto se fructu disciplinarum fra dent, qui turpi mancipatu semper aliis credunt, & ex aliorum ore ac iudicio pendens, nunquam vero ad se ipsos revertunitur, nec se in consilium vocant, ut eXa. minent, cujusmodi sint, quae tanta cura addiscunt.

XXXV. lAb hoc pertinaciae vitio non procul dῖ stat aliud, nempe audaciae, quo laborantiqui nimium sibi atque ingenio suo praefi

244쪽

habenda in artibus Uscientiis. 21

dentes immoderate disputationibus indubgent, ad contradicendum semper proni, ac nulli in opinionibus semel imbibitis ac , praejudicatis cedere, obsistere omnibus parati. Est equidem pulcherrimum aeutilissimum disputationum , praesertim publicarum, institutum, eo consilio in Academias & Gymnasia introductum, &per omnes fere scientiarum sublimiorum disciplinas diffusum, ut in iuvenibus VLgor animi excitetur, ne languescat aut omnino torpeat, atque ut ad studia eo alacriores attentioresque reddantur, quo saepius cum adversa parte ipsis congrediem dum est, vel ut vincant, Vel ut Vincam tur. Accedit ea quoque utilitas , ut altius tum animo infigant, tum rimentur ea, quae a Magistris suis tradita acceperunt , quin & iudicium ferre possint ex hoc

ipso contrariarum opinionum aestu atque conflictu, cuiusnam Magistri doctrina proxime ad veritatem accedat. Haec disputationum instituendarum occasio fuit, hie fructus pro iuventute scholastica ampli simus. At inter viros aetate provebiores, ct qui cathedris praesident,' aut scholam moderantur, non tam disputatio, quam sententiarum & rationum collatio in uis erat, non ad victoriam report3ndam, .sed ad veritatem eruendam intenta. V

245쪽

M8 Cap. IV. Iugeniorum ratio

rum posterioribus, quibus speculandi mos plus aequo invaluit, temporibus, Juvenum Calor & furor quidam etiam in Virorum pectora se se transfudit, ita ut quo clamosior esset, eo solemnior hab retur disiputatio, nec iam de veritate invenienda, sed de opinione semel suscepta pertinaciter tuenda ageretur, & victoria stare crederetur penes illum, qui malore cum strepitu acie excessisset. Quod autem dolendum magis, non raro ob quaesti nes levissimi momenti ingens bellum inter Doctores exardescit, & pro aliqua opinione recens in cerebro nata tanquam pro patria, proque aris & focis pugnatur rquin etiam subinde clamoribus se te immiscent cavilli ac dicteria, & adversae senistentiae graves Censurae non sine charitatis laesione, contra quam monet D. Augustunus g r Non intratur in veritatem, ni per charitatem. Profecto videmus saepe cutius Reges post mutuas ingentes clades 1ngratiam redire, quam ejusmodi Doctores post simultates semel circa opinionem aliquam susceptas. Multum tamen hos aestus mitigasse videtur in bene moratis scholis cultior aetas nostra, quae nimiis & ihutili-hus quas vocant speculationibus columnas posuit, quibus non plus ultra. Et v

246쪽

habenda in arisbus scientiis. a I9

ro dum de speculationibus sermo incidit, hac ipsa in re magnis ingeniis moderam, ne opus est. Audire iuvat gravissimum

Antonii Possevini, Viri tam docti quam eruditi iudicium: ,, Sciant, ait ca) qui ,, solum speculatione pascunt intellectum,

,, aut sine hac memoriae tantum mandant,

,, quae audiunt & legunt; aut intellectu ,, dc memoria posthabitis unam ipsam vo- ,, tantatem specie pietatis quadam adfe- runt ad disciplinas, hos absoluto studio-

,, rum Curriculo non admodum utiles esse ,, futuros. Nam vel docere alios nescient, aut cum avocabuntur a libris , in coelo

,, ne cui ajunt an in terris consistant, ,, ignorabunt: vel occasione studiorum is & speculationis vix fructum aliquem ,, ferent, ob quem scientiae ipse compam rantur. - id jam de libris, eorumque scribendorum seu facilitate seu aviditate dicam Si labor iste vel urgente n cess1tate ad veram fidem explanandam, ad tuendam sanam doctrinam, ad famam defendendam; vel suadente utilitate satis manifesta boni publici, ac rei literariae, vel quandoque etiam illustrandae antiquitatis caussa suscipiatur, nihil dicendum mihi esse videor immo dc laudandae sunt hujusmodi scriptiones, si cum dignitate

fiant.

247쪽

aeto Cap. IV Ingenionum ratis

fiant. Contra vero vituperandus est, aut certe moderandus immanisl ille scribendi pruritus, qui seculum nostrum i vasit, de quo Satyricus intelligi potest, dum ait r Seribimus indocti doctique poemata

& alius ITenet insanabile multos Scribendi cacoethes . Vituperandus inquam est pruritus ille,dum scribitur solum, ut scribatur; nec cordi habetur, quid & quomodo, quam bene, quam sobrie, quam iuste scribatur. Sane si a non paucis caussam scribendi sciscitaremur,aliud

forte non obtineremus responsum, quam

illud Pilati: Quod scripsi, scripsi: His

sufficit, nomen suum legi magnis characteribus in libri fronte scriptum, quamvis ipsum librum multi alii lcriptores meis rito vendicare sibi possent. Sed hi forte commiseratione digni sunt, utpote quos egestas loculorum simul & ingenii premit. Alii specioso Antiquariorum titulo libris suis praefixo multis imponunt: & re ipsa eo jam ventum est nescio dicam curiositatis, an dementiae, ut nisi pes aliquis, manus, aut caput, Cassis, balteus, ii sta, vel lapidum sepulchralium, urnarum, idω

248쪽

hisbenda in artibus es scientiis. sta I

idolorum frusta aeri incisa, & multis dbvinationibus circumscripta in libro aliquo

inveniantur, iste tanquam recens vinum

non sapiat, & nihil dignum erudito hoc seculo & antiquitatis studioso reperiri

in eo audacter pronuncietur. Si meam hac in re opinionem proferre liceat , hiniusmodi scriptionis genus non solum non vituperatione , sed etiam laude dignum esse censeo, si tale sit, ut ad insignem eruis ditionem , ad veritatem historiae eruendam, ad illustrandam rem magni momenti, ad magnificentiam regni, reipublicae, urbis, ant, quae stirpis &c. ostendendam multum l. Cis adserat, quemadmodum eo usi sunt& utuntur praeclarissimi Viri; Papeprinchius ejusque Contribules ad Acta iam ctorum, Mabillonius ad Monachorum, institutum, Lipsius ad res Romanas, Calmet ad S. Scripturam, Κircherus& Scholius ad naturae arcana, Masseius,Muratorius, Monifaucon, Harduinus,& novissime P. Zacharia S. I. ad omne genus literaturae, Blanchinus ad Romamillustrandam &C. Quodsi vero, ut hodie non pauci faciunt, de rebus nauci & flocci, de p. dis alicujus planta vel digito e terra eruto, de exesis aliquot characteribata, multa praefando, pauca eruditionis 1e

stigia

249쪽

aeta Cap. IV. Inmniorum ratio

stigia l. relinquendo nonnisi ad Vanam ostentationem, & famam literati homi- , nis aucupandam ista fiant , vix ad aliua serviunt, quam ad tempus , quod longe utilius impendi & poterat , & forte de hebat , curiosis letaoribus eripiendum , ad impensas magnas in ejusmodi libros imaginibus aeri incisis bene fartos faciendas, ad vere doctorum & eruditorum hominum indignationem excitandam. Verum levia haec videri possunt; magis nociva est insolens illa scribendi ratio, quae hoc aevo, quod politissimum esse volunt, multum invaluit, dum qui ingenio, calamo, stiloque valere se aliquid existimant, subito in aciem progrediuntur, & si hustem non inveniant, ipsi

faciunt: nimirum aguerediuntur antiquos ac saepe praestantes scriptores specie v

ritatis detegendae, ac temere arguunt

fabularum, falsitatum, ignorantiae r inveteres Philosephos, Iuris consultos, Theologos, quin & omni veneratione dignissimos Patres debacchantur tanquam homines & male credulos, & sublestae fidei, criticaeque artis prorsuS expertes rneque ipsas Sanctis parcent, quorum aliquos ad aras antiquissimis jam temporibus pia voce populi promotos ex illis deturbare suo quidem suffragio .coiiantur:

250쪽

habenda in artibus ta scientiis.

turr devotas sanctasque fidelium dc Ε clesiae consuetudines tanquam meras superstitiones traducunt, irrident: quidquid scriptorum S librorum obviamni, canum instar adlatrant, & veterum gladiatorum more in arena literaria comis

parent, ut mutuis in se ipssis quoque vulneribus saevientes populi plauuam &eruditionis famam reserant. Nec satis r 'honestissimorum Virorum doctrinam, libros, famam, ac pene Vitam aggrediuntur, & calumniis, dicteriis, scommatibus, impositis falsis criminibus foedum in modum lacerant atque concubcant, quo elegantiore non raro dictione, eo Crudeliore vulnere. Quippe omisnes sermonis divitiae ac ingenii faculi tes in id impenduntur, ut graVissima quaeque convicia, atque mendacia splendidissime vestita compareant. Omnem vero modum excedit, quod eiuscemodi,

de quibus postremo loco dixi, scriptores Supremis Principibus libros suos fella ac discordia plenos audeant D. D. D. ut horum auctoritate in ipsis orbis &Ecclesiae facie maleficium & protegatur,& latius propagetur. Recentissima habemus exemplar Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION