Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

- STILUS, SEU DIVERSA DICENDI GENER A.

S. I. . Varietas Stili. XIX. Explicatis linguae latinae dotibus operae

pretium erit, de stilo disserere paullo curatius, quoniam plurimum interest, non solum ut eiusdem characteres proboe snt noti id quo nihil ad intelligendos aestimandosque auctores magis necessarium verum etiam ut stilo quam optime latino a teneris studiosa iuventus inform tur, utpote quem non tam facile maluiarior facta dimittet; quemadmodumi Quo semel es imbuta recens, servabis odoremi Testa diu. Veteres, qui sermonis latini praecepta ILteris mandarunt, diversis usi sunt nominibus, quibus stili rationem exprimerente modo phrasin, dictionem, characterem, modo Hum surmonis, ejusdemque hab, tum a

432쪽

Cap. IV. Stilus, seu div. dic. geri. 99

tum, modo tenorem, formam , & figmram dicendi nuncupant, diversis quidem vocabulis, sed eodem sensu. Comm nius autem, & ad rem praesentem accommodatius dici potest, stilum de quo heia

Ioquimur, esse habitum quemdam sermonis, a natura cuiusque ho 'pinis incho tum , & ab arte perfectum. Utraque 'enim harum ad efformandum stilum con- . Currat necesse est e natura quidem, ut is velut sponte fluat, nec violenti aliquid se. Cum adserat; ars Vero, ut eiusdem reginiis expoliatur, & intra limites contine tur, ne fluctuet vel vagetur. Nullus a tem certior index est ad cognoscendos e Plorandosque auctores, quam stilus, qui quamvis pro ratione aetatis, in qua scribi tur, Vel argumenti, de quo scribitur, vel animi habitus, qui ad scribendum adseditur, non raro in eodem auctore nonnihil varietur, nunquam tamen ita faciem omnino mutare solet, ut dignosci non queat,

e quo fonte manarit. Observare id licet in Cicerone, stili latini perfectissime ord, ν nati principe, ut multi credunt. Alio enim hic stilo utitur in Philippicis orati nibus, quas senex, alio in Verrinis actionibus, quas iuvenis calente ingenio em dit et alio dicendi genere Milonem desem

uit, quam quo Marci Marcelli causam G a egit a

433쪽

Ioo Cap. IV. Stilus,

egit e non minus aliud ab his diversum genus stili adhibuit, quando Philosopho- rum more de ossiciis disseruit e de multo quidem ornatius informat oratorem suum , quam praecipit de inventione rhetorica. Nihilominus ita de his rebus diversissimis tractat, ut facile auctorem in omnibus agnoscas, & ubique Cicer nem invenias. Nimirum quod in humani Feneris propagatione plerumque fit , uvan liberis parentum habitus frontis, oris,

oculorum, totiusque corporis Conformatione repraesentetur, idem contingere si

Iet in auctqrum libris scriptisque, quo rum veluti parentes sunt, ut totius ingenii ac mentis ipsorum simulacrum mira stili consensione reluceat. Profecto hac ratione illi, qui scriptorum notitia quaedam pollent, plus quam superficiaria, i ter profanos Ciceronem , Caesarem , Lbvium, ubi inctilianum, Cornelium Nepo- m, inter sacros Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Cyprianum, Lacta vium , Leonem M. etsi nomina illorum tantisper subducas, unum tamen ab altero

quibusdam stili insignibus di notis privatis

distinguere norunt.

434쪽

seu diuersa dicendi genera. Io

XX. Sed ut ad stili rationem propius accedamus , diversas inter nationes c de illis solum loquor, qui graece ac latine cultius loquebantur, & scribebant semper d,

Versius erat. Quis enim tot gentium se monem in unam formam atque figuram

veluti in pistrinum cogere velit 8 Alio utebantur stilo seu dicendi genere Lacones, alio Attici, Asiatici ac Rhodii alio,

quae omnes gentes graece loquebantur, de . scripserunt, sed mira varietate. Et ab his Graeciae incolis, sicut alia honarum a tium monumenta, ita & stili diversitas a Romanis in Latium translata fuit. De scribere iuvat ac notare sinpulorum characteres. Stilus Laconicus iusto brevior& abruptus est, ita ut plura intelligere nos jubeat, quam legere. Erat enim gens Laconum natio prae caeteris ambitio- in & suspicax: atque ita breve ac abruintum dicendi genus illi praeplacebat, quali usa fertur, quando Macedonum Regi Philippo, qui prolixa & verbosa epistola hebium eidem inferendum est minitatus, aliud non respondit, quam Διονωιος is ρίνΘω, seu Dion las Corinthi, quibus verbis significare voluit r caveret sibi Philippus, ne eadem sors illi obtingeret, quae

435쪽

Dionysio, qui Siculis olim metuendum se praebuisset, nunc vero Corinthi vitam degeret ignobilem, tantaque pressam paupertate, ut Ludimagistri munere fungi cogeretur. Hic stilus Laconicus vix laudem meretur, nec sine ambitionis nota

adhiberi potest, nisi inter amicos epistolis 'ultro citroque missis, cujusmodi sunt Ci- Ceronis ad Atticum, ad familiares Plinii& Lipsit. Eccet exemplar stili Laconici in Epistola vigesima secunda Ciceronis ad Atticum. Redem in Italia video nullam

esse, qui non in i ius Julii Cartaris p restate t. De Ampedio scio nibur eumque nisi in navem se contulerit , exceptum iri puto. O celeritatem incredibilem fhujus autem nostri nempe Pompeii ta l. tatem . Sed non possum sine dolore accusare eum, de quo angor er crucior. Tu -- dem sine cauo times r non quo minus quidquam Cafari expediat ad diuturnitatem victoria dominationis nihil enim violentum diuturnum esse potest . Sed υ deo, quorum arbitrio sis acturus. Scilicet Antonii, Pansae, Hircii, Caelii, Curionis & Dolobellae , hominum improbOrum recte sit. Censeo cedendum de oppidis istis. Egeo consilii. Quod optimum videbitur, facies. Cum mi lino Iogum N ἔ atque adeo Terentiam habebis Idibus.

436쪽

seu diuersa dicendi geme a. 1 3

o quid agam ρ qua aut terra aut mari peri equar eum, Pompeium qui ubi sis nescis ' si terra quidem, qui possum 8 mari, ρuo Z tradam igitur Myi me 8 nempe Laesarib fise pos tuto. Multi enim bootantur. Unum etiam honesti δ nullo modo. Quid δ igitur agendum Z a te pe- iam consilium, ut soleo δ explicari res nousotes; si quid in mentem venit, velimber ibas, γ isse quid sis acturus.

Aliud sermonis genus est, quod Vocant Atticum, qui multis parasanguis superat Laconicum. Attici enim inter omnes Graecos ornatissime loquebantur, uti comtra pessime Siculi. Unde Plautus de quodam ait: Non attieisset, sed illissit. Et Ciceroni bb idem est, scito sermone, &attico loqui. Stili huius dotes sunt brevitas, ornatus sine affectatione, acumen, elegantia. Exemplum esse poterit locus ille Plinii, quo bonarum artium & liter rum studium commendat c : Reliqua rerum tuarum post se alium atque alium Dominum sortientur: hoc nunquam tuum

esse desinet, si semel emperit. Et c d O

437쪽

chrius s o litus rerum secretumue μιεπείον' quam dictatis ρ Proiniae tu quoqucti repitum sum, inanemque discurs/m, multum ineptos labores, ut primum fueristoccasio , relinque , teque Risiliis seI otio trasee. Satius enim es, ut Attilius noster

eruditissime ut ac faceti me dixit, otio

sum es, quam nihil agere. Eodem seu attico stilo usus est in ni storia Sallustius, in epistolis frequenter Cicero , nonnunquam etiam Seneca

qpponitur stilus A aticus, qui

breve quasdam sententiat multis verbo ruri ambagibus exprimis, dum contra ille

multas ideas mente conceptas arctiS Vemborum limitibus circumscribite verbo At. ticus paucis multa, Asiaticus multis pauca dicit, unde etiam praeter copiam & uber talem vix quidquam admirationis dignum relinquit, Hinc est, quod conqueratur

Petronius ce nuper, inquiens, vento imine V MOrmis loquacitas Athenas ex Ma commigravit, Quippe initio Athenae solae fu*runt. eloquontin palaestra ubi vero in Asiam propagatum hoc studium fuit, redundare coepit ac in deliciis haberi uberrimum & unctique diffluens dicendi sonus, quod ipsum postea ih Graeciam reis versum Athenas ipsas inquinavit. Non desunt c.

438쪽

seu diversa dicendi genera. I s

desunt, qui exempli loco adferunt, simulque carpunt illam Ciceronis periodum , recte an perperam,. dixisse nolim qua pro Milone usus est i hac non scripta, sed nata lex , quam non didiciamus, accepimus, is imus , Uerum a natura

ipsa arripuimur, hau mus , expre mus, ad quam non docti, sed facti, non instituti sed imbuti sumus , ut δε vita nostra in ali. quas in dias, se in vini, fl in tria aut

tronum aut inimicorum incidisset, omnis honesa ratio esset expedienda. Haec enim omnia tanto verborum ambitu prolata in unam recidunt sententiam brevissimam, scilicet, iure naturae licitum esse, dein dere se contra quemcunque, qui injustanos Rggreditur.

Denique modius se se offert stilus, pres . sior Asiatico, Sc Attico nonnihil spatiosior, quique mediocritatem verba inter S animi sensa observat. Hunc .Eschines d Euit Rhodios, ad quos exul delatus Rho. toricae scholam primus ibi constituit, quae postmodum diutissime floruit. Eundem Cicero adhibuit satis frequenter. Exem .plum esto pro Lege Manilia : Vuo minus, ait, incerta est hominum ac minus diutum, a vita, hoc magis respublica, dum per

Deos immortales licet, frui debet bo nis Pompeii vita atque virtute. Item:

439쪽

Neque enim potest is exercitum eontinere Imperator, qui se ipsum non continet; neque severus esse in judicando, qui alios in tu se se severos esse judices non vult. Neque solum adhibuit Cicero, verum etiam

probavit his verbis c D r Rhodii Oratores Maesticis faniores, stalliores Atticis Talis plerumque est stilus quoque Cornelii Nepotis, Julii Caesaris, &Titi Livii, quorum lectio quam utilis sit iuventuti, ben

moratae latinitatis scholae omnes expe

riuntur.

Quapropter quum nCc Laconicus nec Asiaticus stilus, uti hactenus vidimus, multum laudis habeat, his praeferenduS, in ipso Latii vestibulo aetati tenerat instillandus erit stilus Atticus & Rhodius Fateri nihilominus oportet, ingeniorum hac in re rationem diligenter habendam esse, ne quidquam invita Minerva teritent, aut mancipare se uni cogantur. Est enim diversia ingeniorum, uti animorum indoles. Nonnulla ad Plinii pressiorem, quaedam ad Cornelii Nepotis aut Caesaris concinnum S elegantem stilum; alia demum ad Ciceronis amplam eloquentiam velut naturae ductu feruntur. Haec omnia velle ad unam dicendi mam 5c habitum redigere, aliud non est, quam

440쪽

seu diversia dicendi gemera. IOI

quam velle naturae limites ponere, quorum impatiens est. Quo autem ingenia collineent, aestimare licet ac deprehem clere ex ipsa Auctorum lectione. Quippe legentibus nobis is stilus quam maxime probare se solet, ac orexin excitare, qui genio nostro plurimum convenit.

XXI.

Hactenus de diverso diversiarum nati num , prae caeteris seu Graecae seu Latinae linguae studiosarum stilo, quo vel loquem do vel scribendo usi sunt, disseruimus. Nunc aliam ejusdem distributionem ante oculos ponere juvat. Triplex enim dicem di genus Veteres ipsi distinxerunt, etiamnum hodie receptum, scilicet Tenue, Mediocre, ac Magnificum, ita Ausi.

Trinum dicendi genus es, sublime, mo-dsumsEt tenui Vo. Ita etiam Tullius ch de tribus latini se

. monis generibus mentionem facit: & hoc ipsa etiam rerum natura demonstrat, quae

triplicem disserendi materiem nobis Offerte Vel enim sunt res, quibus stilum indulgere necesse est, sublimes, Vel tenuc:s, el

SEARCH

MENU NAVIGATION