Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

x opposito sanxit sacra Synodus contra Luatherum, non stare Videlicet Sacramentum dum Sacerdos non serio, sed ioco rem fa cram peragit . Atque adeo nihil postulat aliud, ad Sacramenti valorem, & essicaciam , quam ut serio , & semoto joco sacrum rutum exerceat. Quae ipsemet Catharini sena

tentia est.

II. Et vero quis credat Ambrosium Cautharinum , & Alphonsum Salmeronium , Tridentinae Synodi Theologos, qui ejus con dendis Canonibus allaborabant , ne ipsum

quidem Canonum Tridentinorum sensum in ternovisse, ut proscriptum in eis Luthermo rum errorem de industria recuderenti' Caatharinus porro, qui ante habitam Sess. q. suum illud de intentione Misistra opusculum Tridenti elucubraverat, Patribus non improbantibus, illud idem quinto post anno,

nempe 133 a. Romae typis adidit, senten, tiae, propositique tenax et tantumque abest, ut ejus occasione in aliquam erroris suspici nem Venerit, aut ab aemulis suis, quos dilmultos & graves ex Instituto suo expertus

est, ea de causa fuerit lacessitus; quin potius, cum esset jam tunc Minoriensis Episeopus,

ad Compsanensem Archiepiscopatum a Ju-ho III. Lontifice M imo translatus est, am

72쪽

ho I 332. imo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis sequenti anno designatus, & ad purpuram induendam , Romam Vocatus rquanquam ne eam indueret, praecoci per iter morte prohibitus sit. Salmeronius vero, qui Sessioni 7. praesens Theologus interfuerat, absoluta demum lacra Synodo, suos in D. Pauli Epistolas Commentarios adornavit; in quorum Lib. I. Part. 3. disp. a. qua quaeritan Ecclesia Catholica cognosci possi, hanc ipsam sententiam de externa, ut vocant, Ministri intentione , ad Sacramenti efficaciam sufficiente, defendit acriter, & prolixe, meliorique quam Catharinus ipse, in luce ponit: Quodque notandum magis, Tridentinae Synodi definitioni, Sessione 7. latae congruem tem ostendit. Sic enim sententiam aperit suam: Adini intendum duplicem esse intentionem Ministri conferentis Sacramentum s alteram quidem publicam ,

st Ecclesiae ipsius , cujus ministerio perfungitur quicunque ille sit qui Sacramentum dispenset. Hac

autem intentio satis exprimitur in ipsis Sacramem totum formis, ut Ego Te baptito, Ego Te absolvo, Hoc est Corpus meum. Intendit enim E elesia Catholica, sicut si V Christus Saeramento rum auctor , per hujusemodi Uerba fiaptiebare, Absolvere, panem in C in corpus comeri

73쪽

re. Haec autem intentio inseparabilis est ab ipsi, merbis, si integre, ut disent, proferantur . Et

ideo Ministri selliciti esse debent , ut sermans

ipsam integre pronuntient, nec illam aliquo membo contrario mittent, quo sic persiciane Sacramen tum, α' Sacramenti essectum digne accedentiabus conferant. Altera Dero intentio 'itiata est,

ετ particularis ipsius Ministri ; qui aut nihil creadit eorum quae facit, aut occulta, secretaque deri ne facit , aut contrariam haset ingentionem non conferendi Sacramenta, aut eorum esserus ;etiamsi Sacramentum in forma Ecclesie confiueta administret. Haec intentio pridiata es necessaria fit, ne Minister peccet, utque conformetur intenis dioni Ecclesi y tamen tam tortis, best e cax non est, ut mitiare Sacramentum possit. Haec illa sub ipsum agitatae quaestionis initium; quae multis subinde momentis evincit, ac Prinbat . Cumque sub finem, Canonem undecumum Sessionis septimae Concilii Tridentini obiiciat sibi , quo sancitum est, necessariam esse in Ministro intentionem faciendi quod facit Ecclesia, brevi verbo respondet a Ditem dum , quod si intentio illa saltem faciendi quod facit Eulesia, debet esse pars Sacramenti, non debet esse illa cordis interna, M' 'mata j sMinstri; sed publica, quae merbis ipsis exprimi

tur: ut ego Te baptito ceste. Quae

74쪽

1NTENTIONE. 4

Quae omnes considerationes, sacrae Syn, di Tridentinae mentem, atque sententiam, de externa ut aiunt Ministri intentione, ad Sacramentorum effractam suffciente, meridiana in luce ponunt. . .

III. Suffragatur eidem Catharini sentemtiae, ac nostrae, Vetus dc constans Ecclesiae

Catholicae disciplina. Cum enim Baptismata irrita , imo etiam dubia, & suspecta , it randa esse jam dudum Ecclesia definierit ;

omni retro aetate, Variorum eventuum occa

sione, diligentissime a sacris Conciliis, summisque Pontificibus conquisitum est , quaenam irrita, quaenam etiam dubia, suspectaque essent. Nulla saepius Pronunciata. sunt ea, queis materia debita, Praescriptaque se ma non suissent a Ministris adhibitae. Nulla & illa, quae joco, de mimice conserrentur. Nulla etiam illa, quae ab ebriis,& ener-gumenis administrata suissent. Dubia illa dicta sunt, in quinto Concilio Carthaginensi, quorum non adessent legitimi testes. Suspecta de illa, quae ab iis Haereticis conserebantur, qui de Trinitatis Mysterio male sentirent: non quod fides Ministri, ad Baptismi valorem sit necessaria ; sed quod periculum

esset, ne Trinitatis invocationem intrusis erroribus vitiarent. Nusquam tamen omni re-

75쪽

43 DE MINISTRI

tro aetate quaesitum video, ad explorandam Baptismatis, alteriusve Sacramenti integritatem , num Minister sceleratus, & impius , qui ritum externum serio, omnique semoto ioco ministraverat, internum quoque secretumque perficiendi Sacramenti propositum adhibuerit. Numve externam illam intemtionem , quam seria rei secrar tractatione

prodiderat, contrario mentis actu tacite revocaverit. Cum tamen in tanta impiorum

Ministrorum turba suboriri dubitatio posset,

num aliquis eo impietatis, & nequitiae devenisset. Quorsum ea de re nusquam est instrusia quaestio , si valido Baptismati, a Iterive

Sacramento conferendo, satis non est intentio illa, quae seria, minimeque iocosa ritus externi tractatione continetur Si secretae illae, occultaeque impiorum Ministrorum retractationes Sacramentum irritum faciunt Neque Vero audiendi qui dicunt, idcirco Ecclesiam de ea secreta , occultaque intemtione Ministrorum nunquam quaesiisse, quia de occultis minime judicat. Quanquam enim de occultis Ecclesia minime judicet quoad factum, judicat tamen quoad jus . hoc est, tametsi non judicet, an is, vel ille occultam i tentionem habuerit, quod utique facti est; iudicat tamen, an eam habere debuerit, ad

76쪽

INTENTIONE. 4

valorem , & eficaciam Sacramenti , quod maxime juris est. Uti certe Ecclesia non judicat , an qui sacras in Templo preces sundit, internam mentis attentionem adhibeat; iudicat tamen, an eam debeat adhibere, ut Deo grata sit ejus oratio.

IV. Quid plura' Nonnullorum Ministrorum Baptismata lato judicio probavit Ecclesia , qui ultra seriam externi ritus administrationem, vix ac ne vix quidem internam illam, secretamque intentionem habere potuerant , qua ritum illum, quem forinsecus serio , 1

motoque joco tractaverant, Sacramentalem

esse voluissent. Baptismum enim a Pagano,& a Judaeo collatum, validum pronunci runt Nicolaus I. R. P. in Responso ad Consulta Bulgarorum Cap. Io . Et Gregorius II. Epist. ad Bonifacium Episcopum, apud Gratianum Dist. 4. de Consecratione. Res in consesso est apud omnes, ac patet ipsa per se se. Porro licet Paganus, & Judarus intentionem habere possint, perficiendi ritum illum extemnum , quem sorte viderunt in Ecclesia n stla frequentari; secretiorem nihilominus intentionem habere non possint, ritum illum perficiendi, uti re ipsa sacramentalem , taliumque effectuum ut ajunt operativum,& productivum. Cum nulla, ac frivola esse

77쪽

DE MINISTRI

credant Ecclesiae Sacramenta , effectuumque omnino vacua ; Christumque impostorem per summum nefas existiment, qui nullam instituendorum Sacramentorum auctoritatem habuerit. Quemadmodum ego vice versa intentionem quidem habere possum , Circumcisionis ritum celebrandi, quem sorte sortuna vidi in Synagoga celebrari, aut sacris in Litteris descriptum legi ; possumque plane eundem illum serio, omnique semoto ioco peragere ἱ repugnat tamen ut eum celebrare Veis lim, celebremque re ipsa, uti sacramentalem; cum eum sacramentalem modo non esse, Gde teneam, dc penitus abrogatum.

Et quidem Pontifices ilIi, quibus rata visa sunt Baptismata illa , a Judaeo , Sc Pagano

collata , de prudenti quidem, seriaque materiar, formaeque administratione quaesierunt; de secreta vero, internaque illorum intentione nequaquam ; etsi ingens suspicio debuisset esse, eos illam nequaquam adhibuisse. Alteram igitur intentionem sussicere censuerunt, quae in ipsa seria sermae pronunciatione importatur. U. Certe num esset irritum Calvinistarum Baptisma, in Galliis dubitatum est olim, nonnullis in Neustria, & Provincia irritum opunantibus , quia ut aiebant, non habent Caministae intentionem baptitandi , in remigionem pec

78쪽

INTENTIONE. II

fatorum. Re ad examen vocata, in Concilio

provinciali Rothomagensi anno 13 8 I, 8c A-quensi anno 1 381. Calvinistarum Baptismaratum, validumque judicatum est . Cujus quidem judicii hanc rationem unicam dedere Praesitates Galliarum t uuia constabat Calvinia fas, in raetu publico baptitare , in forma ierborum , si V materia a Christo Domino instituta enec de hoc facto aiati poterat : uti serunt laudatorum Conciliorum Acta . Satis igitur esse significarunt Praesules illi, si ritus integer peragatur Prudenter , ac serio , ut in publico Ecclesiae coetu fieri solet ; eaque idcirco intentio adhibeatur, quae ioco opponatur, Sc ludo r nec de altera secretiori impiorum Ministrorum intentione quaesierunt, an ab illis

adhibeatur, necne. Equidem non inficior ego , Calvinianos eam quoque interiorem intentionem adhibere ; eosque velle prorsus hunc ritum , uti sacramentalem: at de hoc ipso , tanquam ad valorem Baptismatis necessario, minime quaesierunt Galliarum Episcopi ; satis superque fore arbitrati, si prudenter, ac serio Peraga

tur ritus externus.

UI. Dictis colophonem apponet, nostrae hujus aetatis factum horrendum, quod ante annos circiter go. Massiliae contigit. Perdi-D a tus

79쪽

tus Sacerdos, Parochialis Ecclesiae Sancti Mamtini Pastor, seu verius lupus inventus est, magicis artibus deditus , pactoque execrando diabolo obligatus; qui per annos admodum Io. quibus Parochiam rexit, serio quidem oblatos sibi parvulos baptizabat, totumque ritum externum serio peragebat; secretiori nihilominus intentione , totum quod ag bat exterius, retractabat, infantesque, quos lustrabat, diabolo devovebat. Extremis vitae metis admotus impius Pastor, peccatum fausus est publice, factique poenituit, atque itae vivis excessit. Vix dici queat, quot inde nati scrupuli, quot conscientiae morsus, in iiς maxime, qui a nefario Ministro liniti sue rant ; quorum & ego aliquos novi. De it rando Baptismate plurimi cogitabant . Quid tandem Sententiam rogati Doctores Sorbonici , quid facto esset opus, pronunciarunt nihil esse iterandum, stetisse Baptismata r ta, validaque, floccique faciendam impii Munistri declarationem, qui post peractos serio sacros ritus, postea nihil se conficere voluisse, puerosque diabolo devovisse dictitabat. Id enim in ejus potestate non erat, Puer diabolo devovere, effectumque Sacramenti impedire, administrato serio, ac libere Sa

cramento.

80쪽

secundum D. Thomae mentem Doctores sorbonici pronunciarunt , in η. Sententiarum dist. 6. Quaest. I. Art. a. Quas iuncula a. Sacramentum Bapti l est, quo medianae acquiritur esse ius Baptismi in anima baptizati. Unde tunc est y butio intentionis , quando baptizans Sacramentum ordinat ad essecium Sacramenti , qui es salus. Si ergo intentio adsit in Baptieahte , qui intendit Sacramentum conferre, sed desit rectitudo intentionis , quia ordinat S eramentum ad finem indebitum, non propter hoc in recipiente impeditur Sacramenti percepιio, quia ad hoc fertur intentio baptienniis 3 neque impediatur Sacramenti esse ius r quia mundatio interior avi nistro non est: unde ejus intentio prava scilieet, S occulta ad hoc nihil facit, ad irria

tandum scilicet Sacramentum. Idem secutis aliquot annis Doctores Sorbonici pronunciarunt , occasione Petri Ἀ- vardini Coenomanensis Episcopi ; qui pariter morti proximus denunciaverat, nullum se sacris Ordinibus initiare voluisse, tametsi sacros de more ritus serio peregisset, adeo ut nullus Perversam ejus intentionem occultam deprehendere potuisset. Et has tamen ordinationes ratas, validasque Doctores Sorbonici pro

nunciarunt.

Quid ad haec aemuli obtrectatores, qui Ca-D 3 thain

SEARCH

MENU NAVIGATION