Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

tharini Sententiam tanto fastidio despiciunt Facta enim haec, lataque de illis Sorbonae judicia in dubium verti nequeunt, suntque HI Galliis noliris lippis, tonsoribus nota.

Haec eadem sententia , Doctoris Angelici si ra-gio , Romanorumque Pontificum judiciis confirmatur 4

L U Ametsi nunquam se se D. Thomae j I ratum Discipulum praebuerit Calliari nus; quam ob causam haud ita bene audit in Thomisticis Scholis in hoc tamen quod expendimus , propugnando systemate, ita Sanctissimo Praeceptori adhaesit intime , ut mirari mihi subeat, vel unum de Schola Thomistica in contrariam sententiam abiisse. Solam externi ritus serio peragendi intentionem abunde sussicere , ut ratum sit , ac validum Sacramentum , palam adstruit D. Thomas 3. Part. aest. 64. Art. d. ubi de intentione Ministri ex instituto disputat in haec verba: Gando aliquid se habet ad multa , oportet ut per aliquid determinatur ad unum , si illudefici d eat. Ea mero quae in Sacramentis Mumtur , possunt diversis modis agi ; sicut ablutio

82쪽

1NTENTIONE. 33

aquae, quae sit in Raptimo , potest ordinari, est ad

munditiam corporalem , ιν ad ludum, ad multa alia hujusmodi: θν ideo oportet quod determinetur ad unum , id est, ad Sacramentatim effectum , per intentionem abluentis . Et haec inatentio exprimitur per MVerba, quae in Sacramentirdicuntur. Eam igitur intentionem sufficien- , tem existimat Doctor Angelicus, quae verbis ipsis exprimitur; non alteram postulat interiorem , dc occultiorem, quae quandoque sacrorum Verborum expressioni repugnat.

II. At haec levia, graviora sunt quae sequuntur. Pergit Doctor Angelicus : cum enim in argumento secundo difficultatem s1-bi objecisset, quo pacto si Ministri intentio necessaria est, securitas nobis inesse poterit de suscepto valide Sacramento , omnisque scrupulus amovebitur ue cum dubitari semper possit, num Minister veram habuerit perficiendi Sacramenti voluntatem: quid reponit ad haec D. Thomas λ An sorte quod reponere coguntur adversis sententiae vindices nos scilicet de secreta etiam intentione Ministri, moraliter esse certori quia ex seria tractatione Sacramenti, quam Videmus, prassumendum est, Ministrum Ecclesiae recte pro officio se gerere, internamque intentionem

adhibere ' Minime gentium : sed Catharini

83쪽

36 DE MINISTRI

Systema palam amplectitur Doctor Angelicus Ita quippe respondet ad a. Minister Sacra menti agit in persona totius Ecclesiis, cujus es

Minister : in merbis autem, quae proferuntur, exprimitur intentio Ecclem, quae su cit ad perfectionem Sacramenti, contrarium exprimamr ex parte Mim iri, mel Recipientis Sacramem

eum. Intentio igitur Ecclesiae, Ministri ver bis expressa sussicit, ad persectionem Sacramenti ; nec ei quidquam ossicit occulta mentis intentio contraria, nisi signo aliquo contrario exprimatur, juxta Doctorem Angelicum. IIL Scio esse Aliquos, qui cum neb 'las ipsis solis radiis offundere malint, quam apertissimae veritati fasces submittere, ea D Thomae Iucidissima verba cavillantur. R ponunt scilicet, sentire Doctorem Angelsecum, intentionem Ecclesiae, verbis sacramentalibus expressam furuere, non quidem ad perfectionem Sacramenti simpliciter, sed ad securitatem suscipientis: quatenus ex illa in tentionis expressione, moraliter certus est homo Sacramentum suscipiens , intentionem quoque interiorem Ministrorum adesse. Uahludicrum interpretamentum, contentui e diametro repugnansi Suscit, inquit Doctor An

84쪽

INTENTIONE. I

fectionem Sacramenti, sed ad securitatem susti-pientis textumque Prorsus adulterant. . Uerum nihil apertius, ad absonum interpretamentum exsufflandum, mentemque Doctoris Angelici ab omni cavillatione vindicandam occurrit, quam quod habet ille in 4. Sentent. Dist. 6. Quaest. I. Art. a. Qua stiuncula I. ad a. , ubi cum eandem sibi objectionem secisset obviam, eodem prorsus responso diluit ; sed lucidioribus verbis, quae nullo possint glossemate declinari. In Baptisimo, inquit, M' in aliis Sacramentis, quae habent in forma actam exercitum, non requiratur

mentalis intentio, sed si cit expregio intentionis , per verba ab Ecclesia instituta . Et ideo fforma serDatur, nec exterius aliquid dicitur, quod intentionem contrariam exprimat, baptis,tus est. Non igitur de securitate suscipientis tantum , sed de valore Baptismi disputat D. Thomas. Tantumque abest, ut mentalem intentionem, hoc est, secretam illam , O cultamque exigat, & de illa suscipientem securum esse dicat, dum expressionem intentionis exterius apprehendit, uti novi Interpretes obtendunt quin potius mentali illa intentione ablegata, solam intentionis expressitonem, quae seria sermae prolatione continetur, necessariam existimat, ut stet validum Sacramentum.

85쪽

Unde Quaestione supra laudata tertiae Partis Art. Io. exponens quandonam intentionis perversitate fiat irritum Sacramentum, ita pronunciat: cum aliquis intendit derisorie aliquid agere, talis pertaerstas tollit Ueritatem S cramentι , praecipuo quando suam intentionem emterius manifestat. Intentio ergo qua perficitur Sacramentum, illa est, quae in seria sacri ritus administratione importatur, eique nusquam ossicit maligna Ministri voluntas, sacro ritui contraria , si occulta mente tegatur, nec manifestetur exterius. Quo capite

Catharini sententia sita est. Nec audiendus Joannes Baptista Gonetus, qui ex hoc ipso Doctoris Angelici verbo,

praecipue quando buam intentionem exterius manifestat , argumentum petiit in oppositum; inquiens , si tunc praecipue tollitur Sacramenti veritas, quando Minister contrariam intentionem exterius manifestat ; igitur Sctunc etiam, etsi minus praecipue, tollitur Veritas Sacramenti, dum contrariam intentionem exterius minime manifestat. Ex aliis quippe locis supra laudatis compertum est, τοpω , e ue sumi illic absolute, non comparate Iut significetur tunc tantum veritatem tolli Sacramenti, dum contraria manifestatur intentio . IV.

86쪽

IV. Succedit hoc in genere probationum generale principium a D. Thoma positum

m 4. Sent. dist. 3. Quaest. a. Art. a. Quaestiuneula I. ex quo necessaria consecutione colligitur, eum pro certo tenuisse , internam illam, secretam, ac pure mentalem M, nistrorum intentionem, non esse ad Sacramenti valorem necessariam. Contendit enim eo loci, ea quae sunt de substantia Sacramenti , seu quae necessaria sunt, ut Sacramentum, quantum ad substantiam ratum sit, vaelidumque, Certa omnino esse debere suscipientibus, iisdemque omnino nota imo ea maxime ratione probat, probitatem Ministrorum, ad Sacramenti essicaciam, non esse ne cessariam, quod haec non omnino sit certa,

sed quandoque fidelibus ignorata, Sacramenta suscipientibus. Dicendum, inquit, quod in Sacramentis es aliquid, quod est de bubstantia Sacramenti, si V aliquid, quod es de conmentemtia Sacramenti, δ' de solemnitate. Si ergo su traheretur aliquid, quod est de bubstantia Sacramenti , non erit merum Sacramentum: si amtem subtraheretur aliquid eorum, quae requirunis tur ad Solemnitatem, mel comenientiam Sacramenti, propter hoc non desinit e fe Sacramem tum. Unde cum bonitas Ministri non sit de substantiadacramenti, quia non omnino certa est,

87쪽

sed quandoque ignorata I ea autem, quae sunt de substantia Sacramenti oportet esse eerta: patet quod subtracta bonitate assinistri, adhue es Saacramentum , dummodo alia , quae fiunt de subsantia obsertiantur. Quidni ergo colligamus, ex mente Doctoris Angelici, internam, se- Cretam, ac mente abditam Ministrorum in tentionem, non esse ad ratum, validumque Sacramentum necessariam η Quandoquidem& illa omnino certa non est, sed quando que , imo saepissime ignorata ; nec magis ea suscipientibus constat, quam probitas M,

nistrorum: cum de utraque non nisi mora- Iem ut ut maxime certitudinem possimus habere.

Num hoc generali D. Thomae principium , quae sunt de substantia Sacramenti oportet ese omnino certa, sat sibi eonstet, comm nique Theologorum sententiae congruat , qui moraIem certitudinem sussicere ponunt, hoc loco nec quaerimus , nec expendimus; qui de sola nunc Doctoris Sanctissimi mente, atque sententia, qualis illa sit, disputamus. Illud tamen non omiserim observare, D. Augustinum hoc idem Doctrinae principium posuisse, adversus Donatistas disputantem , Lib. I. contra Litteras Petiliani Cap. 3. Qua de re plenius loco suo.

88쪽

U. Sequitur momentum alterum longe

gravius, quod essicacissimae demonstrationis loco haberi debet. Non minor, imo major in adultis Sacramenta suscipientibus, intentio requiritur reeipiendi, quam in Ministris inten. tio faciendi quod facit Ecclesia. Unde Doctor Angelicus 3. parte, Quaest. 58. Art. 7. ad 2. diserte pronunciat, si in adulto defuisset intemno, si ripiendi Sacramentum, esset rebaptizandus, quasi Baptisma omni ex parte nullum suscepisset. Et Innocentius III. R. P. Cap. Majores, extra de Baptimo, δν ejus esseobbus et Ille qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nee rem, nee characterem suscipit gac memti. Quanquam enim ad Sacramentum, ut simpliciter actio est, passive tantum se habeat homo suscipiens ; ad illud tamen, ut Sacramentum est, etiam active se habet, volens scilicet, sciensque suscipiendo. Idque usque adeo verum est, ut illi ipsi haeretici, quin cessariam in Ministro intentionem negant, eam tamen in adulto suscipiente necessariam

fateantur.

Jam, inquio ego, D. Τhomae explicatissima sententia est, sufficere in adulto suscia

Piente Sacramentum, intentionem externi ritus serio suscipiendi, ut Baptisma, quoad characteris impressionem , validum sit 3 tametsi

intus

89쪽

intus secreta mente repugnet ille , minimeaque consentiat. Ita ille in 4. Sent. dist. 6, Quaest. 1. Art. a. Quaestiuncula 3. Ubi postoquarn praemisisset, coactionem alicui illatam ad suscipiendum Sacramentum, talem ac tantam esse posse, ut principium suscipiendi total ter sit ab extra ; uti dum aliquis reclamans, ataque reluctans immergitur violenter : quo casu Sacramentum ita coacte susceptum, nullum esse concedit ; quia ea susceptio libera non est, contrariaque suscipientis intentio , seu repugnantia, ac reluctatio palam prodi. ture subjungit tamen Sanctissimus Doctor, ad institutum nostrum Si autem eoactio sit tantum inducens, sicut fit minis, mel flagellis sita quod homo eligat potius Baptifimum Fufiip re , quam talia pati, tunc Fusicipit Sacramentum , sed non rem Sacramenti e seu gratiam sanctificantem, propter contrariam intentio nem , ac repugnantiam in corde latentem . Quod aliis verbis dixerat paulo anter Sciem dum quod non requiritur in adultis moluntas abis

soluta su ipiendi quod Ecclesia confert; sed suf

ficis conditionata, sicut est in Gluntariis missis. Satis igitur est, judice Doctore Angelico, si

Sacramentum serio, sorinsecus recipiatur, ut stet ratum, validumque, quoad characteris iis pressionem 3 tametii secretior, & occulta re-

90쪽

1NTENTIONE. 63

eipiendi desit intentio , imo contrarIa non recipiendi voluntas animo delitescat. Quanto itaque magis id satis erit, ut valide conseraturi Minor quippe, aut certe non major in conserente, quam in adulto suscipiente desideratur intentio. UI. Neque vero privata est illa D. Tn mae sententia. Ita Pontifices Summi , ita Concilia serpe numero pronunciarunt . Sic Adrianiis I. R. P. Epist. 8, quae extat Tomo II. Conciliorum Galliae, Saxones supplicio. rum metu ad Baptismum adactos , Sacra mentum vere suscepisse decernit, etsi foris tantum, Pontificis verba sunt non intus consenserant: quia videlicet ritum externum serio forinsecus acceperant, ut interminatum supplicium effugerent, tametsi intus Baptismi susceptioni reluctati essent. Sic etiam Innocentius III. R. P. Capite Majores extra dem timo et Is qui terroribus , atque suppliciis miolenter attralitur,'ne detrimentum capiat, Saptismi suscipit Sacramentum , talis sicut δ' is, quisio, ad Sacramentum accedit, Charaeierem Ν- scipit Christianitatis impressum ; est tauquam

conditionaliter molens , licet absolute non melit,

cogendus est ad obseriantiam fidei Christianae. Sic demum Concilium Toletanum 1 v. Sisebuti Principis factum improbat quidem, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION