Theodori sanctissimi ac doctissimi archiepiscopi Cantuariensis Poenitentiale, omnibus quae reperiri potuerunt ejusdem capitulis adauctum, per canones selectos ex antiquissima canonum collectione ms. ... expositum, praeclaris ecclesiasticae disciplina

발행: 1677년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

s. Aug. ad

seleucia

331 EXCERP. DE PECCATORUM iCONFESs.

peccaIxm non habemuου, ipsi nos sedarimus. Nullus est enim , qui aut cogitatione, aut ignorantia, aut negligentia, aut vanit te, aut obreptione, aut necessitate, aut oblivione , aut alia qua infirmitate oon peccet. Sed haec cotidiana & levia faciali satisfactione purgantur. Sussicit enim eleemosynis ea cum cordis contritione, & generali confessione, & dominica ora tione purgare. Unde Augustinus de oratisne dominica: de let omnino haec oratio minima, & cotidiana peccata, dcilla, a quibus vita fidelium scelerate gesta sed poenitendo mutata di cedit. Si quemadmodum veraciter dicitur, Dimitte nobis debita nostra , quoniam non desunt quae dimittantur: ita verac iter dicatur , siret se nos dimittimns debitoribus nostris , id est fiat quod dicitur. Generalis autem est consessio illa , ubi singula peccata , quae quis fecit, non exprimuntur: sed enumerando principalium Vrtiorum , vel perversorum operum genera. In his se peccasse, si verum est, confitetur, vel salieni coram sacerdote vel alio. Si sacerdotem habere non poterhi, dicat Deo, ut docet beatus Augustinus in res ponsione contra Pelagianos : Deus qui nosti occulta cordium, opera mea & delicta a te non sunt abscondita , quibus veniam largiaris. Hujusmodi quotidiana poenitentia pro levibus sumacit, maxime quando memoriter non tenentur : dc quando mortalia non fuerint intermixta di & quando ipsa Icvia non fuerint nimia assiduitate multiplicata. Tunc enim propter contemptum idem faciunt levia, quod gravia qualitate. Unde . scriptum est , Qui miηima contemnit, paulatim demit. Etito rum : vitasti grundiu , cave ne obruaris arma. Unde Augustinus ad Seleucia mi illa quae humanae fragilitati quamvis parva, tamen crebra subrepunt, quae si collecta contra nos fuerin ita nos gravabunt & oppriment, sicut unum aliquod grande peccarum. Quid cnim interest ad naufragium, an uno graridi fluctu navis operiatur & obruatur: aut s aulatim subreperis aqua in sentinam per negligentiam derelicta atque contempta navem impleat oc submergat λ

Diuili od by Corale

462쪽

33 ET POENITENTIA.

CAP. x x x. De pravibuae Peccatis , sed occultis. SI vero occultum fuerit peccatum, quantumcunque sueris grave dc enorme, quantumcunque abominabile , sussicit illud secreta confessione, dc secreta satisfactione purgaret nusi forte sit tale, quod emendari sine aliqua publicatione non possit , ut si per aliquam falsiam accusationem , vel falsam testificationem innocens aliquis sit puniendus, si poenitentes fuerint testes vel accusatores, expedit illis aliquo modo publicari, potius quam innocentem per illos injuste damnari. Verumtamen nec tunc per sacerdotem. sed per ipsos poenia tentes est publicandum. In secreta enim confessione consilium debet dare sacerdos, sed nec publicare, nec ad publicandum compellere poenitentem. Si vero consilio peccator uis non obedierit, sacerdos secretum teneat, & peccatorem in secreto frequenter admoneat.

CAP. in xx VII. DE vERA E Τ FALSA POENITENTIA. Ex Concilio Movinti si Modus rempusque poenitentiae peccata sua confitentibus,

aut per antiquorum canonum institutioncm , aut per iuri sanctarum Scripturarum auctoritatem , aut per Ecclesiasticam consuetudinem probatam a sacerdotibus debet imponi. Nam qui pro peccatis gravibus leves quosdam & inusitatos impo nunt poenitentiae modos, conluunt pulvillos siccundum Pr pheticum sermonem sub omni cubito manus, & faciunt cor vicalia sub capite universiae aetatis ad capicndas animas. Sed discretio servanda est inter poenitentes, qui publice & abscon-

se Nam qui publice peccat, oporici ut publica nauta at a 'ctetur poenitentia. & secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur & reconcilietur. Nemo sic intelli

gat praedictas auctoritates, ut semper rigorem & distin ctionem l canonibus institutam absque omni misericordia poenitentia

Tt iij

463쪽

imponi debeat, sed quod canonum rigor non pro libito sacerdotum , sed per canonum dispensationem sit temperandus : ita ut in poenitentiis dandis temper memor sit sacerdos& districtae satisfactionis, ad quam peccatores tenentur exculpa, & indulgentiae, per quam Canones vere poenitentibus subveniunt ex misericordia. Et si in altero necesse sit ex cedere, minus malum credimus misericordie lenitatem absque dissolutione servare , quam rigorem justitiae semper ic ubique I R tenere Unde Ioannes Chrylbstomus de misericordia poem-

les sunt sacerdotes etiam nunc , qui omnem justitiam populo mandant. ε ipsi nec modicum servant, ut non faciendo sint, sed dicendo appareant justi. Tales sunt, qui grave onus venientibus ad poenitcntiam imponunt, quia dicunt, & non δε-ciunt. Sicut enim si falcem super humeros adolescentis, quem non potest bajulare , polueris, neces le habet ut aut falcem rejiciat, aut sub pondere constringatur : Sic & homo, cui grave onus poenitentiae imponis , aut poenitentiam rejiciet, aut suscipiens, dum ferre non potest, i candalizatus amplius

peccat. Deinde et fi erramus modicam imponentes poeniten tiam, nonne melius erit propter misericordiam rationem da-r , quam propter crudelitatem Ubi enim paterfamilias est Iargus, dispensator non debet esse tenax. Si Deus est benignus , ut quid sacerdos ejus vult usterus apparere , CAP. CCCA CIII. DE PECCATO IN SPIRITUM SANCTUM.uuod, quia poemt tiam exclussit, Indulgentiam non admittit.

OUorumdam est opinio , quod peccare in Patrem , est

peccare per infirmitatem, quia patri potentiam freque ter cicriptura attribuit e peccare in Filium , est peccare per Ignorantiam, quia sapientia Patris Filius est: peccare in Spi-xitum sanctum, est peccare ex sola malitia, ut cum post agni tionem Dei per gratiam Dei impugnat aliquis fraternitatem,& adversus ipsam gratiam , qua reconciliatus est Deo, invidiae facibus agitatur. Hoc autem peccatum irremissibile dicia Diuitigod by Corale

464쪽

tiir inon quod aliquando non remittatur, sed quia plenissime&exactissime hic vel in futuro punietur ita ut si quis cum hoc peccato decesserit, aeternaliter damnetur. Si veris potis fit uerit, quod quandoque contingit, nihil de poena ipsi peecato debita remittatur , quin hic vel in igne purgatorio persolvatur, quoniam hoc peccatum nullam habet excusationem. Ea vero quae per infirmi ratem vel ignorantiam fiunt,aliquam habent excusationem; ideoque de poena quae pro ipsis peccatis deberetur, si infirmitatis vel ignorantiae excusationem non haberent, poenitentibus plurimum remittetur, ut mitius puniantur, quam si excusationem peccati non haberent i Mnaec poenae mitigatio vocatur remissio. Secundum istos peccatum illud dicitur irremissi bile, non quia non aliquando remittatur, sed quia vix aut raro ac difficulter dimittitur ; Mcum dimittitur, nihil de poena poenitentibus pro peccato de-hita mitigatur. Non est autem illa distinctio verborum si e accipienda, quod trium personarum divisae sunt ostensae , sed sc genera peccatorum distincta sunt. Quorumdam vero probabilior, de magis auctoritatibus consentanea videtur esse senatentia , qui peccatum irremissibile , vcl blasphemiam in Spiritum sanctum dicunt esse peccatum impcenitentiae. NeCeth idem im poenitens , quod poeniteiri. Impoenitentia enim proprie illorum est, qui in obstinatione malitiae usque ad vi tar terminum perdurant. Hujusmodi ergo impaenitentia vel obstinatio , seu obduratio mentis in malo nec hic nec in m

turo remitretur, quae ideo vcniam non admittit, quoniam, poenitcntiam excluvit.

CAP. CCCI CIV. DE CAUSIS EJUSDEM PECCATI IN hanc autem sententiam& foveam , in quam si quis inci

derit, non adjiciet ut resurgat , ex diversis descenditur causis , quandoque ex desperatione . quandoque cx praesumptione veniat & peccati delectatione, quandoque ex infidelitate contemptu , quandoque ex profunda malitia invidenriar. D'en

peratio est, qua quis diffidit de bonitate Dei aestimans sitam malitiam divinae bonitati, magnitudinem c xcedere , sold

465쪽

Cain qai dixit: Major est ιniquitas mea , quam ut veniam me rear & ex hac desperatione corruit in in poenitentiam. Similiter-Iudas, qui quamvis iniquitatem suam confiteretur, dicens: Peccaυι trudens sanguinem justum , dc prorium proditionis rejiceret pro sui sceleris immanitate dei perans; & ex hoc un- .... ' pinnitens laqueo se suspendit. De talibus dicit beatus Augu

ω, obrii. lxinus in libro de verbis Domini: in desperatione Deum non ιταρώ. bonum aestimant, tollentes in hoc tui bulentissimo iniqui. tatum mari portum divinat indulgentiae , quo se recipiant ratque ipsa dei peratione addunt peccata peccatis dicentes mi .sericordiam nullam esse: & super hos peccatores necessaria damnatio debetur. Item Apostolus : Nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit: Tu autem fecundam duritiam tuam , o cor impaenitens thesaurietas tibi ιrum. Sunt econtrario qui justitiam Dei non cogitantes , sed de sola misericordia praesumenates In tanta peccandi 8c non poenitendi securitate consistunt,

ut &commissa deflere, dc commitenda cavere contemnant.

Unde Salomon, Fili ne adjicias peccatum super peccatum, tadicas, Miseratio Dei magna est , multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Item Augustinus de verbis Domini a. Quidam sunt qui patientia Dei a butentes ,& de misericordia Dei nimium pret sumentes, quibus placet malitia propter se, si cui piis bonitas isti nimia pertinacia & prcsiumptione peccant,

Rutumantes Deum non esse justum. Haec autem lcausa ima

poenitentiae maxime solet tepidis evenire , quos nec peccato. rum immanitas frigidos, nec charitatis perfectio facit esse fer ventos. Unde in A pocalypsi, Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidas. Vtinam frigidus esses,aut calidas. Sed quia repi

dus es es non frigidus aut calidus, ιnopiam te evomere ex ore meo.

Sunt quidam qui ex infidelitate & contemptu in impoeniten. tiam cadunt, quorum alii non credunt Deum csse, alii cretadunt Deum esse, sed non ita humana curare , ut aut justis praemia, aut impiis aeterna supplic13 reddat. Alii vero cre 'dunt esse, & humana curare, sed Dei Ecclesiam & Ecclesia stica sacramenta virtutem illam arcanam & ineffabilem quam habent, habere non credunt: & hi ex hac infidelitate pecca xorum remissionem in Ecclesia Dei fieri posse omnino non credunt, ideoque in impoenitentiam cadunt. Qui Deum esse

466쪽

ΕT POENITENTIA. 337

non credit, non solum vel idiota, vel stolidus, aut hebes dicitur, sed insipiens, id est omni sapientia carens , qui omni rationi, omni icripturae omni etiam creaturae clamanti Deum esse non credit, de quo propheta r Dixit insipiens in corde suo, Non es Deus. Quivero justis nec aeterna praemia . nec impiis aeterna supplicia credit esse reddenda, misierabilius errat desola Dei misericordia prave vel de justitia sentiens. Hic enim nec misericordem nec justum Deum eine credit. Quem errorem tangit propheta, dicens: Contaverunt, o locuti siunt nequitiam , oiquitatem in excelso locuti siunt. Et post pauca: Et dixerunt quomodo sicit Deus se. Item Sophonias propheta: Et erit in tempore illo, sic tabor Drusilem in lucernis, ct visitabo Asper viros defixos in farcibus sitiis qui dicunt in cordibus sitiis: non faciet Dominus bene, se non faciet Dominus male. Gentiles vero , & Iudaei, & quidam falsi Christiani remissionem peccatorum perEcclesiastica sacramen. ra fieri non credentes,& ob hoc contemnentes in im poenitentiam cadunt , de quabus Augustinus: qui vero in Ecclesia re- En d admitti peccata non credens contemnit divini muneris largitatem, & in hac obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est illo irremissibili peccato in Spiritum sanctum , in quo Christus peccata dimittit. Ex profunda malitia invidentiae corruunt in hoc peccatum , qui contra conscientiam opera Dei dixerint esse Beelzebub. De talibus ait Augustinus In tib d, sis: libro de sermone Domini in monte : peccatum est ad mortem, mu' -bis. cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnataliquis fraternitatem . & adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidiae facibus agitatur; quod fortasse est peccare in Spiritum sanctum. Item Augustinus: Ego autem dico hoc peccatum esse, fidem quae per dilectionem operaturusque ad mortem deserere. Haec etiam est blasphemia in Spiritum sanctum , quam neque in hoc seculo, neque in futuro remittendam in Evangelio Dominus asseruit. CAP. CCCXLV.

De eadem π.

c Um autem modus vel causa corruendi in impoenitentiam pol est prima esse scilicet des ieratio, ut qui sic peccat,

467쪽

3,t EXCERPT DE PECCATORUM CONFEss.

desperet, & sic impoenitens fiat. De hac novissima causa, sicut de blasphemia dubitari potes h. utrum sit ipsa peccatum quod irremisti bile dicitur, & blasphemia in Spiritum sanctum s an ipsa sicut diximus,quaedam sit illius causa peccati. Quod enim hoc ipsum sit peccare in Spiri um sanctum & irremissibiliter,

plane videtur Augustinus velle dicens : Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, sed stimula tus invidia calumniatur,& dicit esse Beelzebub isti non dimitiaretur , non quod negetur ei remissio si poeniteat, sed quia blas. phemus exigentibus suis meritis malis sicut numquam ad remissionem , ita nec ad poenitentiam perventus sit, sicut Ioamnes Evangelista de quibusdam blasphemiae sua: merito ex coci.

catis ait: Propterea non poterant crearee. quia raram dixit Ese Hr caeciavit oculos eorum es indu υit eorum cor, ut non videant inculis, o non intelligant conde , scomeriantur se canem eos. Nos

tamen invictissimam δc efficacissimam causam irremissibilis peccati hinc credimus esse , Ipsum verre peccatum obstinatiis cordis, impoenitentiam. Quod etiam ex jam, positis verbis

Augustini perpendi potest, ubi dicit: non quod ei negetur remissio si poeniteat, sed quia hic blasphemus meritis suis ex

gentibus, sicut nunquam ad remissionem , ita nec ad poenitentiam perventurus sit. Ecce quod illa causa meretur imp nitentiam: Unde in libro retractationum memorans se dixisse P asserit , ita dicens: Quod quidem non confirmavi , quoniam me putare hoc dixi; sed tamen addendum fuit, si in hac sen tentiatam feelerata mentis perverstate finierit Ianc vitam: quoniam de quoeumque pessimo in hac vi Fa constituto non est ubique desperandum, nec pro illo impudenter oratur, de quo non desiperaturi .His verbis insinuatur peccatum praemisi a definitione descri prum tunc solum debere dici ad mortem vel in Diritum sanctum, cum habet comitem impoenitentiam. Obsi1n tissimi enim & desperatissimi, quandoque convertuntur , ut Augustinus ait super illum locum psalmi . Gηυertam in pinfundam maris, id est eos qui erant desperatis smii Et alibi mittiter taliam L cut frusta panis, id est obstinatos facit aliorum doctores. Talium conversio ibi ostenditur evidenter , ubi dicitur: iam, eduxitvinctos in fortitudine G. Imis. poenitentia vero tale peccatum Ost, ut & sui ec. allatum im-Disiligod by Corale

468쪽

pediat remissionem. .Unde Augustinus, omne prorsus peccarum de blasphemia remittitur hominibus , ubi peccatum non fuerit cordis imp cenitentis contra Spiritum sanctum, per quem in Ecclesia peccata solvuntur , cunctaque alia dimittuntur. Quomodo autem hoc remittetur, quod etiam remissioncm impedit aliorum : Omnia ergo dimittuntur cis , in quibus non est quod nunquam dimittctur . nec alia dimittuntur, quia o nium remissio vinculo istius impeditur. Item tanta est labes istius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia agnoscere N. annunciare cogadiar ut Iudas, ciun dixit: Peccavi , facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitare veniam petcret. Quod propter magnitudinem peccati jam ex damnatione peccati rate, habere credendum est. Irem Hieronymus super erimm Λιν atthaeum: nihil profuit Iudae egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater peccat in fratrem, o, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei divinitus dimit ti. Si autem permanent opera, frustra voce assui tur poenitentia , hoc est quod de eo dicitur 9 oratio ejud fiat in peccatum , ut non solum emendare Nequiverit proditionis nefas.

sed proprii homicidii scelus addiderit. Non est hic intelli genda peccati emendatio, damni vel injuriae restitutio , sed ipsius peccati exprobratio & abominatio cum satisfactionis desiderio. Item Augustinus t hoc solum peccatum veniam mereri non potest. Hieronymus de eodem: qui taliter pec- .rat, digne poenitere non potest. Et ideo recte Ioannes ducit, ut non pro eo oret quis, quia qui sic peccat orationibus Ecclesiae hic vel infituro juvari non potest habens cor induratum tanquam lapis, sicut de Diabolo legitur. Quod verbaliquis impoenitens sit , quamdiu vivit . judicari non debet.

quia sciri non potest. 3Inde Augustinus : ista Impinniten- iastima. Mxia , vel cor ina poenitens, qtiamdiu quisque in hac carne vivit, 'non potest judicari. De millo enim de erandum est quamdiu patientia Dei eum ad poenitentiam adducit. Unde illud

Ioannis : Non pro .eo dico ut quis oret, sic accipiendum videtur , ut pro aliquo peccante id mortem , vel in Spiritum san- .etiim , postquam finierit hanc vitam , non oremus. Dum au-: rem vivir, i conitentem judicare non possumus, nisi sorto Diuiliam by Corale

469쪽

3 u EXCERpT. DE PECCATORUM CONFESs

per Spiritum sanctum alicui revelatum fuerit. Sicut enim de perseverantia bonorum in bono, quamdiu vivunt, judicari non debet, sic nec de malorum impoenitentia. Unde bea- . tus Gregorius in moralibus: peccatum usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae pressentis per correptionem non emendatur. De quo videlicet peccato per Ioannem dicitur: Est peccatum ad monem , non pro eo dico, ut roget quis. Peccatum

namque ad mortem est , quia scilicet peccatum quod hic nota Corrigitur, ejus venia frustra postulatur, de quo adhuc subditur : Ob υscatur ejus msericordia. Omnipotentis Dei misericordia oblivisci ejus dicitur , qui omnipotentis Dei justitiae fuerit oblitus. Quisquis nec justum timet, postea invenire non valet misericordem. Quomodo haec proveniat obduratio, ostendit beatus Augustinus in sermone de obduratione Pharao nis dicens : primo hoc fideliter & firmiter credat dilectio vestra , quia nunquam Deus deserit hominem , nisi prius ab homine deseratur. Sed dum homines negligentes decpiciunt imprimis sua peccata , quia pravi sunt , crescentibus minutis peccatis addunt crimina , & cumulum faciunt, a demergunt, cum id faetum fuerit, impletur hoc quod scrip

tum est, peccator cum venerit in profundum maiornm , contemnit.

Guomodo a minimis ad hoc maximam pemeniatur.

E Cςς quomodo ex minimis peccatis pervenitur ad maxi

mum. Tunc vero ex eomtemptu Dei & delectatione

peccati incipit superbus & miser non solum diu desiderare,.scd semper, si fieri posset, vivere , ut posset semper peccare. Finem tamen tam vivendi, quam peccandi sustinebit invitus. Deus ergo non ad peccandi respicit terminum , ad quem peccator venit invitus, sed ad voluntatem, quae quant sim in ipso fuit, perpetuo peccare voluit. Unde beatus Gregorius: Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt, quia in peccato semper Vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare , dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita nunquam voluerunt carere

470쪽

EXCERPTUM II.

Ex ΡOEN ITENTI ALI PETRI PICTAVIENS Is

CANONICI SANCTI VICTORIS,

Aut in Ms. eodice V. CI. D. Petavit vocatur PETRVs DE S. VicTORE.. Hae enim habetur in fine. Explicit Poenitentiale Magistri PETRi os S. ViCTORE emendatum a Magistro Jacobo ejusdein S. Vict ris Canonico.QVOD D VO SUNT PECCATORUM GENERA vneralissima. DUO sunt genera peccatorum. Quaedam dicuntur spia

ritualia : quaedam carnalia. Haec secundum Gregorium plus habent infamiae, quia patent , minus culpae, quia causam habent impulsivam a carne. Spiritualia vero e contrario. H aec & illa solent sub sentenario comprehendi. Sed quia

non vmnes habent ad manum nec In memoria prout saepe, lib. Hii.eap.

ea quae tamen sunt in usu crebriori ideo latius prosequimur iri hunc modum. Spiritualia, in quibus communius peccatur frequentius, reor esse hujusmodi , superbiam , invidiam, aetadiam scilicet taedium boni, cupiditatem, avaritiam , vanam gloriam , negligentiam , iram , tristi: iam , quae dicitur ab aliquibus taedium mentis cum moerore , adulationem, deiar raetiovem , maledictionem, malam cogitationem, pravam delectationem, pravusque consensus, &ex iis atra fere in fianita provenire , ut impatientiam , ambitionem , simoniani3 c. Haec omnia praescripta spiritualia dicuntur praeter peccata locutionis. Spiritualia dicuntur peccata seu spiri tuales nequitiae , quasi peccatis carnalibus opposta , quia non exerccntur per sensus corporis, nec per membra. Itemipeccatur per omnes sensius corporis, dc haec pertinent ad pec cara carnalia , sic peccata locutionis. Item confitenda

sunt commi ssa, si ve peccata quae sunt, qirando facimus quae non debemus, & delicta sive omissa. Committimus quippe Vii iij Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION