장음표시 사용
491쪽
EX TRACTATU DE POENITENTIA qucm continet summa Petri Cantoris Parisiensis. TE VETA CLAVDIVS HEMERAEVS DOCTOR
Pansiensis in libriti de Academia Parisiensi ex antiquo Chronico Ms. adan. M. C. L m. hoc refert Magna summa de Conciliis &. Rebus Ecclesiasticis. DE RELA AEATIONI AUS: LPaenitentiarum.
pro se valeat auctoritas personae , sicut videtur in poenitentiis, quae relaxantur pro parte a Praelatis maxime: in dedicationibus Ecclesiarum. Videtur , quod non possit hoc fieri. Poenitentiae enim debent injungi ita cum proportione , ut sussiciant ad delenda' peccata. Item si summus pontifex alicui diceret in privata poenitentiar alii tibi injuri gerent tres annos, Ego auctoritate mea tibi non injungo iussi
492쪽
duos: prom&to tamen tibi aeque profuturos. Nunquid hoc ci 1iceret
Ita solet quamplurimas quastiones proponere, nihil de iis definiendo. De ista vide Teri l. I. de pudicitia c. 11. August. tract. lxxxiv. in evangelium Ioannis. Salvian. l. ri t. de providentia. Epistolam xcitia Leon. I. ad Leonem Augustum. Bessit. s. in cap. xv. I an. p. TIM
EN ERATIO QUORUMDAM VENIALIUM ab Amsino facta. E Numerat post: criminalia alia quaedam, quae inter pecca
ta dicuntur numeranda. Et de illis per ordinem breviter videamus. I. quoties in cibo vel in potu plus accipit quam necesse est , Nonne per hoc intelligitur crapula Sc ebrietas intellige istud sine nimio excessu. Sequitur quoties plus loquitur quam expedit 3 nonne taciturnitas in multis casibus est mortale peccatum 2 Unde propheta: Vae mihi , quia sacui. Et alibi , nisi nuntiaveris iniquo iniquitatemfluam. sec. intellige de taciturnitate quae est ex obreptione. Sequitur: quoties petentem importune exasperat;& hoc intellige ex obreptione,cturi
ignorat qualis sit ille qui petit. Si enim scit eum esse fallacem,
vieritorium est exasperare. ad corrigendum. Si Verum pauperem novit, graviter peccat exasperando cum deliberatione,icandalum ei facit. Sequitur, quoties cum sit sanus corpore aliis jejunantibus prandere voluerit. Si hoc dicat de solenni bus jejuniis, non videmus excusationem manducantis contra
debitum jejunii a mortali peccato ; forte loquitur de illo, cui obrepit ignorantia jejunii. Decretiaee hoc intelligunt de jejuniis non indictis. vel praeventione horae in jejuniis dictis.
Sequitur quoties excepto filiorum desiderio uxorem sitam co gnoverit. Nunquid, quando ut debitum reddat accedit ad uxorem, venialiter peccat 3 ita, ut dicunt quidam , sed venia- Iissime. Alii dicunt quod etiam ubi causia filiorum accedit peccatum veniale est adeo modicum , ut peccatum non repute-rur. Sequitur: quoties in carcere positos tardius requisierit, κ infirmos tardius visitaverit. Nonne hoc contra praeceptum
Domini est , & in judicio exprobrabitur 3 hoc intellige &. id quod spquitur de reconciliatione discordium, de levi negligen-
493쪽
3 EXCERPT DE PECCATORUM CONFEsse '
tia. Sequitur : si uxorem , filium, aut servum, aut proximum plus exasperavit quam oportet I &hoc intellige sicut supra drexasperatione pauperis. Sequituri si cuiquam majori personae adulaverit. Hoc intellige blandioribus verbis loqui dc remis soribus. Sequituri si pauperibus esurientibus , nimium deliciosa vel sumptuosa convivia praeparaverit. Sed nonne debes ita deliciola dis ut 6cribi praeparare,maxime si non habes nisi de pa- Noti. trimonio Iesu Christi Dona illa pauperum sunt,tu dispensiatores. Numquid lautius debet vivere dispensator, quam Dominus Sequitur: si in Ecclesia se fabulis otiosis. de quibus in die judicii ratio reddenda est, occupaverit. Alibi habetur,quia in oratorio nihil fieri debet nisi id propter quod institutum est. Et hoc igitur intellige, si ex obreptione dicantur , alioquin, videtur mortale. Sequitur: si dum incaute juramus,dc per aliquam necessitatem implere non poterimus, peduremus. Hi etiam intellige juramentum ex obreptione. Sed numquid siet incurrimus perjurium ὶ Resip. Perjurium hic dicitur non crimen sed quia non fit quod juratum est. Sequitur: & cum omni facilitate vel temeritate maledicimus. Hoc planum est scilicet veniale peccatum esse tale maledictum. Sed quid est, quod sequitur statim : Scriptum est enim : Maleatici revetum Dei nonpossidua et Resp. P robationem esse quod inducitur ad probandum praedictum esse veniale, quia si ex odio fiat δc deliberatione , mortale est. Quod patet per hoc Maledici regnum Dei non possidebunt. Inter cetera notandum, quod superscies ista exemplorum , quae ponte Augustinus, similiter ue habe ead mortalia peccata & ad venialia. Ut enim de uno loquamur, interdum est mortale loqui plusquam oportet, & tacere pluta
quana expedit :& quandoque veniale. Inde ergo confundit nos in exemplis, quia non determinat modum vel finem in quo sit mortale,in quo veniale. Sed forte hoc noluit Augustinus intelligere , quod quantumcumque attenuemur ista, minus siuit peccata sive venialia. Ad hoc videndum quod Augustinus dicit: quoties me cantus magis delectat,quam res quae caΠ-ratur , graviter me peccasse fateor i per quod intellige mortaliter se peccare. Non potest hoc intelligi de primo motu d lectationis, sed de delectatione quae est in proposito. Sed num quid de omni re quae agitur, hoc est intelligendum an tune Diqitigod by Coos
494쪽
demum quando aliquid quod ad fidem periinet , vel ad sal tem, dirigitur in modulationem cantus 1 & ea de causa inunia datur animus audientis , quia si1b modulatione aliqua comprehenditur Si ad haec reseramus, planum est quod dicitur.
EX SUMMA MAGISTRI PRAEPOSITI v I
In tractatu de Poenitentia. DA N EC ES S IT AT E ET VIRTUTE
DE contritione prius dicendum est , de qua quaeritur ,
utrum contritio praec dat natura re TCnem , vel reconciliationem 3cc. Augustinus dicit: Magra pictas Dei, quae ad solam contritionem peccata dimittit 1 Ergo cordis contii ia tio praecedit remissionem. Item propheta : In cubilibus vestris compungimini. Praecipitur nobis, ut compungamur ad deletionem peccatorum. Ergo compunctio delet peccata. Ergo cona- punctio praecedit potius quam sequatur. Item Augustinus : Si homo agnoscit, Deus ignoscit. Et si homo agnoscit, Deus ignoscit, ibi datur intelligi, quod agnoscere hominis praecedit ignoscere Dei natura. Alioquin, potius debuisset dicere iSi Deus ignoscit homo agnoscit. Si homo agnoscit conterendo, Deus ignoscit dimittendo. Ergo contritio remissionem praecedit. Solatio. Sunt aliqui , qui dicunt qubd remissio praecedit contritionem, dicentes, quod contritio non est em ciens causa remissionis, sed probatio. Ex hoc enim quod comteritur homo , probatur , quod dimissum est ei peccatum. Et dicunt, quod cum dicitur : Dimis ι sunt ei petauta multa, quominu dilexit multum, hoc dicitur non quia est ibi curativa sed probativa. Magistri nostri dicunt quatuor esse consideranda,
495쪽
quae simul sunt tempores sed unum praecedit aliud natura.
scilicet fides, usus fideli cordis contritio , peccati remissio. Item quaeritur, utrum contritio quantulacumque, quae sussicit ad deletionem venialis, posset ne sussicere ad deletionem mortalis. Quod sic probatur : nulla contritio sum cit ad de letionem venialis peccati, quae non fit ex charitate: & quaeli. het contritio habita cum charitate sussicit ad deletionem mortalis. Ergo quaecumque contritio sussicit ad deletionem vetanialis. Solstιo. Ad hoc dicimus, quod quaelibet contritio habita cum charitate Pssicit ad deletionem mortalis , & venialis. Sed hoc non quaeritur, utrum contritio habita cum charitate sussicit ad deletionem illius. Sed quaeritur utrum modica contritio, quae posset haberi cum charitate ad dele rionem venialis , possit haberi cum charitate ad deletionem
DE CLAVIBVS. NU ac videndum pst, quid seat claves sacerdotis. QB.
dam dicunt, quod scientia discernendi inter lepram 5clepram, &potestas ligandi dc solvendi duae sunt claves ; de quibus in quodam sermone habetur , quod scientia disce nendi potior Paulus quini Petrus : & potestate ligandi atque . solvendi potior est Petrus quam Paulus. Quod propterea dicunt, quia majorem habent potestatem curandi exterius, Scalia miracula faciendi, quibus visis homines interius ad fidem& poenitentiam movebantur. Et secundum hoc videtur .
quod aliqui sacerdotes sunt , qui claves non habent, quia nesciunt discernere intre lepram & lepram i & aliqui qui non sunt facerdotes habent, ut pote boni Clerici. Magister in sententiis dicit, qubd non omnes sacerdotes habent unam clavem. Sed potest dici, quod quilibet habet, nisi sit omnino amens. Nullus enim est, quin sciat in alio discernere inter peccatum & peccatum. Licet enim nesciat discernere in omni, Sc nullus est qui sciat in omni . Sed quia minus scit, debet a sciente discere. Respondetur, quod illa scientia non est in eo clavis, sed cum ordinatur. fiet. Alii sunt, qui dicunt, qu bd tantum est una clavis scilicet ligandi & solven
di, sed propter duos usus duae dicuntur. Sed hoc de auctoru
496쪽
tate non habent. Unde eadem facilitate contemnitur , qua probatur. Alii dicunt, quod duae sunt claves, ossicium di cernendi est una, ossicium ligandi est alia, secundum quod di omnes sacerdotes N. soli duas habent claves. Et hoc satis probabile est.
EX SUMMA MAGISTRI ROBERTI DE CHORCON,
ILLUsTRI SIMI CARDINALII, ET LEGATI APOSTOLI cI.
In tractua δε Paenitentia. I. Ex CAP. uuid sit parmientia. IN primis igitur videndam ,. quid sit panitentia , quida
poenitere: dc quae exigantur ad hoc quod aliquis vere poeniteat. Poetitentia, ut ait Augustinus, cst gratia, qua praeterita commissa proposito mcndationis plangimus 3c odimus , & iterum ea committere nolumus. Haec est vera poenitentiae descri prio. Aliam ponit Hieronymus, dicens: poenitentia est secunda tabula post' naufiagium , quia baptismus est prima. Per secundam autem, . scilicet per poenitentiani evadimus & ad portum venimus. Poenitere est, ut ait Ambrofios, commis Ia plangere plangenda non committere Idcm dicit Gregorius, sed aliis verbis r poenitere est antea elastere, & flenda non committcre. Sed objicitur : Esau fi vit & poenituit, δc tamen a Domino reprobatus . . Solutio.. Esau flevit . ex invidia. & damno temporalium , & non in charitate. Sed Petrus ficuit amare&. in charitatae, M respe
T CAP. I T. Quaenam exigantur ad Uenim poenitentia AD hoc aurem quod aliquis verὰ poenitear, t exiguia,tur ut praeterita defleat, praesentia declinet , dc conis
497쪽
remnat, a futuris caveat cum firmo proposito non recidivana
dilec hoc cum gaudio & dolore, ut secundum Augustinum in dolore gaudeat, & in gaudio doleat, & se non semper do- hiisse gaudeat. Doleat , inquam, & conteratur de comis missis. Gaudeat , quia vocavit cum Dominus ad poenitentiam. Ex CAP. III Opera paenitentiae me cbaritate reviviscera non possunt.
OUod si aliquod opus semel fuerit mortuum, nunquam
reviviscere potest. Unde si aliquis peregerit multa opera poenitentiae sine charitate, illa nullo modo possunt re viscere per aliquam gratiam subsequentem : nec illa valuerunt ad vitam aeternam, licet ad majorem hMilitatem , dc ad honum temporale, & ad p cenae mitigationem. EX CAP. I. De Confessore Principum.
DE Cappellano Principis dicimus, quod trificem verita
tem debet attendere, sed veritatem vitae, doctrinae , Mjustitiae , ut dicit Hieronymus i quod melius est , ut oriatur scandalum, quam illa triplex veritas relinquatur. EX CAP. xxx . De Confesssoribus qui excusant quamlibet fimoniam auctoritatis Papae privilegio adornatum.
SUnt autem quidam superciliosi, qui ex secularibus literis
has confinxerunt solutiones ad praedicta, & favorem magnatum. Dicunt enim, Dominus Papa nul lam potest committere simoniam, quia ipse habet plenitudinem potestatis id ita potest licite omnia ad nutum suum disponere, immutare, S: omnia sibi capere. Eodem modo, ut dicunt, princiis pes terrarum omnia bona subditorum ad libitum suum licite
possunt disponere , & sibi assumere sine nota alicujus rapinae, quia omnia bona subditorum sua sunt , & cum sua sibi vendi cant, non rapiunt aliena. Et hoc probant per servos. quos Domia
498쪽
Dominus emit cum bonis suis , vel quibus committit sua. quando aliquam terram , quam sibi per victoriam subjuga
vit, essicit coloniam. Cum ergo isti his adulatoriis adinventionibus magnates inflammant ad rapiendum , nonne addunt oleum camino, & calcar equo Constans est, quis d si apponis ignem ad comburendam civitatem, incendiarius es : si equum alterius adeo stimules, quod eum interficias, nonne
teneris ad restitutionem Sed anima hujus principis longe pretiosior est , quam talis civitas vel equus. Anima enim cstiedes 8c triclinium 4c civitas totius Trinitatis. Si ergo talis incendiator accedat ad te in foro poenitentiali, qui longe est Iretiosior quam publicus incendiarius, norme injunges ei ut
omnia restituat pro posse suo in lalidum 3 Quod sic probatur tu injunges publico incendiario, ut resarciat in Elidum dam num quod accidit per ejus incendium. Sed longe majus damnum accidit per incendium hujus pravae doctrinae. Ergo multo fortius debet injungere ista, qui per incendium infectae
doctrinae istum magnarem & totam ejus terram destruxit;
quia si aliquis plurim sim punitur pro minori crimine, longEplus puniendus est pro majori ille, qui scindit unitatem Ecclesiasticam Quod incendiator talis facit, teste Salomone in proverbiis dicente e Sex fluat, quae odit Dominus, or septiamum detestatar anima ejus. Scilicet peccatum ejus, qui inter fratres seminat discordiam. Quod facit, qui hunc magnatem incendit ad subditos infestandos &c. De Domino Papa dicimus, quod si aliquid faciat contra fidem & mores. non est audiendus in hoc i quicquid ipsi asserant. Unde si per ipsum intrudatur aliquis in Ecclesiam aliquam, vel quaedam contra institutionem antiquam , & Ecclesiae libertatem approbata sunt, simoniam committit 3 quia sic approbatam Ecclesiae libertatem, & sanctorum Patrum violat instituta, Allia quae immutare non potest, nisi cognita causa justa dc senerali
499쪽
E x CAP. x x VIII. Quomodo Confessor se gerere debet erga fimoniacos, ct eos qui
pauperum patrimonium dissipant.
S Equitur de illo casu , quo tota hodie Ecclesia percellitur.
Contingit enim frequenter, quod ad forum poenitentiale accedit aliquis, cujus radice corrupta, rami putridi, fructus infectus , in quo est daemonium, quod nec jejunio nec ora. tione cxpellitur : quia clim promotus sit ad plantationem, interventu tamen Caesaris, aut sceleris, aut sanguinis nunquam expendit bona pauperum in pias causas. &c. Si ergo talis volcns per omnia satisfacere, & digne poenitere, accedat ad re . quid dices et Injunges et jejunia, & orationes. dc eleemosynas Probatur quod per iita non expellitur daemonium illud mutum . quia venenum ejus pertingit usque ad radicem, ramos , Ec fructus. Arbor tota corrupta est , Minfecta in eo, quia qui praelationem ei contulit. maledictionem Dei incurrit juxta illud Hieremiae. Maleittas qui facit opus fraudulentem Ctim ergo talis tam enormiter institutus in pluribus praelationibus non in regimen sed in confusionem animarum infinitarum . accedit ad te in sero poenitentiali, uedigne poeniteat & satisfaciat per omnia, quid diccaei Non ne injunges ei, ut omnibus abrenunciet & omnia pro posse suo restituat Hic non potes incedere media via, cum videas eum percussum ulcere pessimo a planta pedis, usque adverticem capitis Sic nec in expositione veteris & novi Testamenti, nec in canonibus aliud consilium invenire possumus ,
nisi illud quod de filio prodigo legimus. Qui enim, eum via
deret sibi esse famem in regione longinqua pascendo porcos nec saturitatem inveniret in siliquis, rediit ad amplexus patris: sic iste qui bona pauperum de patrimonio crucifixi in II-licitis vel superfluis expendit, & qui non. gratis, sed contra canonum statura intrusius est ad praelationes , dcbet , si digne vult satisfacere& esse in statu salvandorum, Omnia r fgnare sine spe rchabendi.
500쪽
ITem daemonium illud , quod nec oratione . nec ieiunio expellitur, non tantum cathedrale, Ecclesias occupat, sed etiam claustra. Contingit enim sepe, sicut in multis ho die locis vidimus , quod claustralis deprehendit omnia quae comedit, omnia quibus vestitur, Omnia praedia, omnes redditus quos habet monasterium, vel fere omnes esse de usura, vel de rapina, vel de simonia, aut de alio modo illicithacquiasta. Cum ergo meticulosam habeat conscientiam, accedit ad te qui es ejus Episcopus, vel ad Cardinalem, vel ad Domnum Papam, &quaerit in foro poenitentiali, quid sit ei agenis dum , tu ad cujus λrum accedit, an dices ei ut commoretur, aut ut exeat, aut ut credat consilio Abbatis Si dicas, quod
Commoretur , occurrunt auctoritates multae , quae cum pungunt undique. Una est Salomonis in proverbiis i Victiminim-riorum abominabiles seret Deo. Et iterum ibidem dicitur di H noris Deum tuum de ma 'ubstantia. Ibi sic exponit Augustinus, de tua, id est non de aliena, non de rapina. Et iterum t m, mentes autem venient portantes manipulos βaos. Quod sic exponi rur : Suos, id est non alienos. Item in Isaia sub persona Christi dicitur di Ego Dominus diligens judicium , se odio habens r ianam in holocaustam. Item in Levitico habetur : On ne montiis emum ci raptum a bestiis non comedetis. Morticinum est omne illus quod per mortale peccatum acquiritur. A bolia r tum , id est a bestiali quocumque raptore. Et Tobias : Nos Abi filiorem siumtis. Non licet nobis edere, vel etiam contingere de rapina. Per has ergo & consimiles auctoritates ille punctus medullitus dicet tibi quod non potes fana conscicntia ibi morari, clim ibi non inveniat nisi mortem in olla, dc amaritudinem in aquis. Nonne , si potest , quaeret farinulam Elis ei, ut mors tollatur ab olla , id est omne cauterium a conscientiar Et salem similiter Elis i ut sanentur aquae in Ie- fico, id est, infecti in claustro 3 Quid ergo dices isti 3 Si dicas ut exear, cum non possit redire ad seculum, quia Nemo utens manum ad aratrum, o res ciem retro aptiu est regno Dei,
