Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi, Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Ioan. Sleidano è Gallico in Latinum sermonem conu

발행: 1606년

분량: 1036페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

841쪽

DE BEL. NE Ap. LIB. III. 823nem aliquam aperire vellem ' Hoc eo quaerebat, quod pridie aliquam eius rei mentionem seceram. Verum id fuerat sub conditione,ut differrent scilicet, neque de foedere prius, quam a rege mi hi responsum esset, aliquid decernerent. His inter nos commutatis verbis, abii. Mox illi confoederatorum principum legatos adesse iubet. Egredienti occurrebat mihi Neapolitanus, maximam hilaritatem vultu prae se ferens. A meridie, hi quos diximus, legati omnes, ingressi nauiculas, animi voluptatisque caussia, vehebantur huc illuc per urbem, quod ibi fieri

coniueuit sumptu Reipublicae. Erant autem ad quadraginta circiter nauigia, nitide & eleganter instructa, ex quibus, eorum principum, cuius esset quisque legatus . insignia propendebant. Laetitiae plena erant omnia, quam & adiuncti fidicines magis excitabant. E diuersorii mei fenestra sipectabam praeternauigantes , & ex Mediolanensibus legatis alter , cum antea valde mihi fuisset familiaris, simulabat tum non nouisse.Triduo me continebam domi cum famulis, quamquam certe nihil interim vel in me vel in meos indigne fuit admissum.Sub noctem vero , publicam & solennem laetitiam significabant tormentorum tonitru , & exci

842쪽

vt laaec omnia melius spectarem, multa iam nocte nauigabam propius ad illorum domicilia, sed nemo credat, quantus ibi esset

conuiuiorum apparatus.Non fuit antem eo

die diuulgata confoederatio. Pontifex enim Romanus iusserat differri ad diem usq; Dominicum . qui proxime Pascha antecedit, quem ipsi Olivatum diem appellant. Eum constituit quo & per Hispanias, & Germaniam, & Venetiis pronunciaretur foedus, ac . iussit, ut & principes ipsi consced crati atque

eo rim legati, ramum oleae circumferrent

singuli, quod pacis atqne foederis indicium

esse consueuit. Interim senatus viam iussit exillui & materia muniri, inde a curia usque ad extremum forum diui Marci,& constituto die, cum legatus Pontificis sacrum fecisset, iisque omitibus, qui interessent, pecca- torum expiationem communicasset, facta fuit Senatus & legatorum omnium Ad templo Deorum supplicatio, & legatis quidem ad eam rem spland dissimas vestes praebuerat Senatus. Exhibiti deinde fuerunt ludi l . quidam atque sp .ctacula, & certo loco reci- i

843쪽

Senatu: volcbat tamen occulte eius rei spectator esse. Is noctu clam ad me venit,& per interpretem, hominem Graecum , diu multumque loquutus, videbatur magnopere optare. firmam esse regi cum suo principe amicitia iam inuitauerat me Senatus, Ut supplicationi interessem: ego aute excusabam,& totum mensem post illud tempus ibi co- moratus, ubi rex me reuocauit, discessi, honorifice deductus ab illis Ferrariam usque. Eius Dux ciuitatis obuiam inibi progressus, amanter excepit. idem fecit Bononiae, loannes Benti uola. Post Florentiam tui, accersitus ab illis, atque ibi regis aduentum expe istabam, ad quem nunc est reuocanda oratio. Is quandiu Neapoli fuit, praeter delicias& iocos nihil curabat, ut supra diximus, &qui gratia plurimum apud eum poterat hoasolum spectabant, quemadmodum ibi suas

facultates amplificarent. Ipse quidem pro 'pter aetatem excusari fortasse possit. illi vero minime, quoru ipse fidei administrationem omnem commiserat. mod si arces aliquotiis locis muniisset,Neapolitanam in primis. non excidisset regno: scd illorum erat haec omnia praeuidere &gubernare. Posteaquam ergo de facto foedere cognouit, delegit alquiogentos cataphractos equites,item Heb

844쪽

uetiorum & peditum nostrorum cohortes aliquot. His ad regni defensionem relictis, ipse cum reliquo exercitu constituit redire

domum, eadem qua venerat,via, sed consediderati iam cogebant manus, ut transitu ipsum probiberent. Antequam Neapoli disicessit, Hispaniarum rex, missis aliquot nauibus in Siciliam munierat Rhegium, quod est in extremis Calabriae finibus oppidum, contra Siciliam. Ego regem praemonui, fore ur illic appellerent. Neapolitanus enim legatus, cum putaret eos iam appulisse, mihi praedixerat. Facile tum nostris fuisset, arcem eius loci occupare, praesertim cum appidani essent a nobis non alieni: sed quod nullas fere copias rex iis locis haberet, adsuersarii non Calabriam modo, sed & Apuliam , adductis e Sicilia praesidiis , muniebant. Hidruntini etiam, ubi de foedere facto resciverunt, quod &Brundisio& Callipoli essent finitimi, neque copias vllas ad sui defensionem conducere possent, defecerunt a nobis, &Fridericus Alphonsi frater, qui tum erat Brundisii, praesidium ipsis imposuit. Breuiter, omnium prope fuit immutata voluntas,& propter foedus,& regis abitionem, & oppidorum, quae nostri tenerent infirmitatem. Legatum suum rex ibi constituit

845쪽

DE BEL. NEAP. LIB. III. 817stituit Mompenserium , ex familia Borboniorum egregia quidem virtute, sed parum diligentem. Calabriae praefecit Albinium

Scotum, sortissimum virum, eique Connectabulatum eius regni, &quorundam nobilium, qui profugerant, facultates attribuit. Stephanu Verium praeesse voluit Caietae, x totius regni quaestorem fecit, ac plus oneris imposuit. quam ferre posset. Ad hunc modum passim constituit praesectos, E quibus pleriq; cupidE &auate, nonnulli etiam parum bona fide rem administrabant. Tarentini erant nobis valde prae caeteris addicti,& in fide permanserunt, donec omnium rerum inopia adducti deditionem facerent. Cum Salernitano &Bisigniano rex liberaliter egit, &ipsorum quidem merito. nam sus est bona & fideli ipsoru opera. Idem iudicium fecerat deColumnensibus, eorumq;

fidei atq; custodiet plurima permiserat oppida, quae si defendissent, quod iureiurando

promiserant, fuisset maximo ipsoru emolumento & honore: sed prius quam rex illine discederet, occulte sua consilia cum Mediolani Duce communicabant. erant enim partium Gibellinorum. cum vero tantis essent ornati beneficiis a rege, nondebebant profecto a fide discedere. Nam & in ipsorum

846쪽

in L.

t 13 PHIL. xatiam rex captiuos ducebat Virgiliu πι- num & Comitem Petilianu. nulla quidem

de causa. Quamquam enim capti fuerant, ut supra diximus: Rex tamen non ignorabat, interposita fide cautum eis fuisse, ideoq; cogitabat Astam usque solum deducere ipsos,& postea dimittere. Quod autem eo usque circumduceret, faciebat rogatus a Colum-xensibus: qui tamen priusquam rex Astam veniret, ab eo defecerut omnium primi. nec ullam, cur ita facerent, causam adserebanta Rex procuratis rebus omnibus ad huc modum , ingressus est iter cum exercitu. Hi erant circiter nongenti equites cataphracti.

Helvetii ad duo millia & quingenti ,& qui

sequebantur castra, circiter mille & quinge-ti,ad pugnam utiles. Petilianus, qui diligentius, quam ego', numerauerat , summam omnium esse dicebat ad nouem millia. fuit hoc a praelio, cum mihi diceret, de quo sumus dicturi postea. Adventante rege, Pontifex decreuerat proficisci Patauium, ac paratum fuit ei domicilium, sed mutata volu tate, Oruietum, ae inde Peru siam sese recepit. Cardinales autem , qui regem exciperent, iussit manere. Legatu rex ad eum pra miserat, orans ut se expectaret, eratq; dubiorrocul honorem illi ac beneuolentiam omnem

847쪽

DE BEL. NE Ap. LIB. III. Sismne praestiturus. Roinae non diu fuit moratus,ac sine ullo maleficio transiit. Accersitus ab eo literis r in itinere ad i psum veni. V bividisset, subridens quaerebat, an Veneti ob viam sibi mitterent, qui exciperent. Nostri homines per aetatem & imperitiam non intelligebant periculi magnitudinem, & magnam sibi authoritatem, magnosque spiritus in re militari sumpserant. Ego quid mecum locutus esset senatus Uenetus,ei recita . bam, hoc scilicet, fore, ut ipsi cum Mediola ni Duce, exercitum educant ad quadraginta

hominum millia, non quidem ipsius oppu- nandi,verum sui defendendi causa.Na quo te Patauio dilaessi, ex ipsorum legatis alter, ad bellum istud delectus mihi dixerat,quod

si a bello contra Mediolani Ducem rex abs.tineret ipsorum exercitum non esse transiturum Olium flumen, quod est in ipsorum finibus . non procul a Parma. Idaque rationem certam tunc iniuimus , quemadmoduliterae & nuncii inter nos commearent,si res ita ferret pacis tractandae causa. Nam quod eogitarem, multa posse regi euenire incommoda, volebam occasiones omnes pacifieandi seruare integras . Habeba descriptum illorum exercitum omnem tam equitum

quam peditum, & stiatiotarum, sed & no-

848쪽

gyo PHIL. COMIN ET mina Ducum. Ex iis autem qui regi famia Eares erant, vix pauci fidem habebant, cum ista referrem. Vbi per biduum rex Senarcommoratus esset, reficiendi sui causa , vat- . de urgebam ut discederet. Nondum enim

hostium copiae omnes conuenerant,& Germanorum aduentum magnopere metue

bam, tametsi Maximilianus Caesar lente aeremisse adhuc ageret. Rex autena duo qua

dam in consilium adduxit, primum, an Florentinis redderet, quς ab i psis acceperat oppida&xirces. Nam illi ut hoc impetrarent, parati erant mutuo dare ad septuaginta aurreorum millia,& quo minus transitu prohiberi posset, subministrare ac suo sumptu alere ad trecetos equites cataphractos,& duo millia peditum, duce Francisco Cicone,viro summae virtutis, & cui rex plutimum tristbueret. Qui cum ipso eramus plerique,con ditionem hanc accipiendam, R Liburnum solum retinendum esse dicebamus, quod Mita militi satisfacere posset, & habiturus esset praeterea, quo placaret ex hostibus nonnullos,& ad suas partes traduceret, sed consitum hoc euertit Comes Liniacus, regi consanguineus,adolescens, & sui propositi

nullam habebat firmam aut idoneam ramuis quo iuri a uua iniuriam ata;

849쪽

casum dolere sibi diceret. Alterum delibe- rationis caput ad Liniacum proprie pertin bat. Multae sunt Senensium factiones, quo fit ut valde inicienter & tumultuose prae criteris Rempublicam administrent. Hi Linia' cum poscebant, eiq; rerum summam & suae ciuitatis imperium desercbant. Re ad con- silium introducta, quum primus essem ro-i gatus sententiam resipondi, non esse quod rex ad eiusmodi conditiones oblatas animum adiiciat, in quibus nihil sit sirini, Aquae ad leuissimam quamq; occasione pocsint euerti: deinde, este eam diuitatem imi perii Romani: si quid a nobis ibi tentetur,

hoc eo pertinere. vi Imperii principes, quod ipsos in suo iure interpellemus, graue babe- ant& iusta contra nos offensionis causam. prudenter itaq; facturum, si iis omnibus repudiatis, magna diligentia progrediatur. Et

quamuis ea sententia vinceret: tamen aliter decretum fuit,& Senenses Lin lacu suae ciuitati praefecerunt,ti annuam pecuniam promittebant, & rex ea de causa comoratus ibi

ad septem dies, iucunde & suauiter vivens, quum discederet, ad trecentos milites ibi reliquit.& alienissimo tempore se ipsum infir-i miorem effecit: inde Pisas contendit. Quos

850쪽

post eiecti fuerunt omnes. Pene oblitus e- ram eius, quod de Florentia dicere constitueram. Erat in ea urbe Dominicanus quidam, Hieronymus, vir integerrimae vitae, ut pleri que omnes praedicabant. Is multo ante praedixerat, Galliae regem esse venturum cum exercitu, & excitatum a Deo, ut Italiae

tyrannos mulctaret, ideoq; fieri non posse, ut ei resisteretur. Pisas quoque venturum dixerat,& fore, ut Florentinae Reipublicae sta tus immutaretur, quod accidit profligato Petro Medices, de cuius etia patris Laurentii morte, locutus antea fuerat. Ad haec diuinitus sibi patefactum esse dicebat , oportere statum Ecclesiasticu per vim armorum emendari. Nondum quidem istud accidit, sed tunc temporis prope erat, ut fieret. Et quod ad eum modum loqueretur, plerique vituperabant, alii fidem habebant. Senatus autem plurimum ei tribuebat,& ipsius permoti concionibus, nihil sibi contra regem suscipiendum esse putabant. Atque ea suit

eausa, cur ipsum inuiserem, dum essem Florentiae, comitatus Ioanne Francisco, homine nosti a te viro prudente & bono. Cum ad colloquium venissem, rogabam, an putaret regem posse incolumem transire , quandoquidem Veneti tam numerosum ti instructum

SEARCH

MENU NAVIGATION