Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

& parum, lucrum inquam, & damnum, hoc tantum aduertit. Cum enim pro re accepta res par resertur nulla persinnae habita ratione, tunc modus arithmeticus tenetur. Est autem lucrari in emendo,aut vendendo plus capere,quam sibi i ure contingat: minus vero capere, est damnum pati atqui neq; plus,neq; minus capiunt, ij neq; lucrari,neq; damnum ferre,sed suamet habere dicuntur .iAc rerum perm latrix iustitia est duplex,altera voluntaria,ut ucditio, cuius videlicet principium in nobis ipsis situm est ; altera multa, vel ex vi t pulsatio,vel ab ignorantia,ut furtum. Tot enim modis inuitum fisivi inquam, de ignorantia. Sed de voluntaria prius loquemur,quae in ipla rerum aequa permutati ne consistit. Primum equidem in unum homines congrγgauit rerum ad victum, de vitae cultum necessariarum india sentia: deinde congregatos continuit rerum permutatis. ermutationem rerum aequalitas conseruat aequalitatem definit communis quaedam rerum genere diuersarum meri sura,non facultate naturae,sed industria hominum constit ta, atq; ad ipsam indigentiam accommodata, pro qua pretium immutatur. Ac sane homines ante inuentum numinmum res ipsas inter se commutabant, vinum cum tritico,de cum veste triticum, adhibita mensura, quam inter se instituerant: quam & pro indigentia variabant. Cum vero multae res saepe aut vix, aut moleste permutarentur, quod nullus illarum permutandarum aequabilis modus inuenire tur, unde multa pleri'; incommoda accedebant, commmnem quandam rerum omnium mensuram excogitarunt, quae cuiusq; indigentiae vel praesentis, vel suturae vicem subiret. Nemo enim rem cum re, cuius indigens non est, commutat. Haec autem mensura est nummus, quo internos omnia permutamus, certo constituto pretio, ut aequa permutatio nummo di pretio conueniens nat. Itaq; rerum

permutandarum ratio nummo sustinetur qui pro quacui que im

112쪽

que indigentia tanquana vas acceptus commutationem rerum Acilem effecit, .co τἐυ dictus, quod non natura, sed hominum instituto, & lege constet. Seruat autem permutatrix iustitia, ut dictum est,non geometricam,sed arithmeticam proportionem, rerum arquam magnitudinem c5fercns, ut pro communi mensura,&constituto pretio neq;

plus, neq; minus, sed quod aequum est uterq; accipiat. Hic valet illud Pythagoricorum praeceptum,In iustitia ide esse

recipiendum: non quidem re idem, ut calceum pro calceo, vel pro veste veste; alioquin nulla foret permutatio,neq; r ru indigentiae subueniretur; sed idem aestimatione,& pretio; velutiitot calceos pro veste, quoad illorum pretium aestimationem vestis adaequet. Atq; haec commutatio facilior atq; commodior effecta est nummo. Ad voluntarie permutantem iustitiam reserunt venditionem, emptionem, Vsum- fructum, mutuationem, locationem, conductionem, pignus

atq; depositum . de quibus ad iuris peritos. Atinuita,&non voluntaria iustitia iniurias,& damna compensat; quae idcirco aptius iniuriarum correctrix nominaretur. Dicta vero est non voluntaria, quia nemo sua sponte iniuriam accipit. Eius duae sunt formae, altera violenta, ut verber tio, altera clandestina, ut furtum. totidem enim sunt rei non voluntariae rationes. Verum in primis declarandum

est, quid sit iniuriam facere. Iniuriam sane is facit, qui v

lens, ac sciens omnia,quae facinus circunstant, in aliquem praeter eius voluntatem rem aliquam non aequam facit.

Quod si ille minime repugnet, iniuria aeon est . Ergo iniuria sit, & accipitur inuite. Qui autem inscienter, aut nolens aliquod iniquum facinus committit, non sua voluntate, sed casu aliquo iniuriam facit. Iam qui inseri iniuriam , lucrari, qui fert, pati damnum dicitur. Nam ista n mina lucrum & damnum ex his rebus,quae in ter homines vltro contrahuntur, sumpta, ad ea, quae inuitis nobis fiunt,

113쪽

ad illatas inquam, acceptasq; iniurias deducta sunt. Et nim si pati damnum is dicitur, qui iniuria asscitur, I lucr ri certe is dicetur, qui asscit. Ac licet utrum; ex sema tum sit, tamen pati, quam facere iniuriam,praestat ... Illua enim potest a vitio abesse,hoc semper est cum aliqua prauia late coniunctum. Quamobrem lucrum & damnum, quandoquidem inaequalia sunt, ad aequalitatem redigatur opo tet. Rediguntur autem a certo aliquo, & constituto iudiace: quem ob id graeci appellant. Is aliquando Pythagoricorum scito eandem compensationem induc it,den Hiem pro dente, oculum pro oculo; quandoq; leuius, aut graui iis punit, non solum pro cuius panimi perturbatione Psed etiam dignitate. Nam grauius cst puniendus qui publicam personam violat, quam qui priuatam laedit. NeFλhoc illi repugn at quod ante diximus, scilicet,dignitatem in iustitia distribuente, rem in permutate spe tari: siquidem iIlic dignitas per se ipsa prius attenditur,ad quam res deinia ide componitur; contra hic prius res expenditur, ad quam lmox dignitas refertur, quatenus hominis conditio rem irsam vel minuit, vel auget. a i I ailli ibi se h

iranslationem dicta .

De sumtia per

se ipsum laedit;fit enim a volente nolenti iniuria , nec erga se ipsum quenquam proprie iustum dicemus: alioquin idelm et luctum &damnum pariter ferret,ac simul iniuriam faceret & acciperet , atq; a se ipso diuersus esset. Adhoc iustitia aequalita- teni significat: aequale vero in comparatione poni tur,ct ad aliud refertur. Nec iustum nisi inter aequales,& liberos est. P quocir-

114쪽

υμ . DE VIRTUTE

quocirca nominatur ciuile. Si igitur iustitia in his est, qui ijsdem legibus tenentur, sane inter seruum & dominum,filium & patrem ,vxorem & virum non est quae proprie iustiatia nominatur: sed erit illi similis oeconomica . tot enim sunt in familia coniugationes. nec inter se tanquam res diauersae comparantur: quippe seruus in bonis domini est ,& filius patris habetur, &vxor viri pars. tamen Vt quisq; per se homo est distinctus ab alto,iustitia quaedam ciuili similis inter ipsos existitiquanquam magis inter virum & uxorem, quam inter dominum & seruum,patrem & filium imago ciuilis iustitiae apparet: quoniam uxor viro in societatem vitae traditur, non item seruus, aut filius magisq; inter se aequa-Ies sunt maritus & uxor, quam seruus & dominus,aut filius di patera quod res serentes vir,domesticas uxor gubernet; nihil autem simile est inter patrem & filium, dominum &seruum. Insuper Plato cum in eodem homine duas partes inter se differentes videret, alteram capacem, alteram eX- pertem rationis, ac dissimiles actiones obire, alteram ait ra nobiliorem, iustitiam quoq; in eodem homine,tanquam in eadem familia, inter has partes esse voluit: quae non proprie, sed per translationem iustitia dicitur, herili similis. siquidem pars quaeq; ius habet suum, illa imperandi , ista

obediendi. Atq; tunc bene cum homine,tanquam cum bene instituta familia,& diuitate agitur, cum pars ea, quae virtute excellit, imperat inferiori; cum comi tra fit, rerum status perturbatur, & homo

sibi ipse iniquus est, & iniuriam is ui bi facit, non sui, sed suarum partium ra-

tione a

115쪽

I O. ANTONII

LIBER LIII.

De Materia Fortitudinis. CAP. I.

. USTITIAM sequitur sortitudo,quae& a graecis απο του ἀνέρος ἀνδρεia , &alatinis a viro, quem constantia maxime decet, appellata est virtus: quod nomen factum est deinde omnium laudabilium affectionum commune. Ac sortitudo quandoq; significationem suam collatans omnem virtuti necessariam perseuerantiam significat: proprie tamen subeundis & repellendis formidolosis rebus animi firmitatem notate in quibus seruare constantiam dissicilimum est. Hinc Ci- s.cero sortitudinem,quia inuictum animum a timore ,& a dacia reddit , stabilem in sormidolosis rebus iudicij conseruationem vocat. Quoniam vero timorem & audaciam ex malorum opinione exortos affectus moderatur, quid,"uplex malum sit, ac circa quod potissime versetur, viacere in primis oportet. Malum est, quod natura aspern tur.nam bonu est,quod natura asciscit. Asciscit aute natura quod sibi conuenit; respuit vero contrarium, nimirum triste,duru,asperu, dissicileq; perpessu. Atqi ut bonorum,sic tiam malorum tria sunt genera,animi,corporis,& fortunae.

P a Malum

116쪽

Malum Inimi proprie vitium nominaturi quod virtuti orronitur,l quodq; simpliciter malum dicitur, quia omni r tione , ac temper, & omnibus est malum. Proinde Cicero dixit nullum malum esse nisi culpam. At corporis malum est aegritudo, languor, dolor,& quae per vim inseruntur,

verbera Itoriqenta, crviatus.Fortunae vero mala sunt na

fragia, patriae euersones, exilia, Orbitates, egestates, infamia, inimicitiae , & nis similia. Sed & Iabores corporis doloribus finitimi, & pericula malis proxima in difficilibus, mali se, censentur. Diiseri autem a dolore labor; quod do--. : i lor est, ut finit Cicero) motus asper in corpore a sensibus alienusi labor vero iunctio quaedam animi, vel corporis

grauioris operis, & muneris. Vicina tamen sunt: quia i

ibid. borum consuetudo ut idem Cicero ait perpessionem do. Horum efficit faciliorem. Nec tamen omnia malorum g mera sortitudini tanquam materies subijciuntur . nam qua eam omnino fugienda sunt, ut quae ex viiijs concipiuntur, ignominia, dedecus, turpitudo; quaedam ne metuenda quiadem sunt; quorum nimirum causa nulla in nobis est, ut paupertas, morbus, atq; his similia. quae tamen si nostra culpa eveniunt, infamiam inurunt. Sed quorum metu aiscimus a recta ratione detorqueri potest, in eorum contem. . . ptione sertitudo versatur. Ac quoniam virtus in quoq; gmnere summum respici prosecto quod in vita homini maxime terribile est,hoc sortitudo praecipue spectat. Atqui mors est omnium malorum maxime terribilis. Ergo fortitudo vim suam in contemnenda morte potissime explicat. Nec vero circa quodvis genus mortis cernitur,sed ubi vim suanti expromit alicuius ingetis boni gratia. Fortis enim seipsum nouit, nec vitam suam parui facit, quam multis utilem c gnoscit. Quare cuiusuis rei gratia cuiuis periculo vitam tuam minime exponet: sed pro honestate, pro patriae, pro

117쪽

simq; ea, in quibus animi praestantiam,firmitatem j; decla- et . At vero pulcherrima, & praeclariis ma mors habetur, quae in bello oppetitur: ubi & vitae discrimen maximum, in

quo nempe mors omni horae momento imminet ;&causa

mortis honestissima est, salus inquam suorum,& patriae. Optimum enim augurium esse ille inquit pugnare propatria . Vnde cadentibus in bello pro patria semper apud omnes constituti sunt pene diuini honores. Ideoq; mortem in mari vir sortis odit, ut pote nulli utilem, & quae etiam p test cuiuis homini ignavo accidere. Omitto quod huiusmodi mortis causa vel fortunae, vel diuinae irae vulgo tribuitur. Vnde apud Virgilium AEneas, alioquin magnani-ymus & sortis, tale mortis genus, quod Ouidius miserabile De Trinvocat, detestans inducitur, atq; eos ter, & quater selices appellans, qui in bello pro patria mortem occubuerδnt. Nec si fortis in tale genus mortis inciderit, plus alijs terr

bitur;immo etiam maiorem prae caeteris animi constantiam

praeseret; praesertimq; si alicuius boni operis gratia inciderit: quem scilicet bonae mentis conscientia vehementius consolatura sit. Sed neq; mortem, quam naturae humanae conditio affert, sortitudo respicere videtur: quae pariter est omnibus ignauis strenuisq; communis. Rarus igitur sortitudinis usus erit dicet aliquis, quoniam pericula mortis r ra eueniunt i At periculorum occasiones in vita se nobis frequenter obi jciunt. Multa etiam praeter mortem alia frequenter occurrunt,in quibus aut obeundis, aut repetilendis non exigua vis fortitudinis apparet. Dictum igitur est circa quae mala sortitudo versetur: nunc docendae sunt affectiones , quae ex istorum malorum vel expectatione, vel agressione in hominis animo commouentur,tinur inquam, .& audacia; quarum quidem moderatio est sertitudo. Titimor est animi demisio ab expectatione mali, quod difficile vitare posse existimat. Licet timor, qui amorem cons

118쪽

Tusc. I

DI DE VIRTVT E

quitur , per omnes virtutes, sicut amor, pervadat, quia numirum timemus ne quid nostrum desiderium interturber, tamen istorum malorum, quae sortitudini subiecimus, sommido proprie timor nuncupatur. Audacia est animi ad si perandum malum elatio. Nec audaciae nomen, quemadmodum nec timoris, ex se nota viiij est, cum sit naturalis animi affectio, quae tam moderata, quam immoderata esse potest;vnde sortes interdum appellantur audaces. sed communi usu loquendi saepius in vitio ponitur. Id autem fit, tam quia commotiones istae saepius nimiae sunt, tum quia

propensiones ad res bonas tanquam virtutes vulgo laudatur, veluti spes,& amor, contra ad res malas affcctiones tanquam vitia vituperantur , sicut timor,& audacia, ira, atq; odium. Fortitudo igitur in timendo, & audendo adhibet moderationem, ut timeamus, & audeamus prout ratio praecipit: quandoquidem virtus non evulsio, sed temperantia est affectionum.

cuia ect Fortitudo. CAP. I I.

AC nonnulli sortitudinem malorum, a quibus isti

affectus excitantur, despicientiam finiunt: scue Cicero, qui grauiora dumtaxat mala commem rans, illam dixit esse doloris,mortisti; contemptioncm. Praecaeteris enim malis dolores, qui ad interitum accedunt ,&pericula mortis hominem ad quod uis facinus impellunt. Nonnulli ab istaru in affectionum temperantia sortitudianem esse timoris,&audaciae mediocritatem aiunt. Quidam ad absolutam cius naturam constituendam addunt rati nem , quae timendi, & audendi modum praestribit ; & mala,& quae ex malorum expectatione,atq; aggressione comm tiones animi oriuntur, recensent: cxplicantq; illam esse prudem

119쪽

prudentem timoris,& audaciae mediocritatem circa res te

ribiles , quae sua specie possunt animum ab honestate reflectere. Alij breuius describunt, videlicet, habitum cum prudentia circa inuadenda,& timenda. Sunt qui a duobus cisi si

eius ossicijs ipsam definiunt vindicantem nos virtutem ab aegritudine, metuq; malorum. Aliqui a potissimo eius munere tolerantiam malorum explicant. Sed, prius quam doctaremus ossicia sortitudinis, oportet mediocritatem tim ris , & audaciae doceamus. Timor,& audacia communi usu loquendi nimiam animi commotionem in timendo, & auis dendo significanti sortitudo seruat istarum commotionum mediocritatem. Mediocritas inter duo extrema sita est,

nimium, & parum. Ergo videnda sunt quae utrinq; in tumendo , & audendo sortitudini opponantur. N eq; dis num est eam pro diuersis rebus diuersas rationes inire. Qui vehementius timet, quam oportet, timidus dicitur: qui nihil timet, graece αφ βής, quasi absq; metu: qui autem absq; ullo metu est, stupidus, & sensu carere videtur. Latinorum intrepidus, & impavidus vocabula potius in laude ponuntur quod eos indicant, qui ignavo metu vacant. Qui

vero moderate, & cum ratione timet quod, quando,quan- itum oportet, fortis nuncupatur. Praeterea qui nimium audet , audax: qui miniis audet, timidus. Itaq; timidus & in nimium timendo,&in miniis audendo peccat. Qui vero audet cum modo, is est fortis. Timendi, & audendi in dum ratio docet: sine qua nulla est virtus. Quamobrem pulchre Cicero inquit, Fortes non modo sortuna adiuuat Tis ut est in vetere prouerbio sed multo magis ratio:quae quubusdam quasi praeceptis confirmat vim sortitudinis . Nec timidus, & audax spem, seu bonam expectationem, quam haberi ratio praecipit, in malis concipiunt. Alter enim se ctus animo dissidit, alter praefidit exultans: ille plusquam oportet retrahitur, hic longius quam decet effertur. Pomtis be-

120쪽

Tusc. r.

iis bene sperat, & fidens est. Timidi propria est dissidentia ; audacis confidentia ; fortis fidentia. Quamuis enim confido sit laudis, tamen confidentia, ut Cicero inquit,m laimperitorum consuetudine in vitio posita est, temerit tem , impudentiam ii significans, comitem audaciae. Audaces ante pericula sunt ardentes, in periculis tergiversa testat sortes sunt ante pericula quieti, in periculis servidi: verum timidi sunt humiles & depressi, inertes & languidi . versuti tamen interdum, atq; dolos. Sed tamen fortitudiani magis timor aduersatur,quam audacia; quoniam mai rem habet dissimilitudinem. Nam audacia licet inconsid rate, tamen adit pericula. itaq; sortitudini aliqua ex parte smilis est. timor uero nulla in re fortitudinem imitatur . . Adhoc dissicilius est timorem cohibere, quam audaciam reprimere. Ipsemet enim imago periculi animum coercet,& timorem adauget. Quod si timor hominem ab honestote magis , quam audacia retrahit, certe sortitudo, cuius est in malis constantem rationem,& iudicium conseruare,m gis contra timorem pugnabit,quam contra audaciam. Fortitudo igitur timorem I audaciam adeundis aut repellen-idis formidolosis rebus, quae animum a recta via conantur abducere, moderatur; simulq; spem comitem gubernat; se uatii; in timendo , audendo , confidendo rectae rationis . praecepta: quibus confirmata honestatis vestigijs inhaeret.

CAP. III.

FIus porro ossicia ut dictum est in sunt duo,scilicet i

lerare praesentia mala,aggredi venientia. siquidem malum aut praesens est, aut veniens: illud aegritudinem parit, hoc metum. Tolerantia malorum facit, ne animus

SEARCH

MENU NAVIGATION