Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

LISER SECUNDVS. ,

parte, et tis in est; quod mens ipse,postquam totius & partis voces percepit, subito probat. Vnde principiorum habitus unus ex omnibus vi rtutis habitibus naturalis & inn tus esse videtur contra illud,quod supra positum est, nimirum virtutem non esse naturalcm. Verum si noster animus

tabellae assimilatur, in qua nihil scriptum est, sed possunt quaruis literae inscribi, quia nullam ex se habens, nihilomianus potest omnium rerum notiones recipere, certe noti

nes vocum, e quibus principia constant,non quidem a natura insculptae, sed aliquo studio comparatae sunt. ni sorte velis dicere non omnem virtutem non esse naturalem, sed tantummodo moralem. Iam vero principia quaedam communia sunt, quaedam cuiusq; doctrinae &scientiae propria. Commune enunciatum illud est, Si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia: hoc vero Geometriae proprium, Si ab aequalibus lineis aequales demas , quae r manent sunt aequales. Atq; illa principia communia vel ad omnem cognitionem pertinent; cuiusmodi sunt duo ista Proloquia,quorum alterum ait,alterum negat; videlicet ut apud logicos est De quolibet assirmare,vel negare vci si est; De nullo verum est assirmare, vel negare: vel ad plures

scientias accomodantur,ut illae sunt mathematicol iam ratae sententiae,Omne totum est maius sua parte;&,Si ab aequalibus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia. quae non quidem omnibus, sed pluribus argumentationibus aptae sunt. Quae vero unius scientiae propria sunt ei unciata, multis in eadem scicti a ratiocinationibus es c usui possunt :vt, Esse motum est philosophiae naturalis praecipuu axioma, ad multas eius partes probandas accommodatum. Huiusmodi propositiones multae in singulis mathcmaticis disciplinis reperiuntur. Sed& propria doctrinarum plincipia

communibus sustentantur : nec communium cs Mnquan ullus usus, ni cum ad certam scientiam resciuntur . Nam im

52쪽

Ia,ctim sola sunt, res nulla consequitur. Et quamuis in a gumentationibus non semper proponantur, tamen ad ill rum adminicula semper omnis argumentatio adnititur. Atq; ut principes illae & efficientes cau sae, nempe sol, caeli, mentesq; diuinar,quas intelligentias vocant, sine proximis rerum singularum causis nihil omnino generant; sic communes propositiones sine proprijs nihil efficiunt. At quando,aut quo modo ad quamq; scientiam applicentur,docent

ij, qui disserendi artem profitentur. Post haec dicendum de scientia est .

De Scientia. CAP. MI II-

SCientiae significatio tale manat ad omnem cuiusuis rei

cognitionem siue apertam, siue obscuram. Quod-

propter Philoponi, Themistij bsententia philosophorum princeps Aristoteles, operariam ut sic μεχανικη'ν a pellem artem vocavit rerum,quae sensibus tenentur cientiam. Ac certae cognitionis plura sunt genera. Nam quae sensibus paten ea sunt in medio posita & manifesta . Dein- 'de rerum,quaesierunt solent euenire, dum explorata causa est, constans in animo cognitio fit, ri certuni est hyenie in caelo nubes & imbres cogi, licet aliquando serena tempestas existat.Tum principia,e quibus pendent ratiocinattiones , ab intelligentiae lumine collucentia ara & insignia sunt. Postremo rerum immutabilium ac necessarie demo stratarum cognitio vera & firma scientia est. orum gens rum cognitionis duo illa priora carent nota virtutis . Nam sensus nullum habitum recipit. a qui virtus est habitus.& rerum , quae ex aliquibus causis euenire interdum solent. 'cognitio proprie opinio nuncupri quam e virtutum choro non iniuria sustulimus . Vercincognitio principiorum peculi

53쪽

'peculiarem mentis habitum effecit; quem vocavimus intelligentia: aequo differt habitus scientiae,quam aeternarum reruo necessarie demonstratarum cognitionem esse voloe, inus. Et quidem in omni scientia tum rem, tum percipiendae rei viam inspicimus.Sanc quae in rerum natura nusquam repertu tur,ab Ouini scientia remota sunt.Res autem vel sin-- gulare unt, vel uniuersales: illae concretae δ: dis lubiles ,-istae simplices & aeternae filiae sensus mouent atq; opinionem tantam ingerunt, istae subintelligentiara cadunt, di arari scientiam creat.At viam, qua in scientiam veramus,vel nobis intelligentiae'lux aperisivel ipsa ratio perquirit: illam diassinitatem,hanc scientiam nuncupamus. Saepe etiam experientia multarum rerum naturas expiscamur.Tamen scientia experientiae praestat,&vrriq; cognitio principiorum . Atq; equidem scientia multa cognomina diuersis rationibus inuenit. Dicitur enim vera, cum rei natura ab intelligentiae notione non discrepat . quare scientiam Aristoteles interdum veritatem appellat . Necessaria vero dicitur umaeternarum & immutabilium rerum est . Certa a modo ,

quo comparatur. Nobilis a rerum nobilitate. Mirabilis iterum secretioribus & abstrusioribus causis. Honorabilis, quia per se ipsa expetitur; ac deinceps laudabilis. Postremue dicitur bona, non quia rerum bonarum tantum, sed

- quia mentis persectio est. siquidem malarum rerum c gnitio etiam cxpetitur. Nec solum utile existimamus rem malam cognoscere, quam evitemus, verum etiam necesserium. quanquam rem malam velle vitium est. Alia qui pe mentis in intelli endo, alia voluntatis in appetendo conditio est am voluntas ad res ipsas fertur; intelligentia pro se tantiim rationes rerum concipit. Nec quicquam o stat, quo minus una scientia plura cognomenta e diuersis rationibus trahat: & alia aliam nobilitate vincat, a quarincatur perspicuitate , sicut Astrologia nobilior quidem,

54쪽

iseri'. I.

De Part. Animal.

sed tamen obscurior est, quam Geometria. Semper autem optabilior est ea, quae rerum est praestabiliorum. Ac pr secto rerum diuinarum vel modica notitia nos magis oblectat, quam aliarum rerum permulta cognitio. Sed ne langius a proposito evagemur , scientiam, quae hoc proprio notata nomine est, definiamus , Scientia est rerum definitarum,& immutabilium ex proprijs causis accepta cognitio.

Cognitio genus est plures intelligentiae habitus complectens: quod deinde certis informatum differentijs peculi rem speciem reddit. Differentiae, quae scientiam ab alijs cognitionis formis segregant, duae potissimae sunt, rerum

a natura,& cognoscendi modus. Neq; enim cuiusuis rei co-- gnitio scientia est, sed definita & immutabilis. Quare sim gularum rerum, quae infinitae,& mutabiles sunt, nulla po- ..test esse scientia. Id quod Platonem impulit ad confin-- gendas ideas, rerum inquam uniuersales & communes Qt-mas , per se ipsas consistentes , indissolubiles & aeternas i, ut nimirum scientiae vim & rationem tueretur. Verum A m. stoteles doctissime probat nullam rem uniuersalem in rorum natura per se ipsam consistere, sed dumtaxat singui . rem . Est tamen rerum singularum, quae eiusdem sunt sp ciet, uniuersalis quaedam , colu munisq; natura, quam intelligentia nostra in singulis rebus aduertit, ubi ipsas corpo reis conditionibus denudavit. Sic communis quaedam om-: nium hominum natura intellecta ςst, quae una atq; eadem - non numero, sed ratione in omnibus hominibus inest. . Huius communis naturae cognitio definita & costans sciemtia est quia est rei certae, & aeternae,quae nsq; aliter esse min test,quam intelligitur,neq; aliter intelligi,quam est. Quod . si rerum singularum ullam unquam scientia tenemus, illam . non ab ipsaruin reru singularum proprijs conditionibus,sed

. a communibus rationibus accepimus. Propi te autem scientia est rerum,qdae ratione comprehenduntur. Istae vero sunt

55쪽

vniuersales: quandoquidem singulares tantummodo sub sensum cadunt. Alterum, quod ad scientiam quaeritur, est, ut rei causa percipiatur. Cum enim rei cuiusq; natura suis principijs causiq; nitatur, illa bene sciri nequisicuius causae bene perspecta explorataeq; n 6 suntmec nostra intelligentia unquam a rerum pervestigatione desistit,donec linsarum caulas & principia deprehendit. Causas intellige non solium illas quatuosiquas physici tradunt,nimirum earucientem, materiam, formani,& nnem, sed etiam rationes , quae rerum naturas ostendunt.Equidem scientem vocamus

eum, qui docere nouit. Docere vero non potest: qui eius, quod scit, rationem ignorat. Verum enim causae proxima ac propriae cognoscendae sunt cuiusq; naturae, ut scientia, non opinio generetur. Ex his, quae dicta sunt, nonnulli scientiam ita quoq; definiunt, vesam,&certam, atq; eK proprijs causis partam cognitionem. Veritas errores, perinspicuitas opinionem,causa copnitionem principioru e scientiae finibus excludit. At vero demonstratio, graece seri , ipsa est argumentatio, qua velut in strumento scientia conia cIusiones suasericit. Nec porro scire idem est, quod per demonstrationem scire. Nam simpliciter scire est rem antistho vestit ante oculos positam nihil indagando plane ce

nere: non secus atq; angeli naturas rerum aperte sine ulla ratiocinatione conspiciunt: nobis vero, qui ratiocinando in rerum cognitionem deuenimus , opus est dena onstrati

ne, quae rationes explicet, Atq; hoc est per demonstrati item scire. Est autem demonstratio argumentationis ge- is, quae rem necessarie demonstrat, dicta ob id effectrix, paren'; scientiae. Caetei sim ad comparandam demonstra tione scientiam tria necessaria esse tradunt. Primum est, yt res uniuersalis sit ; quoniam singularuam,quae innumerae, variae, & multiplices sunt, non habetur vlla certa cognitio.

Asterum , ut illi propriae potestares instar, quas scientiae

56쪽

perscrutetur. Tertium , ut istae proprietates possint Π . obscuris rationibus demonstrari. Mox materia,circaquam. scientia versatur,& a qua nomen,speciemq; sortitur,est re, ea, cuius vim,causas, & proprietates scientia inquirit. Sed haec omnia docere ad logicum spectat .

De Opinione . CAP. VI I I I. NEς non etiam opinionis, licet in virtutum numero

non habeatur, tum quia non est habitus, quippe quae saepius ex una tantum cogitatione generatur,rum quia plerunq; animum fallit,tamen explicanda natura est, ut intelligatur quo pacto a scientia differat. Est quidem opinio tam singularum ,& mutabilium rerum, quam uniuersarum,& immutabilium dubia & obscura cognitio. Immutabilium & aeternarum est, ctim illarum causas & rationes ignoramus. Mutabilium & caducarum cognitio discitur a quibusdam cogitatio in his, quae sensus attulerunt, aliquid affirmans , aut negans. siquidem opinari videtur eb. se quoddam affirmare,aut negare. quae opinio si partes proinpolitionis bene coniungit, aut diuidit, est vera,un male,inlata. Dicitur etiam opinio sententia, quia id quisq; opinatur,quod sentit . nec tantum propria ratione opinio con cipitur, verum etiam aliena persuasione inseritur. semper Umen dubia errat,quae e vera in fallam ,& e falsi in veram potest euadere. Atq; etiam licet vera sit, & de his rebus, quae necessario sunsitamen inconstans est,quia tantum probabili aliqua coniectura ducitur, nulla certa, & explorata ratione firmatur. Itaq; multum a scientia distat, quae immutabilis rei proprias causas & rationes aperiens, firmam mentis assensionem captat. Illa quidem rerum immut bilium est, haec rerum, quas variari contingit: illa demon

stratio

57쪽

stratione, haec coniecturis continetur; illa semper vera, haec saepius falsa apparet. Caeterum opinationis tria genera faciunt .primum est rei, quae generatur, & interit, neq; ne cessario est: alterum rei, quae necessario quidem est, non ta- . men talis, qualis est , esse creditur: tertium rei, quae licet , necessario sit ,&necessario esse putetur,non tam neces.sarie demonstratur. Quorum piimum illud genus in scientiam nunquam vertitur, quia res, quas versa mutabiles sunt: alia duo conuerti post unt; quia res,quas tractant,n

cessario sunt, & possunt necessarie demonstrari.

De Sapientia. CAP. T.

NEc sapientiat unam significarionem esse putes.

Nam quandoq; virtutem omnem intelligentiae significat; quandoq; cuiusuis rei quamuis cognitionem. unde literati homines vulgo sapientes vocantur. quandoq; totius animi sanitatem atq; perfectionem. Ex quo perfecti homines sapientes dicuntur. Sed primum omnium cuiusuis artis praestantiam significauit: sapiensq; artufex dictus est, qui quae forent in arte recta, aut praua,dii

dicaret. Sic Phidias de Apelles, caeteriri; in suis artificijs

excellentes opifices sapientes nuncupati sunt. Nec non prudentia sapientiae nomen obtinuit;quia vivendi magistractet. Et in negocijs solertes homines, ac rerum publica rum peritos administratores vulgo sapientes vocamus. ID sam quoq; ciuilem scientiam, tanquam omnium doctrina rum, & artium, quae ad cultum vitae necessariae sunt, alchitectonicam, hoc praecipue nomine appellarunt.ex qua seintem illi totius graciae sapientes ut Plutarchus scribit hoc cognomen adepti sunt, praeter unum Thaletem, qui a rerum naturalium inuestigatione ..tis nominatus est. Nobis .

H hoc

58쪽

u . DE VIRTUTE

hoc loco sapientia est una ex quinq; virtutibus intelligemtiae, quae eorum, quae effecta sunt, causas inquirens , & du uinarnm atq; aeternarum rerum qualitates contemplans, tum principiorum, tum conclusionum rationes percipit,caput, domina, & regina omnium scientiarum. Siquidem uniuersa rerum principia considerat, & quid totum & pars, quid unum & multa, quid idem ac diuersum sit docet, similesq; rebus omnibus conuenientes proprietates: e quibus principia constituuntur, unde omnis cognitio & scientia derivatur . . Et communia quidem principia communibus argumentis confirmat; atq; interdum aliqua demonstratione utitur, cum eius, quod est, vim & naturam ostendit.

At quomodo inquies principia, quae non pendent aliunde, demonstrat Θ non sane alijs principijs: sed illorum authoritatem, si quis contra ipsam resistat, apta aliqua rati ne corroborat. Tum principiorum vim & facultatem e Ianit: quod nimirum extrema, quod ex se nota sint: atq; uiusmodi alia tradit. Adde quod,si quas habent, causas euoluit. Nam cur totum sua parte maius sit, reddi ratio potest. Quod si eius rei cognitio probatur,cuius causae & principia docentur, prosecto scientia, quae principales causas docet, praeclarissima erit. Igitur metaphysicem sic enim diuinam hanc scientiam appellant,quod post physicam tr datur summa rerum omnium initia perspicientem summo

in loco ponemus. Et quae nam scientia est, quae non permulta a metaphisice mutuetur ad assequendas suas perceptiones non sollim accommodata, verum etiam necessaria aut quam unquam cognitionem sine unius & multorum,

totius & partis, eiusdem & diuers, atq; his similium noti ne percipiemus Θ An non etiam substantiae ,& eorum,quae substantiae insunt, vires, atq; proprietates omni docti inaecognitar & perspectar esse debent)Postremo quantae ipsi gratiae habendae sunt, quae cognitionis impedimenta sustulit

59쪽

LIBER SECUNDUS.

quandoquidem multitudinem naturarum in decem genera reduxit, atq; earum rationes distinxit, ita ut nec multitudo confusionem pariat, nec confusio scientiam in animo tumbet : illarumq; proprias potestates aduertit, ac notas quas dam apposuit, ut cuiusq; naturam facilius inueniremus,&prudenter ab alijs seiungeremus. Quamobi em sapientia non solum principia usurpans, sed ex illis quoq; deducens

conclusiones, & principiorum cognitione amplior ,& conclusionum scientia nobilior est:quinetiam de utraq; cogn scit,&iudicat. Atq; Deum procreatarum rerum omnium principem causam ,&diuinas mentes contemplans,merito

diuina&coelestis habetur; appellata ob id Theologia:&e summis ac primarijs rerum causis in proximarum, & ab iulis effectarum rerum cognitionem deueniens, finitur non solum diuinarum rerum, sed etiam humanarum scientia. Ac quoniam sapientis munus est res ad piopositum finem apte disponere, quae ad diuinam beatitudinem percepti nes scientiarum dirigit, metaphisce optimo, ac maximo iiis te sibi nomen vendicat sapientiae .

De TrudenIM . CA P. X I. SEd& prudentia interdυm varie usurpatur. Nam cuius.

uis rei cognitionem cum ingenij quada solertia quandoque significat ut Cicero, Qui acutissime, inquit,&celcrrime potest & videre veru,& explicare rationes, is prudentissimus & sapientissimus rite haberi solet: quadoque si Iam expetendarum,& fugiendarum rerum scientiam;sic Ciacem,sic post Ciceronem D. Augustinus prudctiam reru b narum & malaru cognitione definit. Plato etiam prudelem

eum esse ait, qui quod bonum est nouit: ideinq; prudentes eos vocaliqui quae agenda,& dlauda sint ratione percipiunt.. Ha Proprie

60쪽

Propriδ tamen finitur rerum agedarum resti ratio. & quo De Leg. I. niam ea, quae porro sunt, videt, teste Cicerone, est ex prouidendo appellata prudentia. Qua de causa diuinatio qum

πρr- - dam dicitur: atq, prudentes ab Aristotele ἀληθε του v cantur : cuius modi sunt eruditi viri, & senes ; quos longa rerum experientia peritos effecit. Providet sane prude tia ex praeteritis futura, ut agendis rebus consulat, quo b ne succedant. Hoc enim est prouidere,euentorum rationeς

ad res agendas applicare. Sed definitionis huius partes singulas diligenter accurateq; spectemus. Primum rationem intellige non ipsam vim animi, qua ratiocinamur,sed ipsius rationis usum; nec superioris, quae sola rerum inspectione contenta est, sed inserioris rationis, quae aliquid machin tur & agit. Cum O utriusq; munus sit res inter se ipsas co ferre, & apertis obscuras assequi, quod est veritatem inquia

rere & capere, tamen illa, quae res sub intelligentiam ta tum cadentes compi chendit, gaudet sola contemplatione naturae; haec, quae in actionem venientes res versat,consilia, hoc est, agendi, aut non agendi aliquid rationes excogitat. Ideoq; prudentiae maxime proprium est consilium: quippe quae cum praeteritis sutura connectit, ut praesentia caute , dc recte administret. Itaq; res tractans,quae sub actionem n stram cadunt, non in in ea intelligentia,quae tantummodo rerum cognitione contenta est,sed in ea,quae aliquid etiam agit.Quare a virtute morali hoc potissime differt, quod vistus moralis est appetitus moderatio; prudelia vero est inteIligentiae habitudo. Licetq; prudentia,& virtutes morales in eisde rebus versentur,tame dissimili modo versantur . Nam in istis prudentia veritatem quaerit, quam intelligentia inspectat; morales virtutes vero bonitate, quam appetitus sciscit.Et quoniam ea,quae in actione posita sunt,no semper unius modi sunt,necessariove existunt,sed varium euentum habet, etiam a scientia differ quae necessario exiitentes res,

SEARCH

MENU NAVIGATION